Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATI MARTINI DE PORRES, CONFESSORIS,
LAICI PROFESSI EX ORDINE PRAEDICATORUM

HOMILIA IOANNIS PP. XXIII*

Basilica Vaticana
Die VI mensis Maii a. MCMLXII


Noster omniumque animus, qui Christi disciplinam profitentur, ad gravissimum illum Concilii Oecumenici Vaticani Secundi eventum potissimum fertur; quippe in quo spes defigantur non dubiae fore, ut novo quodam vigore iuvenescat Mysticum Christi corpus, hoc est Ecclesia. Eo igitur in primis spectant, hoc temporis spatio, sive acta sive coepta Nostra, quibus Sponsae suae intaminatae regimen sanctissimus hominum Redemptor hisce in terris tradidit. Quam ob rem vel ritus sollemnissimus, qui nunc in huius Vaticani templi maiestate peragitur, ad idipsum maxime conducere videtur; quandoquidem Nobis virum insignis singularisque virtutis ad Sanctorum Caelitum numerum summa caerimonia ascribentibus in animo erat significare, nihil optabilius a Concilio exspectari posse quam si Ecclesiae filios ad sanctioris vitae propositum id incitavisset.

Porro Martinus suae exemplis vitae demonstrat ea nos via posse salutem et sanctitatem consegui, quam Christus Iesus ostendit: si videlicet primo Deum dilexerimus ex toto corde nostro, in tota anima nostra et in tota mente nostra; secondo autem, si proximos nostros dilexerimus sicut nosmetipsos (1).

Quapropter primum omnium, Martinus iam a puero Deum, Parentem omnium dulcissimum, adamavit : iisque certe significationibus, ingenuis et simplicibus, quibus profecto Deus ipse non delectari non posset. Postquam vero in Dominicianum Ordinem ascitus est, eius tantopere pietas incensa est, ut non semel, cum funderet preces, abalienata a rebus omnibus mente ad caelestia rapi videretur. Eius enim animo illud infixum haerebat, quod Catharina Senensis his asseveraverat verbis

Consentaneum profecto est, eum qui amat redamari. Is Creatori suo potum praebere dicendus est, qui pro amore amorem reddit (2). Cumque illi esset perspectum, Christum Iesum passum esse pro nobis ... Cumque peccata nostra pertulisse in corpore suo super lignum (3), eum praecipuo amore prosecutus est Cruci affixum, cuius cum cruciatus acerbissimos contemplaretur, temperare sibi non poterat, quin fleret uberius. Dilexit item singulari caritate augustissimum Eucharistiae Sacramentum, quod, plerumque abditus, multas horas in templi sacrario adorabat, quoque quanta maxima crebritate poterat enutriri cupiebat. Incredibiliter praeterea beatissimam Virginem Mariam amavit, eamque semper tamquam Matrem suavissimam caram habuit.

Deinde vero Sanctus Martinus, Divino hortanti Magistro obsequentissimus, summa prosequebatur fratres caritate, ex incorrupta fide demissoque animo orta. Atque homines diligebat, quia tamquam Dei filios fratresque suos sincere existimabat; immo eos plus quam seipsum diligebat, quandoquidem, qua erat humilitate, omnes seipso iustiores melioresque putabat. Ad summam, his motus sensibus ea benevolentia complectebatur proximos, quae germanos addecet christianae fidei heroes.

Aliorum enim excusabat menda; vel acerbissimis iniuriis ignoscebat, cum sibi persuasum esset, se ob commissa peccata multo gravioribus dignum esse poenis ; sontes ad bonam frugem reducere omni studio contendebat; aegrotis assidebat benignus; tenuioribus cibum, vestes et medicamenta suppeditabat; agricolas, et homines vel nigrae cutis vel mixto genere natos, qui tunc temporis abiecta quasi servitia habebantur, omni auxilio et sollicitudine, quantum in sua erat potestate, fovebat: ita ut Martinus a caritate vulgo mereretur appellari. Qua in re id etiam animadvertendum est, illum vias atque rationes secutum esse, quas pro illis temporibus novas prorsus censuerimus, atque adeo nostrae huius aetatis quasi praenuntias. Quam ob causam iam a Decessore Nostro fel. rec. Pio XII Martinus de Porres omnium socialium institutorum, in Peruviana Republica exsistentium, patronus renuntiatus est (4).

Tanto autem animi ardore Christi itineribus ivit Martinus, ut ad perfectam cumulatamque virtutem perveniret, immo se quasi hostiam immolaret. Vocante enim Divino Redemptore, religiosam vitam professus est, ut absolutioris sanctitatis vinculo se obligaret. Atque in ipso Coenobio satis non habuit ea diligenter servare, quibus ob nuncupata vota obstringeretur, sed castitatem, paupertatem oboedientiamque tam integre coluit, ut eum et sodales et moderatores expressam virtutis imaginem continenter ducerent.

Ex huiusmodi sanctitatis lumine ea suavitas et dulcedo profecta est, qua dum viveret, ipsamque post mortem, omnium sibi conciliavit animos, etsi varia origine et humanitate distinctos; indeque nunc aptissime intellegimus, cur tennis demissusque Peruvianae nationis filius illi Sanctae Catharinae Senensi comparatus sit, quae et ipsa Dominicianae familiae micantissimum habetur sidus, quaeque in sanctorum album quinque abhinc saecula relata est: haec, quia praeclara doctrina et animi firmitate excelluit, ille, quia usum agitationemque vitae ad christiana praecepta, in omni vita, conformavit.

Venerabiles Fratres et dilecti filii, ut in exordio sermonis Nostri declaravimus, opportune admodum contingere putamus, ut volvente hoc anno, quo Oecumenicum Concilium celebrandum decrevimus, Martino de Porres Sanctorum Caelitum honores deferantur. Siquidem christianae sanctitudinis fastigia, quae ipse attigit, praeclarique virtutis fulgores, quibus tota eius vita in exemplum enituit, eiusmodi sunt, ut in eo veluti salutares fructus contemplari liceat, quos ex proximo sollemnissimoque eventu sive catholicae Ecclesiae sive universae hominum consortioni potissimum exoptamus.

Nam sanctus hic vir, qui alloquio, exemplo virtuteque sua alios ad religionem tantopere allexiit, nunc etiam, tribus saeculis ab ipsius obitu exactis, mirum in modum mentes nostras ad caelestia erigere valet. Non omnes, pro dolor, superna haec bona, ut oportet, intellegunt, non omnes in honore habent; quin immo multi in vitiorum oblectamenta proni ea vel parvi pendunt, vel fastidio habent, vel prorsus neglegunt. Utinam Martini exemplum plurimos salutariter doceat, quam suave et quam beatum sit, Iesu Christi vestigiis insistere eiusque divinis mandatis parere.

Habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, summis lineamentis adumbratam, sancti huius Caelitis imaginem menti propositam. In eam igitur mirabundi intueamini, ac pro peculiari cuiusque condicione excelsam eius virtutem in vestros referre mores contendite. Id efpiciat praesertim animosa iuventus, quae hodie tot tantisque insidiis ac periculis circumvenitur. Imprimisque Peruviana gens, Nobis sane carissima, avitas suas catholicae religionis glorias aemuletur, ac deprecatore S. Martino de Porres, nova Ecclesiae edat virtutis sanctitatisque exempla. Amen.

 

*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 6, pp. 306-309.

(1) Cfr. Matth. 22, 36-38.

(2) Cfr. S. Cath., Epistula 8.

(3) Cfr. 1 Petr. 2, 21-24.

(4) Cfr. Litt. Ap. die X Iun. a. MCMLV datae.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana