Index   Back Top Print


ADHORTATIO APOSTOLICA
NOVEM PER DIES
IOANNES PP. XXIII
AD UNIVERSOS EPISCOPOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE PROXIMIS PENTECOSTES
NOVENDIALIBUS PIE CELEBRANDIS

 

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

Novem per dies, qui sacratissimo festo Pentecostes praeeunt, Mater Ecclesia supplex coalescit, ut Sancti Spiritus Paracliti praestoletur adventum. Hoc autem sponte sua commemorari iubet trepidas Hierosolymitani Cenaculi vigilias, ubi congregati Apostoli, magnis precibus se totos asserentes, Deiparam Virginem Mariam circumsaepiebant: hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum... Maria matre Iesu [1].

Manifestior huius mysterii consideratio quodam modo nunc oculis nostris iterum proponitur, cum Concilium Oecumenicum Vaticanum secundum ulterius progreditur, et ad parandam alteram eius Sessionem, quae proximo mense Septembri incipiet, alacris opera instat. Quapropter magnum solatium infunditur animo Nostro, cogitanti ac secum reputanti per novendiales supplicationes catholicam familiam, per terrarum orbem diffusam ut grana frumenti in montibus sparsa [2], orandi Deum causa circa Dei Genetricem esse conventuram, ut in Episcoporum suorum amplissimum consessum Sancti Spiritus adfluentia dona devocet et impetret.

Prompte igitur supernis gratiae impulsionibus sueto more obsecundans, hoc quoque anno humilis Christi Vicarius, qui ad vos scribit, et qui grata recolit memoria annuas spirituales exercitationes, una cum Episcopis Ecclesiasticae Venetorum Provinciae olim peractas, per hos novendialium dies sacram pii recessus solitudinem ingredietur. Divinus enim Paraclitus, ut munerum suorum copiam in nos effundat, postulat a nobis, ut ad ipsius invitationes animi nostri liberi atque expediti pateant, ut alacriore usque studio in perfectionem evangelicam inardescant, atque divinae voluntatis consiliis serena pace acquiescant. Quam ob causam, illorum dierum spatio parumper curas atque negotia apostolici officii intermittemus, ut in silentio et in spe [3] mysticum Divini Paracliti opperiamur adventum, qui in Ecclesiam illabetur, ut in ea renovet Pentecostes mirabilia.

Dum vos certiores facere volumus de hoc humili proposito Nostro, Venerabiles Fratres, minime dubitamus quin vos etiam, utpote Episcopi et Pastores Ecclesiae Dei, cum Petri Successore animo arte coniuncti, precando meditandoque pias Nostras exercitationes prosequi velitis. Quin etiam iucunda Nos delectat spes, fore ut exinde vires reficiantur vestrae ad continuandos labores Concilii Oecumenici, cuius alteram Sessionem fidenti animo exspectamus.

Quam ob rem ita fiet, ut universi sacrorum Antistites, simul cum Petro supplicandi studio coniuncti, significantius instantiusque edant exemplum, quod omnium dioecesium in terrarum orbe sacerdotes atque fideles intueantur, indeque ad unum necessarium adipiscendum magis magisque vocentur: illam dicimus vitae sanctimoniam, morum emendationem, apostolatus alacritatem, pro Iesu Christi eiusque Ecclesiae honore diligentissime impendendam, ad quae omnia Oecumenicum Concilium, ob ipsam sui pastoralem naturam, re vera intendit.

Utinam communes preces ad Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, fundendae, in fidelium universitate exoptatam approperent mentium morumque renovationem, cuius causa Oecumenica Synodus potissimum indicta est; idem antem Spiritus promptiores firmioresque omnes efficiat ad Deo inserviendum animorumque bonum provehendum, ea utique vivendi ratione, quae veritate fulgeat, iustitia informetur, caritatis operibus ditetur, ad maiora usque assequenda contendat illo impulsa libertatis afflatu, qua Christus nos liberavit [4].

Haec ominati atque huiusmodi certissima spe freti, Apostolicam Benedictionem, supernorum munerum auspicem, vobis, Venerabiles Fratres, peramanter dilargimur, eamque ad singulas dioeceses pertinere cupimus, vigilantiae vestrae commissas, ut gratia Domini Nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis [5].

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

 

IOANNES PP. XXIII


[1] Act. 1, 14.

[2] Didaché IX, 4.

[3] Is. 30, 15.

[4] Gal. 4, 31.

[5] 2 Cor. 13, 13.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana