Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATI IOANNIS DE RIBERA, CONFESSORIS

HOMILIA IOANNIS XXIII*

In Basilica Vaticana
in Festo SS.mae Trinitatis, peracta

 

Venerabiles Fratres, diletti fini, Quod hodie arcanum augustissimae Trinitatis dogma, Catholica Ecclesia, in omnium gentium partibus, ritibus officiisque sanctis colit, omnium sane, quae reverenti profitemur animo, maximum est; quippe quod simul originem firmamentumque ceterorum, et universarum gratiarum fontem, simul christianae fidei nostrae veluti contractam summam indubitate credamus. Hoc praeterea dogmate, quod aliquando in caelesti sede contemplantes perpetua beatitudine fruemur, mens nostra inter haec suavissimo quasi alimento pascitur; cumque Deus constituerit, ut societas nostra sit cum Patre et Filio lesu Christo (1), consequens omnino est, ut dum aetatem in terris degimus, Dei ipsius similitudinem, ad quam procreati sumus (2), quoad mortalis ferat natura, sequamur.

Has ob causas opportune ita factum esse existimamus, ut in tanta diei festi religione, Ecclesiae filium civibus beatae illius patriae accensendum esse decreverimus. Nam virum sanctum quis non opinetur hinc opus esse Trinitatis perfectum, quis illinc obsequii specimen esse, quo genus humanum Trinitatem di, veneretur? Siquidem, qui Christo nomen dederunt, sanctum sis eum virum putant, qui firmissima fide actus, conditorem suum qu Deum vita et actionibus integerrimis veluti adorantis officio coluerit.

Iamvero hisce insigniri atque ornari indiciis Ioannem de Ribera, quem mox Caelitum infula decoravimus, nemo profecto ad dubitat; in quo fides, non modo suae ipsius sanctimoniae semen fuit, sed principium etiam unde acris et strenua cura manavit, ab eo in aliorum salutem collata.

Parentibus non minus claris christianae religionis observantia quam antiquitate generis Hispali in Hispania natus, a prima puerorum aetatula singulari is in Deum pietate ferebatur, quam pariter preces diu impenseque fundens, pariter in supernarum rerum commentatione versans, magis in dies magisque inflammabat. Prouti autem adolescebat aetate, in eius animo studium fidei noscendae acrius incitabatur. Perdiligentem igitur operam, in maximo Athenaeo Salmanticensi, longe in terris inclito, praeterquam humanitatis litteris ingenuisque artibus, iuri etiam canonico dedit; sed eo in primis spectavit semper, ut in ea quae religionem nostram respicerent, penitus descenderet. Et quo manifestius haec vera eius menti nitescebant, eo vehementius eius laetabatur animus, eique maior ad Deum nisus erat.

Sed cum huiusmodi studiorum cursum teneret, ut eius innocentiae, sic christianae fidei insidiae non paucae structae sunt. Quod ad vitae integritatem pertinet, eas simul atque detexit, constanter devicit, sive se a condiscipulis, voluptatis illecebris delinitis, removens, sive cogitationes in rebus divinis altius defigens. Quod vero ad oppositas fidei insidias attinet, quo nempe tempore Lutheri sectatores omnia miscerent arroganter, ingenti is perstrictus horrore, haud secus ac si qui fures essent pretiosissimi thesauri, eos abs se nullo intervallo abduxit, qui notiones de rebus divinis veneni plenas vel audacter vel quo malitiose sererent.

Quae omnia qui secum reputaverit, nihil profecto mirabitur, virum tantis animi ingeniique ornamentis excellentem ad graviora esse munera vocatum, multoque minus, eadem uberrimo et si cum fructu ab eo esse culta. Re namque vera cum, post sacras disciplinas in Salmanticensi Athenaeo traditas, primum Pacensis deinde Valentinae Ecclesiae cura illi demandata esset, utriusque incredibili prudentia gubernacula tenuit; nihilominus Valentiae multo magis eius et sanctimonia et consilium enituerunt, utpote cum ibi maiores difficultates comperisset. Iis enim locis omnes, qui darentur, exploravit aditus, ut clerum populumque ad severiorem traduceret vitae consuetudinem, cum christiana professione omni ex parte congruentem.

Initio ut fidelium multitudini proficeret, simplici rectaque ratione apud eos identidem de rebus divinis contionabatur, pueros catholicae doctrinae elementa vel in foris docebat, admissa fatentibus in sacris aedibus patientes praebebat aures, sanctum Christi corpus in Viaticum morientibus haud raro ipse afferebat. Deinde vero eximiam industriae diligentiaeque vim illuc intendit, ut sacerdotes e communi vitae disciplina in sanctiorem emergerent: saepe orationibus ad eos comitate summa habitis, saepe ad eosdem litteris datis, quibus ad preces diuturniores fundendas, ad rerum arduarum perpessionem, ad concordiam servandam consilio, rationibus, argumentis incitabat; quin etiam, ut rem ab altiore initio aggrederetur, sacrum Ephebeum condidit, quod legibus munivit praeclarissimis. Quo autem cleri iuxta atque populi commodius religiosis consuleret utilitatibus, vias persecutus, quae nullo non tempore aptae visae sunt, et pluries dicionis suae curias pro munere obivit, et septies dioecesanas synodos coégit, in quibus de praecipuis doctrinae disciplinaeque capitibus egit, cum animorum salute sane quam coniunctis.

Quibus constantis et sanctissimi Praesulis curis industriisque perspectis, facile quivis colliget quanta apud Pacenses et Valentinos catholica res, Ioanne duce ac magistro, incrementa ceperit.

Verumtamen strenue ab eo suscepti labores eam potissimum ob causam in tantum cesserunt concrediti populi commodum, quod eius vitae sanctimonia alebantur; quam declarabat primum eius in Deum, maxime in Eucharistiae Sacramentum incensissima pietas, declarabant deinde eius virtutes luculentis testatae factis, imprimisque submissus et verecundus animus, et singulare paupertatis studium.

Ceterum quantus cum fidei tum pietatis, per totum vitae curriculum, in eo fuisset ardor, cum esset moriturus quasi in obietto speculo ostendit: quandoquidern ubi primum sibi aegrotanti sanctum Christi corpus in Viaticum vidit allatum, quamvis fractus iam esset viribus, se e letto tamen corripuit, humique stratus catholicam fidem infiammata mente professus est.

En, cuius exempli vir ille fuerit ad omnia summa natus, quem hodie augustissima Trinitas e sublimi caelo nobis tamquam unum ex absolutis operibus suis proponere videtur; en, cuius exempli fuerit vir ille omni virtute princeps, cuius vestigiis ut ingrediantur, cum christianum populum universum, tum vero sacros Pastores cohortamur.

Itaque ad eius similitudinem, quotquot Baptismatis sacramento auctorati sunt, christianae fidei donum, non solum quantivis pretii aestiment, et plusquam suos diligant oculos, verum etiam ita animo sint affetti, ut potius rei cuiuslibet iacturam faciant, vitamque ipsam amittant, quam hoc salutis aeternae pignus proiciendo prodant.

Nostris hisce temporibus, ut nemo non videt, catholicorum ficles in pericula multimodis venit. Venit plurimum ab insidiis omne genus, quas quandoque parant vulgatae vel verbis vel libris editis ementitae de religiosis rebus opinationes, quandoque corrupti multitudinis mores nullis iniectis frenis serpentes; qui una cum vitae disciplina mentis etiam consilia, adulescentulorum praesertim, a recta ratione detorquent. Venit alias in pericula, pro dolor, ab intentata palam vi, non uno loco. Quod dum mente agitamus, temperare Nobis non possumus, quin cogitationes Nostras in eas afflictas atque ideo Nobis carissimas regiones derivemus, ubi qui imperii dominatum obtinent, bello in Deum tamquam in infensissimum hostem luce et palam denuntiato, ex eorum animis, qui Christi militiae ascripti sunt, fidem radicitus convellere conantur: nunc violentas in eos inferentes manus, alias eorum vires qua dolis, qua minis, qua coércitionibus carpentes. O quanto vos, filii, amore et sollicitudine complectimur, quibus donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini (3). Ast animos in impiis situo hoc bello ne despondeatis, filii, precamur: vobis tam mirifice pugnantibus praesens adest parentum omnium benevolentissimus Deus, adest mater amantissima Ecclesia, Nos adsumus fratresque vestri omnes ad preces supplicationesque conversi; ita scilicet ut bona spes sit foce ut haec vobis liceat usurpare verba: Neque enim adulescentibus illis ignaviores sumus, qui in flammis rore per fusi sunt, et beluas per fidem vicerunt, et cum forti matre et fortiori sacerdote alacri animo periculis sese obiecerunt, illudque planum ac perspicuum fecerunt, fidem unam ex omnibus rebus esse, quae nulla vi expugnari queat (4).

Attamen, ubivis animam dabitur vobis trahere, filii dilectissimi, exemplum vobis a sancto Ioanne de Ribera petentes, fidem vestram magis quam verbis, tota certe vitae actione honestetis oportet; nam si cupimus fidem radicatam habere, vivendi catione pura no bis opus est, quae Spiritum retineat, a quo totam fidei vim dependere constat. Impossibile enim est, si vitam impuram habeas, in fide non vacillare (5).

Quibus dictis nunc mens Nostra quasi suo itinere ad augustissimae Trinitatis dogma redit, cuius divina luce sollemnis hic perfunditur dies; ab eademque Trinitate, in qua nostra unice nititur fides, a qua nostra unice pendet salus, cum universa Ecclesia imploramus: Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare unitatem, quaesumus ut eiusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis (6). Amen.


*  AAS vol LII, 1960, pp. 499-503.

(1) 1 Io. 1, 3.

(2) Cfr. Gen. 1, 27.

(3) Phil. 1, 29.

(4) S. Greg. Naz. Oratio V, contra Iulianum II, PG. 35, col. 715.

(5) S. Io. Chrysost., De verbis Apostoli... PG, 51, col. 280.

(6) Oratio e Missa SS. Trinitatis.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana