Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD CANONICOS REGULARES S. AUGUSTINI

Die X, mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXIIII

 

Dilectissimi Canonici Regulares,

gaudeo sane vos salutare in his Aedibus Vaticanis, imprimis Abbatem vestrum Primatem, cui de verbis obsequii plenis gratias ago, Abbates Generales Congregationum, Superiore Generali Congregationis Immaculatae Conceptionis non excepto, ceterosque Abbates. Causa peculiaris vos impulit ut e variis orbis terrarum partibus Romam conflueretis, conventum acturi: etenim ante viginti quinque annos in hac alma Urbe, ac quidem in Basilica Lateranensi, cui Ordo vester per sat diuturnum tempus deserviit, Confoederationem sollemni ritu iniistis. Cui quidem Confoederationi propositum est ut partes Ordinis vestri “inter se caritatis nexu coniungantur, vires totius Ordinis augeant ac mutuum sibi praebeant adiumentum, praesertim quod ad rem spiritualem, iuvenum institutionem humanitatisque pertinet cultum” (Ioannis XXIII, Caritatis Unitas, die 4 maii 1959: AAS 51 (1959) 631).

Ordo vester, quem per Congregationem Sanctissimi Salvatoris Lateranensem iam dudum propius noveram, cum ea Cracoviae sedem principem Provinciae Polonicae habeat constitutam variisque locis patriae meae in vinea Domini operetur, est perantiquus Ordo mere clericalis, quatenus vitam religiosam, in fraterno convictu ducendam, cum ministerio liturgico et pastorali conectit. Qua in re exemplo vobis praefulget sanctus Augustinus, cuius Regulam sequimini et qui “voluit habere in domo episcopii monasterium clericorum” (S. Augustini, Sermo, 355, 1: PL 39, 1570).

De identitate familiarum religiosarum multus sermo fit hac aetate, qua homines et res celeri mutationi sunt obnoxii, novae rationes psychologicae, praesertim inter iuvenes, invalescunt, actioni exteriori fortasse nimium tribuitur. Itaque et vobis diligenter erit cogitandum de vera vestra identitate. Quoniam “in ipsum Ecclesiae bonum cedit ut instituta peculiarem suam indolem ac munus habeant” (Perfectae Caritatis, 2), erit vobis annitendum ut locum, quem divina Providentia vobis in eadem Ecclesia assignavit, sedulo tueamini, novis necessitatibus, quantum opus est, occurrentes neque a probatis traditionibus discedentes.

Ut canonici sollemni cultui divino in templis mancipamini, qui potissimum ex Liturgia Horarum et Eucharistiae celebratione choraliter exsequendis constat. Memores “Liturgiam esse culmen ad quod actio Ecclesiae tendat et simul fontem unde omnis eius virtus emanet” (Sacrosanctum Concilium, 10), novo cum animorum ardore erit vobis curandum ut hoc officium, vobis proprium et peculiare, ex mandato Ecclesiae digne et frugifere impleatis. Qua in re singularis etiam apostolatus forma vobis, utpote sacerdotibus in animarum cura versantibus, proponitur eo spectans ut fideles “ad consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem” (Sacrosanctum Concilium, 14) ducatis, nominatim etiam ad Liturgiam Horarum saltem ex parte vobiscum persolvendam.

Liturgicum vero opus cum personali pietate oportet societur, Domino docente nos debere Patrem in abscondito orare (Matth. 6, 6) et sancto Paulo monente ut sine intermissione oremus (1 Thess. 5, 17). In tanto saeculi strepitu, in tanta hominum concitatione, tot inter res, quae mentem ab illo “uno, quod est necessarium” (Luc. 10, 42), facile avertunt, his potissimum temporibus, magnopere est contendendum ut vita cum Deo coniuncta, quantum fieri possit, agatur. Quam in rem apte cadunt haec verba sancti Augustini: “Alternet pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti, quantum potuisti, discessisti; sonet anima tua laudes Dei” (S. Augustini, Enarratio in Psalmum 102, 2: PL 37, 1317). Haec spiritualis alimonia pietatis personalis pertinet etiam, ut potet, ad ministerium pastorale. Exemplo sit vobis Alanus de Solminihac, Ordinis vestri lumen, cui ante tres fere annos Beatorum Caelitum honores sunt decreti: ille profecto vitam liturgicam et actionem apostolicam eamque impensissimam consuetudine orandi fecundavit.

Vos canonici regulares appellamini ex quo a Synodo Lateranensi, anno millesimo quinquagesimo nono celebrata, vetus institutum canonicorum est reformatum, vita communi sine proprio restituta. Recte in Declaratione de vita canonica, quam post Concilium Vaticanum II sociata opera composuistis, scriptum est: “Vita communis, quae est una e praecipuis notis Ordinis... familiis canonicorum vires suppeditet ad ministeria melius exsequenda et ita ad adipiscendam perfectionem caritatis, personam cuiusque compleat et a periculis tueatur”.

Sit ergo unaquaeque communitas canonicorum regularium “vera familia, in Domino congregata” (Perfecate Caritatis, 15), in qua vigeat communio cordium, quatenus sodales “unanimes habitant in domo estque iis cor unum et anima una in Deum” (Regula S. Augustini, 1), in qua vigeat communio orationum, quibus illi “quibus illi “instant horis et temporibus constitutis” (Ivi, 3), in qua vigeat communio actionis, ex qua “opera eorum in unum fiunt” (Ivi, 83), maxime quod ad operositatem attinet pastoralem, necnon communio bonorum, prout iis “sunt omnia communia” (Ivi, 1). Ex tali communitate “magna virtus apostolica manat”, ut Concilium Vaticanum II sententia valde attendenda declarat (Perfectae Caritatis, 15).

Celebratio anni vicesimi quinti expleti a Confoederatione vestra instituta est quasi quaedam statio, in qua consistatis oportet ut rem vestram accuratius consideretis: haec coniunctio, in caritate potissimum innixa, Congregationum vestrarum temporibus nostris aptissime congruit, quibus expeditius est inter homines commercium et proclivior eorum voluntas ad opera consocianda. Non autem sit Confoederatio quasi quoddam nomen sine re, sed necesse est ut continenter vivificetur et spiritu verae fraternitatis et cooperationis repleatur. Sic expectationi Ecclesiae, quae eam approbavit, ea respondebit.

Cuius quidem Ecclesiae filii estote sinceri atque fideles. Audite iterum sanctum Augustinum, legiferum patrem vestrum: “Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia filii ancillae ipsius sumus... Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem et matrem Ecclesiam” (S. Augustini, Enarratio in Psalmum 88, 14: PL 37, 1140-1141).

Eiusdem Ecclesiae typus singularis est Beatissima Virgo Maria, cuius Immaculato Cordi Ordo vester est consecratus. Imitamini Mariam quae Dei voluntati omni tempore prorsus erat subiecta! Ei oboedite, quae de Filio suo vos hortari videtur: “Quodcumque dixerit vobis, facite” (Io. 2, 5).

Denique ad roborandos vos et confirmandos ut nobilem vocationem vestram studiose impleatis, Benedictionem Apostolicam vobis universis, qui adestis, libentissime impertio, quam pertinere volo etiam ad singulas familias vestras religiosas, ad canonissas regula res ceterasque sorores, quae proposita Ordinis vestri sequuntur, necnon ad familiares, id est ad sacerdotes dioecesanos et laicos instituto vestro spirituali ratione aggregatos.

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana