Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAIAZEIRASENSIS-CAMPINENSIS GRANDIS*
 (PATOSENSIS)

 E SEDIBUS CAIAZEIRASENSI
ATQUE CAMPINENSI GRANDI
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUAE IN NOVAE DIOECESIS FORMAM REDIGUNTUR,
« PATOSENSIS » APPELLANDAE.
 

Quandoquidem Deus, ut est sapientissimus, redemptos homines per tormenta doloris Filii sui Iesu Christi maternis voluit Ecclesiae sanctae curis ad aeternam salutem perduci, ideo Nos, qui Dei consilio christianae societatis gubernacula tractamus, id sane studemus, inque hoc insistimus, ut videlicet Christi fidelibus aequiores fiant usque pietatis fovendae ac redemptionis fructuum percipiendorum condiciones. Quam oh rem, cum venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Foederatis Brasiliae Civitatibus Apostolicus Nuntius, audita sententia venerabilium Fratrum Zachariae Rolim de Moura, Episcopi Caiazeirasensis, et Octavii Aguiar, Episcopi Campinensis Grandis, ab hac Apostolica Sede petierit ut in harum dioecesium regione nova conderetur dioecesis, Nos, re bene reputata, post auditos venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales S. Congregationi Consistoriali praepositos, supplentes eorum consensum qui in negotio hoc ius aliquod se putent habere, de Nostra summa auctoritate haec quae sequuntur decernimus ac iubemus. A dioecesi Caiazeirasensi municipia separamus, quae vulgo Patos, Malta, Princesa Isabel, Santa Luzia, et São Mamede dicuntur; atque curias seu paroecias S. Antonii et S. Annae, in municipio Plance, exstantium; item a dioecesi Campinensi Grandi territoria distrahimus quibus nomina sunt: Taperoá et Teixeira, atque territorium districtus, ut dicunt, Junco do Seridó, ad municipium Santa Luzia pertinens. Quam universam regionem in novae dioecesis formam redigimus, Patosensis appellandae, iisdemque finibus terminandae, ac municipia et curiae e quibus fit, pronti nunc civili lege circumscribuntur. Caput novae dioecesis urbs Patos erit, ibique sacer Praesul domicilium collocabit; cathedram vero suae auctoritatis et doctrinae ibidem in templo figet quod populi sermone «Nossa Senhora da Guia» appellatur, quodque cathedrale, cum iustis honoribus, habebitur. Conditae Ecclesiae debita iura facimus, item eius Antistiti; cui tamen onera episcopalis officii imponimus. Inter ea vero hoc memorare placet: esse eum scilicet Parahybensi metropolitae una cum sua Ecclesia subiectum et suffraganeum. Censemus praeterea ut in nova circumscriptione Canonicorum Collegium constituatur, qui sive splendorem caerimoniarum augeant, sive sacro Praesuli consiliis praesto sint; quamdiu id fieri non possit, sinimus ut eorum loco Consultores dioecesani eligantur, qui tamen a suo munere cessabunt Canonicis constitutis. Similiter iubemus, Episcopoque grave onus imponimus, ut Seminarium saltem elementarium construat, pueris excipiendis qui ad sacerdotium Dei voce invitentur : sunt enim spes omnis Ecclesiae. Quod ad normam iuris communis fiat atque regulas a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus latas. Mensam episcopalem efficient: fidelium collationes, Curiae fructus, congrua bonorum pars, quae iuxta canonem 1500 C. I. C. novae Sedi obvenient. Praecipimus insuper ut cum dioecesis constituta fuerit, sacerdotes qui beneficio aut officio in eius territorio fruantur, ei annumerati sint tam- quam proprius clerus; ceteri vero ei Sedi ascribantur, in qua legitime degant. Ad regimen, administrationem quod attinet, item ad Vicarii Capitularis electionem cum Sedes vacaverit aliaque huiusmodi, ea serventur, quae iure Canonico statuuntur. Documenta denique et acta, quae ad dioecesim Patosensem respiciunt, ad eius Curiam episcopalem cito mittantur, in tabulario rerum religiosarum magna cura asservanda. Ceterum, haec omnia venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem memoravimus, exsequetur, qui poterit quemlibet virum delegare, factis ad id facultatibus necessariis. Qui vero rem gesserit, is acta et documenta exarari iubebit, quarum exempla sincere conscripta ad S. Congregationem Consistorialem mitti curabit. Quod si eo tempore alius quilibet eidem Nuntiaturae in Brasilia praesit, hic mandata Nostra faciet. Ras vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrompere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Albertus Serafini, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

 

Loco+Plumbi

In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 94.

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 609-611.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana