Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

BEATA HEDVIGIS

PONTIFICIA ACCADEMIA THEOLOGICA CRACOVIENSIS CONSTITUITUR

 

1. Beata Hedvigis eiusque maritus Ladislaus Jagielło, praeter multiplicia opera, quibus ad auctum et progressionem sive Poloniae sive Lituaniae contulerunt, novum doctrinae domicilium condiderunt, adiungendum Cracoviensi studiorum Universitati, tum temporis nomine Studii Generalis, postea vero Academiae appellatae, quae in illa principe urbe iam a temporibus regis Casimiri Magni exstabat. Re quidem vera, eo rege sedulo agente, Urbanus PP. V die I mensis Septembris anno MCCCLXIV Apostolicas sub plumbo Litteras edidit, a verbis «In suprema dignitatis» incipientes, in quibus haec verba continentur: «auctoritate apostolica statuimus et etiam ordinamus: ut in dicta civitate Cracoviensi de cetero sit studium generale, illudque perpetuas temporibus inibi vigeat ...» (cfr. L. Koczy, University of Cracow, Documents concerning its origins, Scotia, pp. 42-43). Contendens vero ut hoc opus, magnum momentum habens ad humanum cultum Nationis Polonicae, renovaretur atque omni ex parte redderetur absolutum, Hedvigis regina, una cum marito, id non solum propriis bonis instruxit, sed etiam - quod est potissimum - a Summo Pontifice Bonifacio PP. IX petiit ut in ipso Studio Generali Cracoviensi Facultas Theologica constitueretur. Quod ad effectum adductum est a Sede Apostolica per Apostolicas sub plumbo Litteras, die XI mensis Ianuarii anno MCCCLXXXXVII datas, quarum priora verba sunt «Eximiae devotionis affectus».

Ab illo tempore Facultas Theologica pars erat illius Athenaei, in id penitus inserta, quod universe notum est ut studiorum Universitas Iagellonica Cracoviensis et communi reverentia insigne non solum ut antiquissima Universitas Poloniae sed etiam ut Athenaeum singulari ratione optime meritum de doctrinas et humano cultu universali.

De hac ipsa studiorum Universitate plurima cum veneratione gratoque animo recogitamus, quippe quae «Alma Mater» fuerit tot generationum, ad quas - ex numero olim alumnorum, prius in Facultate Philosophica, deinde in Facultate Theologica - nos etiam pertinemus.

Facultas Theologica Universitatis Iagellonicae variis vitae suae aetatibus de Ecclesia ac Patria bene meruit omnino. Quae inter temporis spatia in memoriam revocanda est imprimis pars prior huius saeculi, ratione habita proprio Iure vivendi potestatis, anno MCMXVIII Poloniae restitutae, ac deinde ratione ducta calamitosi temporis, quo illa bellica vi occupabatur, cum videlicet professores Facultatis Theologicae, simul cum collegis ceterarum Facultatum, in publicae custodiae campas a militibus Hitlerianis captavi tenebantur. Nihilominus Facultas Theologica, una cum tota studiorum Universitate, actionem ad doctrinas excolendas remque didacticam spectantem non intermisit, sed eam in occulto est persecuta perpetuo cum vitae discrimine, quod professoribus et alumnas imminebat.

Cum vero anno MCMLIV ex consilio ab auctoritatibus Civitatis, scilicet ex una tantum parte, capto Facultas Theologica a studiorum Universitate Iagellonica esset divulsa, Apostolica Sedes per decretum a Sacra Congregatione pro Semanarias studiorumque Universitatibus die XVI mensis Decembris anno MCMLIX editum declaravit eam, secundum institutionem suam et indolem, «sub unius Ecclesiasticae Auctoritatis regimine manere atque in posterum ad normam legum ab Apostolica Sede latarum unice conformandam atque moderandam esse» (Decr. n. 2295/59/4).

Clariore etiam in lumine haec ipsa Athenaei indoles est posata, cum «pontificius» titulus ei concederetur, unde appellata est «Pontificia Facultas Theologica Cracoviensis»; quod factum est decreto Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica die II mensis Iunii anno MCMLXXIV lato (cfr. Decr. n. 321/70: AAS 67 [1975], pp. 149-150).

Pontificia Facultas Theologica, in novis rerum adiunctis agens, operam scientificam-didacticam sibi peculiarem inerementis adauxit, ut demonstratur non solum amplo numero professorum et lectorum, congruentibiis qualitatibus prorsus ornatorum, sed etiam magno numero alumnorum, qui e diversis hominum, locorum, rerum condicionibus veniunt. Principium mutuae in re doctrinali cooperationis cum variis studiorum theologicorum sedibus inducens et ad usum transferens, Pontificia Facultas Theologica contulit ad solidandam indolem academicam institutionis cleri, sive dioecesani sine religiosi.

Quo efficacius autem actionem suam in mutatis rerum adiunctis historicis promoveret, Facultas Theologica opus sibi esse sensit auxilio, egregiis qualitatibus insigni, studiorum philosophicorum. Licentia igitur necessaria a Paulo PP. VI impetrata, eadem Sacra Congregatio in Athenaeo Cracoviensi Pontificiam Facultatem Philosophicam die XXIII mensis Decembris anno MCMLXXVI instituit (cfr. Decr. n. 645/76/13).

Quoniam ab anno MCMLXII et praesertim postea ut Archiepiscopus Cracoviensis - munere imprimis fungentes Magni Cancellarii - cum omni navitate huius Athenaei arctius sumus coniuncti, plane nobis probatur sententia, quam successor noster in sede illa archiepiscopali, Franciscus Cardinalis Macharski, nomine Ecclesiae Cracoviensis, nobis significavit, videlicet, in his rerum condicionibus et secundum necessitates temporis nostri, Athenaeum illud efficiendum esse Pontificiam Academiam Theologicam Cracoviensem, has tres complectentem facultates: theologicam, philosophicam, historicam.

Interior quidem Athenaei progressio tempore proxime praeterito iam eo ferebat, quemadmodum nosmet ipsi, Poloniam visentes, in congressione cum eiusdem Facultatis Consilio die IX mensis Iunii anno MCMLXXIX habita, diximus (cfr. AAS 71 {1979], pp. 859-861).

Itaque, rationem ducentes futurae progressionis Athenaei, de qua nobis est expositum, atque precibus die XXIX mensis Iulii anno MCMLXXXI ab eodem Francisco Cardinali Macharski nobis adhibitis libentissime obsecundantes, harum Litterarum vi et Auctoritate nostra Apostolica in perpetuum constituimus et erigimus PONTIFICIAM ACADEMIAM THEOLOGICAM CRACOVIENSEM, eidem agnitis tributisque iuribus, honoribus, privilegiis atque officiis, quae ad huiusmodi Athenaea in universo Catholico Orbe spectant, eamque curis praedictae Archidioecesis committimus.

Academia, e tribus Facultatibus Ecclesiasticis Sacrae Theologiae, Philosophiae et Historiae Ecclesiae nunc constans, secundum leges academicas Ecclesiae regetur, maxime secundum Constitutionem Apostolicam «Sapientia Christiana», die XV mensis Aprilis anno MCMLXXIX a nobis promulgatam (cfr. AAS 71 [1979], pp. 469-521), et propriis peculiaribus Statutis necnon aliis legitimis ordinationibus. Eaedem vero Facultates curricula studiorum ita disponant ut in fine cyclorum institutorum gradus academici canonici Baccalaureatus seu Magisterii, Licentiatus, Doctoratus conferantur, addito Doctoratu «Habilitationis», qui secundum localem vocabulorum usum, in studiorum Universitatibus vigentem, verbis opportunis exprimantur.

Praeterea Archiepiscopum pro tempore Cracoviensem, Ordinarium loci, - in praesenti praedictum Franciscum Cardinalem Macharski - constituimus Magnum Cancellarium eiusdem Academiae, cuius erit Sedem Apostolicam repraesentare apud ipsam Academiam pariterque hanc apud Sedem Apostolicam; qui et «eius conservationem atque progressum promoveat, communionem faveat cum Ecclesia sive particolari sive universali» (Sap. Chr., art. 12).

Divinae Providentiae atque Mariae, Sedi Sapientiae, hoc Athenaeum commendamus spemque enuntiamus fore ut, perinde ac Facultas Theologica ante sex fere saecula sollerter annitente Beata Hedvige regina condita, aequum ius civitatis obtineat inter Institute, Universitatis indolem habentia, urbis Cracoviae et Poloniae atque ad profectum cultus humani Nationis istius et missionis christianae, quae est Ecclesiae propria, operetur.

Quaecumque vero a nobis hisce Litteris decreta sunt, ea firma ac rata esse iubemus et ab omnibus, ad quos spectat, fideliter observari, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in Sollemnitate Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, anno MCMLXXXI, Pontificatus nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana