Index   Back Top Print

[ DE  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
IN VATICANIS AEDIBUS HABITA
 INEUNTE SYNODALI SESSIONE
IN QUA EPISCOPI, ADSTANTE SANCTITATE
SUA «IANUIS CLAUSIS» SUFFRAGIA DEDERUNT

Die XXIV mensis Martii, anno Domini MCMLXXX

 

Venerabilis Frater Noster, Venerabiles Fratres,

Epistula nostra “Probe Nostis” inscripta vobis die primo huius Martii mensis convocavimus vos huc ad Synodum Extraordinariam mihique nunc ipsum placet fraterne consalutare Venerabilem Fratrem Nostrum, Iosephum Slipyj, Archiepiscopum Maiorem Leopolitanum Ucrainorum ac vos Metropolitas, Exarchas et Eparchas necnon Episcopum Auxiliarem et Visitatorem Apostolicum. Eodem vero tempore cum prece bonisque ominibus salutem ex longinquo nuntio Reverendissimis Praesulibus, Dominis Malanczuk et Martenetz et Gabro qui adversa impediti sunt valetudine ne Romam venirent.

Hodie mane in Sacello Xystino Nos, in officio Pastoris totius Ecclesiae constituti, cohortati sumus vos atque incitavimus secundum mandatum novum quod nobis ante omnes creditum est — nobis, inquimus, successoribus Petri et Apostolorum: mandatum illud est ut inter nos amemus, sicut Dominus Noster Iesus prior nos amavit, quod praeterea mandatum exsequendum est et vivendum circum Eucharistiam in ipsa unitate cordium et animorum omnibus in partibus vitae nostrae humanae et christianae et ecclesialis.

Iam ad principium sollemnis huius consessionis cupimus vobis Praesulibus totique Ecclesiae Catholicae Ucrainae declarare quanti Nos eam aestimemus simulque confirmare quam intento animo sequamur rerum nuntios huc allatos de condicionibus fidelium in Ucraina et in dispersione foris. Permagna cum admiratione sequimur iter vestrum, iam millenarium, in fide, de quo iam agere potuimus in ipsis Litteris Nostris superiore anno quas dedimus Archiepiscopo Maiori Leopolitano. Volumus insuper vobis persuadere sollicitudines vestras esse pariter meas vestrasque curas pastorales, — sicut anxietates vestrorum adiutorum sacerdotum et religiosorum, religiosarum et fidelium laicorum — plane a nobis participari et a pluribus officiis Apostolicae Sedis.

Ratio Extraordinariae huius Synodi vobis pemota est: ut nempe indicentur candidati qui reapse idonei sint secundum sacrorum canonum postulata et ex quibus ille deinceps nominetur qui valide iam adiuvet - ut coadiutor - Archiepiscopum Maiorem Leopolitanum Ucrainorum, dilectissimunn Cardinalem Iosephum Slipyj cui aliquando etiam legitime succedat.

Hoc omne dignissimum sane erat quod argumentum et propositum esset alicuius Synodi, tum propter momentum ipsius eventus, tum ut Ecclesia Catholica Ucraina, nobis intervenientibus, frui posset quodam tempore unitatis synodalis veluti significationis ipsius suae communionis circum Vicarium Christi.

Una enim vobiscum sentimus quam sit necesse ut continuatio praestantis muneris Archiepiscopi Maioris Leopolitani in tuto prorsus collocetur.

Haec Synodus, quae contingit Nobis convocantibus ipsisque praesidentibus, est Extraordinaria quoniam ipsa agere debet de nominando Coadiutore cum iure successionis Archiepiscopi Maioris: id quod postulat usum pontificiae auctoritatis. Etiam convocatio extraordinaria est quia omnes obstringit et ahicit Episcopos Ucrainos qui versantur extra fines Archiepiscopatus Maioris Leopolitani. Et celebratur Synodus Romae, in Supremi Pontificatus Sede, ubi omnes Episcopi ac fideles Catholici se esse sentiunt tamquam “in domo Patris”. Celebratur Romae ad quam Ecclesiam omnes aliae Ecclesiae conveniant oportet secundum Sancti Irenaei sententiam: “Ad hanc enim Ecclesiam propter potiorem principalitatem recesse est omnem convenire Ecclesiam” (Adversus haereses, 3, 3, 2).

Conscii nobis sumus nos hic agere uti humiles successores Beati Petri Apostoli virtute divini mandati: “Confirma fratres tuos” (Luc. 22, 32); atque gaudemus quod ita sustinere vos possumus in angoribus vestris et custodire similiter vos a tot difficultatibus interioribus et exterioribus, dum singulariter testificamur vobis peculiarem nostrum amorem. Ceterum, hanc Synodum Extraordinariam aliae subsequi poterunt, sicut iam explicavimus ipsi Archiepiscopo Maiori: agitur sane de Synodis quas convocare illi licebit, cum fuerit necessitas et antea impetratus erit Summi Pontificis consensus.

Multa iam saecula — et hodie plus quam alias — coniunctio cum Sede Romana senaper fuit pars principalis et propria veluti nota fidei in Ecclesia Catholica Ucraina. Episcopus Romanus, ex officio suo tamquam “principii ac fundamenti unitatis totius communionis ecclesialis” (Lumen Gentium, 23), munus peculiare habet sollicito gratoque animo curandi de suis Fratribus in Episcopatu Ucrainis, inter quos praesertim invenitur Archiepiscopus venerandus Maior Cardinalis Slipyj, ac de universa Ecclesia Catholica Ucraina, quae tantum passa est tamque fidelis est.

Cupimus observantiam singularem significare erga Te, Eminentissime Domine Cardinalis. Reddere tibi volumus testimonium de tot annis ministerii deque tot sacrificiis pro Christo eiusque Evangelio oblatis. Meminisse cupimus aestimationem ac reverentiam quam erga te habuerunt Decessores Nostri: Pontifex Pius XII qui te instituit Coadiutorem cum iure Successionis ad Sedem Archiepiscopalem Leopolitanam Ucrainorum.

Ioannes XXIII, qui effiecit ut post diutinam captivitatenn e carcere liberareris; Paulus VI, qui pro tuis meritis afflictionibusque anno MCMLXIII Archiepiscopum Maiorem te nominavit atque insequenti anno in Patrum Cardinaliunn Collegium adlexit. Domino gratias agere cupimus una cum Fratribus Ucrainis praesentibus absentibusque totaque cum Catholica Ecclesia pro omnibus quae ille in te est operatus. Vehementer eum deprecamur ut omni sua gratia te cumulet ut possis iterum cum iucunditate et “ad multos annos” accipere benedictionem. Hanc Synodum advocavimus tamquam Universalis Ecclesiae Pastor, ut tuas vires roboremus novumque religiosae vitae Ecclesiae Catholicae Ucrainae vigorem inferamus.

Pontifex Maximus pastores fidelesque hortatur ne desperent: est enim Providentia quae gubernat populos quaeque speciali studet cura credentium communitates iuvare. “Fidelis autem Deus est”, ut ait Sanctus Paulus (Cfr. Cor. 10, 13). Moerores igitur, rerum egestas atque adversitates sunt totidem probationes vitae, quae demum ad potiorem excitant fidelitatem; ad perseverantiam in catholica fide, ad proprii ritus atque antiquarum legitimarum traditionum custodiam, uno verbo, ad propriam “notam” spiritualem servandam, quae quidem nota habet in communione cum Romano Pontifice et cunctis Episcopis Ecclesiae Catholicae Romanae momentum magis perspicuum proprii patrimonii fidei et vitae.

Optat Summus Pontifex ne haec nota appareat Ecclesiae Orthodoxae fratribus veluti fomes simultatis aut quasi infitiatio vitae et clarorum morum Orientis Ecclesiae; idque demum sperat ex ipso Spiritu oecumenico huiusce temporis, qui sequitur viam ad colloquium, ad mutuam intellegentiam, ad se ipsos fratres considerandos — sicut revera sumus — in communi fide in Christum Salvatorem nostrum, membra Ecclesiarum quae contendunt ut piena communio a Christo expetita instauretur.

Haec est spes qua dilecti filii nostri Ecclesiae Catholicae Ucrainae propriam debent ecclesialem vitam alere, confisi constantiam, quam habent, tandem aliquando fructus esse allaturam “in laudem gloriae gratiae Christi” (Cfr. Eph. 1, 6).

Venerabiles Fratres, antequam procedamus, omnipotentem Deum Patrem volumus deprecari ut haec Extraordinaria Synodus vere fructuosa sit in historia millenaria Ecclesiae Catholicae Ucrainae tam divitis religiosorum morum atque optimorum confessorum fecundae fideique martyrum quorum illustrissimus est Sanctus Iosaphat. Instanter poscimus a Domino Nostro Iesu Christo, Mystici Corporis Capite, qui ad ministerium amoris nos vocavit Nobisque mandatum dedit “confirmandi fratres” ut hunc magnum et historicum eventum in Ecclesia Catholica Ucraina benedicat. Spiritui Sancto nos libenter aperiamus ut nos illuminet atque regat in deliberationibus et consultis.

Praesidium denique Beatae Virginis Mariae, Dei Matris invocemus. Crastina die sollemniter Annunciationis mysterium celebrabimus ex quo Redemptionis Nostrae consilium habet exordium. Hoc divinae oeconomiae mysterium maxime extollit Liturgia Byzantina, adeo ut ipsa Feria Sexta in Passione et Morte Domini non sit aliturgica, si utrumque festum in eandem diem incidat, quia Passio et Mors Christi non fuissent, nisi Dei Verbum de Spiritu Sancto ex Maria Virgine carnem sumpsisset.

Deiparam ergo semper Virginem Mariam, Ecclesiae Matrem, imploremus ut nobis propitia intercedat atque a Sanctissima Trinitate copiosa munera et gratias impetret pro nobis et Ecclesia Ucraina tum in Matre-Patria tum toto orbe diffusa.

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana