Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SACRUM CONSISTORIUM

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES SACRI COLLEGII OCCASIONE CONCISTORI PRO CANONIZATIONE BEATI MUCIANI MARIAE WIAUX

Die XX mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXIX

 

“In aula hac ipsa adsistentes Vos, Venerabiles Fratres, maximo ego cum gaudio conspicio et consaluto, nec minore quidem animi studio gratias habeo singulis Vobis, quod tempus eripientes aliis e vestris cotidianis negotiis huc hodie mane convenistis, ut Pontifici Romano revera auxiliemini rum consilio et consensu vestro tum etiam solido iudicio et motu, in re videlicet non minimi ponderis pro Ecclesia universa acque docendi auctoritate eiusdem Episcopi Romani.

Nostrum enim hoc tempore est postremam ferre communiter sententiam ac decernere graviter de ipsa canonizatione alicuius caelitis Beati, cuius causam scio iam vos penitus cognovisse et expendisse: nempe Muciani Mariae, in saeculo Aloisii Iosephi, Wiaux — religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum. Quoniam hic nominatim agitur de falli nescia potestate Ecclesiae in edicendis Regni Dei Sanctis, idcirco opus in primis esse sentio declaratione mentis vestrae aperta de dignitate comprobata certaque opportunitate extremi huius honoris, quem diu iam Ecclesia Mater eidem Beato addere cupit, de cuius vitae moribus rebusque gestis mox breviter a Venerabili Fratre Nostro Praefecto Congregationis de Causis Sanctorum edisseretur.

Data vero occasione hac, de quibusdam Ecclesiis per orbem capta consilia et provisio ipsa diligenter renuntiabuntur vobis. Adsit nobis — ita profecto precamur ex animo — Ecclesiae suae Christus Redemptor, quam Petri Sanctissimi fundamento inniti voluit; adstent nobis una hic congregatis ipsi Sancti Petrus et Paulus, quorum nuperrime meminimus pio affectu religionisque cultu in dedicatione eorum Romae Basilicarum; adsistat denique Beatus ipse Mucianus Maria Wiaux caelitus hodie nobis qui consiliamur graviter de suprema ipsi tribuenda corona ad maiorem sane Dei miserentis honorem totiusque Ecclesiae utilitatem maximam”.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana