Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
 AD SODALES SECRETARIAE GENERALIS SYNODI EPISCOPORUM
AD EIUSDEMQUE OFFICIALES ET PERITOS

Die XVI mensis Decembris, anno Domini MCMLXXVIII

 

Venerabiles Fratres, 

MAGNO SANE PERFUNDOR GAUDIO quod mihi hodie datur colloqui vobiscum. Consilium enim Secretariae Generalis Synodi Episcoporum est coetus mihi carus et familiaris; est profecto ambitus quidam, in quo egomet ipse, ut ita dicam, crevi. Liceat mihi memorare, pos t peractam men se Octobri anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo postremam sessionem Synodi Episcoporum, me iterum in tres annos electum esse membrum eiusdem Consilii. 

Si ex alia deliberatione, quam Collegium Cardinalium die sexta decima mensis Octobris hoc anno habuit, eiusmodi mandatum meum est exstinctum, nihilominus me intime coniungi sentio cum Consilio isto; quapropter – rem iucundam repetere libet – peculiari modo de conspectu vestro laetor. Ea, quae proponitis, pars etiam sunt – fortasse non minima – experientiae personalis meae. 

Quae quidem experientia re vera doctrinam Concilii Vaticani Secundi de forma collegiali Episcoporum manifestat. Haec autem collegialitas ipsa vita Ecclesiae huius temporis magis in dies postulatur. 

Id in primo sermone Ioannis Pauli I resonuit, qui haec verba est effatus: “Salutamus universos Episcopos Ecclesiae Dei, qui “singuli... suam Ecclesiam, omnes autem simul cum Papa totam Ecclesiam repraesentant in vinculo pacis, amoris et unitatis” quorumque collegialem formam firmiter volumus corroborare”; id ipsum, post paucas hebdomadas, confirmatum est ab eius successore in prima allocutione, ac quidem hisce sententiis: “Peculiari vero ratione hortamur, ut... altius perspiciatur id, quod vinculum collegiale secum fert; quo Episcopi intime beati Petri successori iunguntur et omnes inter se consociantur ad implenda praeclara sibi credita munera illuminandi luce Evangelii, sanctificandi instrumentis gratiae, regendi arte pastorali totum Populum Dei. Haec collegialis forma sine dubio pertinet etiam ad congruum progressum institutorum, partim novorum, partim ad hodiernas necessitates conformatorum, quibus quam maxima unitas animorum, propositorum, inceptorum in opere aedificationis corporis Christi... comparetur. Ad hoc quod attinet, praeprimis mentionem facimus Synodi Episcoporum”.

Principium, a Concilio de forma collegiali enuntiatum, sine dubio multiplici ratione ostendi et ad effectum potest adduci. De hoc argumento praeclarus Decessor meus Paulus VI tractavit, cum Patres, ad Synodum extraordinariam anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono congregatos, alloqueretur: “Demonstravisse putamus – inquit – quantum cuperemus hanc Episcoporum collegialitatem in re ipsa actioneque vitae provehere, sive ipsam Episcoporum Synodum instituendo, sive Conferentias Episcoporum approbando, sive in propria Curiae Nostrae Romanae ministeria adlegendo nonnullos in episcopatu Fratres atque animarum Pastores, in suarum dioecesium finibus degentes. Quodsi opitulabitur Nobis superna gratia et fraterna concordia Nostras mutuas necessitudines faciliores reddet, aliis sub formis canonicis huiusce collegialitatis exercitatio latius prorogari poterit... Synodus... illuminare etiam valebit consentaneis regulis canonicis quae sit et quomodo augescat Episcoporum collegialitas, eodemque tempore poterit ínstituta quoque Concilii Vaticani Primi et Secundi corroborare de Beati Petri Successoris potestate ipsiusque collegii Episcoporum cum capite Summo Pontifice”. De hisce rebus cunctae sessiones praeteritae egerunt, quae quidem summam vim habent ad efficiendum, in ipsa vitae actione, propositum illud Ecclesiae renovandae, quod in doctrina Concilii Vaticani Secundi continetur. 

Quod nos aperte docent argumenta, de quibus in postremis duabus sessionibus ordinariis Synodi Episcoporum est disceptatum; quaestio praecipua et veluti cardo totius rei esse videtur evangelizatio, quam statim subsequitur catechesis, qua illa imprimis ad effectum adducitur. Fructus Synodi, anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto celebratae, fuit Pauli VI Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi; fructus vero Synodi, anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo actae, nondum in vulgus est editus; spero quidem fore, ut id in priore parte anni proximi eveniat. Profecto opus habemus eiusmodi documentis, quae ex actione vitae Ecclesiae, fecunda, sed interdum difficili, oriuntur et vicissim eidem vitae novum quoddam afferunt fermentum. 

Vobis certe persuasum est de magno pondere argumenti, quod Synodo anni millesimi nongen tesimi octoge simi es t proposi tum quodque ita appellatur: “De muneribus familiae christianae in mundo huius temporis”. Quod quidem argumentum non seiunctum est a prioribus, sed in eodem veluti sulco ducitur. Est tamen animadvertendum familiam non esse solum “obiectum” evangelizationis et catecheseos, sed etiam, ac quidem potissimum, eius “subiectum fundamentale”. Hoc colligitur ex tota doctrina Concilii Vaticani Secundi de Populo Dei ac de apostolatu laicorum. Hoc ipsum est praecipuus veluti campus, ubi eadem doctrina in praxim transfertur, et ubi, consequenter, renovatio Ecclesiae secundum mentem eiusdem Concilii peragitur. 

Magnus sane labor est vobis suscipiendus et sustinendus, Venerabiles Fratres! De vestra diligentia gratias plurimas vobis ago, imprimis Synodi Episcoporum Secretario Generali, Ladislao Rubin, Episcopo titulo Sertensi, singulisque eximiis Sodalibus Consilii Secretariae Generalis. Nec praeterire volo peritos et officiales, qui in eadem Secretaria muneribus suis insistunt. Omnes vos confirmo et cohortor ad pergendum nobile opus, quo hac aetate Ecclesiae non modicum vigoris et incrementi tribuatur. 

Peculiari demum amoris affectu vos complectens, Benedictionem Apostolicam, caelestis auxilii pignus, vobis libentissime impertio.

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana