Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

CONSISTORIUM ORDINARIUM PUBLICUM

 

Feria secunda, die X mensis Aprilis, anno MCMXCV, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani, fuit Consistorium ordinarium publicum, cuius acta ex ordine referuntur:

I. INTRODUCTIO

Summus Pontifex, stans, signavit se signo crucis et cantavit versum Deus, in adiutorium ad horam Sextam inchoandam, adstantibus Patribus Cardinalibus, sacris Praesulibus, Abbatibus olim nullius et Romanae Curiae Praelatis quibus intimari solet, deinde praesentes certiores fecit de tractandis in Consistorio hisce verbis:

Venerabiles Fratres, opportunitatem iam singuli perpendistis beatos Eugenium de Mazenod, Ioannem de Dukla, Aegidium Mariam a Sancto Ioseph, Zdislavam de Lemberk, et Marcum Krizevcanin, Stephanum Pongrácz et Melchiorem Grodziecki in Sanctorum numero censendi et sententiam vestram per litteras aperuistis. Unum idemque vos sentire et Canonizationi favere ostendistis.

Itaque omnes huc vos convocavi ut una simul peragamus et consilium ultimum capiamus de sanctorum caelitum honoribus iisdem Beatis decernendis.

Cum autem agatur de consilio magni momenti in vita Ecclesiae, in primis Domini laudes psallendo narremus, eius verbum fidentes audiamus, enixas effundamus preces ut ille sua gratia mentes nostras illuminet nobisque ostendat quid sibi gratum sit, qui ad incrementum Ecclesiae proficiat.

II. PERORATIO DE CANONIZATIONIS CAUSA ET PERPENSIO VOTORUM

Angelus S.R.E. cardinalis Felici, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, brevem excursum habuit sive de Beatorum vita sive de Causarum processu apud eandem Congregationem habito; quo expleto Ss.mus ad cardinales, praesules et ordinarios allocutionem ad eorum vota pro canonizatione perpendenda sic habuit: 

Apud Congregationem de Causis Sanctorum, ut a fratre Nostro Angelo cardinali Felici accepimus, omnia quae opus sunt ut beati Eugenius de Mazenod, Ioannes de Dukla, Aegidius Maria a Sancto Ioseph, Zdislava de Lemberk, et Marcus Krizevcanin, Stephanus Pongrácz et Melchior Grodziecki in Sanctorum numero censeantur feliciter sunt expleta.

Sed et vos, Venerabiles Fratres, antequam hoc Consistorium celebraretur iam per litteras mentem vestram singuli aperuistis et declarastis ipsos Beatos attentis praesertim nostrorum temporum adiunctis, tamquam vitae christianae et sanctitatis exemplaria Universae Ecclesiae else proponendos.

Cum autem de re maximi momenti agatur, antequam consilium certum et definitivum capiatur et statuantur dies quibus iidem Beati in Sanctorum album adscribantur, si quis vestrum opportunum existimet aliquid addere, fidenter manifestare velit quid sentiat. 

Hic Beatissimus Pater quievit aliquantulum deinde, nemine contradicente, sic peregit:

Gaudeo et laetor, Venerabiles Fratres, quod existimastis totius Ecclesiae venerationi beatos Eugenium de Mazenod, Ioannem de Dukla, Aegidium Mariam a Sancto Ioseph, Zdislavam de Lemberk et Marcum Krizevcanin, Stephanum Pongrácz et Melchiorem Grodziecki esse proponendos.

Itaque, auctoritate Dei Omnipotentis, Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, decernimus ut beatus Eugenius de Mazenod, die tertia mensis Decembris anni millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, beatus Ioannes de Dukla, die statuendo, beatus Aegidius Maria a Sancto Ioseph, die statuendo, beata Zdislava de Lemberk die vicesima prima mensis Maii anni millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, beati Marcus Krizevcanin, Stephanus Pongrácz et Melchior Grodziecki die secunda mensis Iulii anni millesimi nongentesimi nonagesimi quinti, in Sanctorum album referantur.

III. CONFECTIO INSTRUMENTI ACTORUM

Post precationem pro sancta Ecclesia Ss.mus benedictionem impertivit et ilico magister celebrationum domni Papae, de Eius mandato, Instrumenti confectionem sic petiit:

Protonotarii Apostolici hic praesentes humanissime rogantur ut de precibus in Consistorio actis deque Summi Pontificis allocutione ac deliberatione perhabita super sollemnibus Canonizationibus beatorum Eugenii de Mazenod, Ioannis de Dukla, Aegidii Mariae a Sancto Ioseph, Zdislavae de Lemberk et Marci Krizevcanin, Stephani Pongrácz et Melchioris Grodziecki publicum Instrumentum conficiant ad perpetuam rei memoriam. 

Quod ita promiserunt se esse facturos. Deinde laude omnipotenti Deo reddita Consistorium est absolutum.

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana