Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
PATRIBUS CARDINALIBUS SACRI COLLEGII
OCCASIONE OBLATA CONCILII PRO CANONIZATIONE
BEATI MICHAËLIS FEBRES CORDERO

Die XXV, mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXIV

 

In hac Aula adunatos Vos, Venerabiles Fratres, magno cum gaudio video et consaluto, Vobisque pariter gratias habeo plurimas quod huc convenistis. Vos, dico, qui singuli in proprio officio tuendo, sane gravi, Romano Pontifici adsistitis in summis Ecclesiae negotiis explicandis, consilio, opera, usu rerum, quem omnes magnum consecuti estis: nihil est enim tam parvum in Ecclesia, quod non plurium consiliorum concordiam postulet. Auget hunc animorum consensum atque fiduciam modo celebrata sollemnitas sacratissimi Corporis et Sanguinis Christi, quod est sacramentum unitatis, atque mox celebrandum festum Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, maiorum Nostrorum, qui sanguine suo Romanam fundaverunt Ecclesiam, quae eorum virtute, quasi hereditate accepta, viget per saecula.

Semper quidem, Venerabiles Fratres, Ecclesiae navicula, gubernante Petro, iactatur ventis, cum semper malum inter homines radices agat; semperque idcirco opus est consilio ac labore. Neque dubito de studio vestro sollicito, qui estis “Fratres Nostri, Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi” (2 Cor. 8, 23).

Hodie vero tria sunt negotia et mihi et vobis tractanda; sunt autem: primum, renuntiatio Camerarii Sacri Collegii Cardinalium; alterum, provisio Ecclesiarum; tertium, sacra Canonizatio beati Michaëlis e Fratribus Scholarum Christianarum, qui fuit lux et decus Aequatoriae et suae Societatis, de cuius vita et gestis mox breviter dicetur.

Antequam autem ad haec tractanda negotia procedatur, cum per obitum Antonii Cardinalis Samorè, bonae memoriae, suburbicaria Sedes Sabinensis et Mandelensis in praesens vacet, nomino ac renuntio Episcopum Suburbicarium Sabinensem et Mandelensem Eminentissimum Dominum Cardinalem Agnellum Rossi, Praesidem Administrationis Patrimonii Apostolicae Sedis.

Assit, precamur, Christus Ecclesiae suae, quam in Petri fundamento niti et erigi voluit; assit Mater eius Maria, caeli sidus illustrae et Apostolorum Regina; assit Sanctus Ioannes Baptista, Praecursor Domini, cuius nativitatis memoriam heri celebravimus; assit sua intercessione beatus Michaël Febres Cordero, qui christianae sapientiae amore captus, in eaque fere abditus vitam degit.

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana