Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOANNEM
TIT. SANCTAE PRISCAE S. R. E.
PRESBYTERUM CARDINALEM URBANI,
VENETIARUM PATRIARCHAM,
QUI LEGATUS DELIGITUR AD SOLLEMNIA
IN HONOREM S. PII PAPAE X CELEBRANDA,
SACRIS EIUS EXUVIIS AD EAM URBEM DELATIS

PRIMO EXACTO*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Prima exacto saeculo postquam Decessor Noster tam veneratae memoriae, Sanctus Pius X, sacerdotalem ordinationem auspicato recepit, peropportunum initum est consilium transferendi urnam, in qua sacrae exuviae ipsius Pontificis religiosissime asservantur, a Basilica Vaticana ad Patriarchalem Venetiarum Basilicam Sancti Marci, ibique, coram eadem urna populi venerationi exposita, praeclara sollemnia celebrandi. Viget enim semperque vigebit apud Venetos Mantuanosque populos vigilantissimi illius Pastoris memoria, qui, ubicumque posuit vestigia, bonorum omnium animis fidelis ac generosus exstitit mysteriorum Dei dispensator.

Nos autem, qui, quoties subit mentem imago suavissima sancti Nostri Praedecessoris, antea in Sede ista Patriarchali, nunc in Cathedra beati Petri, ineffabili animi commotione perfundimur, propositam celebrationem non modo libenter probamus, verum amplissima quoque laude honestamus et Nostra quadam praesentia eidem adesse ac praeesse ad augendam sollemnitatem exoptamus.

Te igitur, Dilecte Fili Noster, quem nuper Nosmet Ipsi ad dignitatem Venetiarum Patriarchae promovere voluimus et coruscanti purpura Romana exornare, Legatum Nostrum deligimus ac renuntiamus, ut, Nostram gerens personam, peculiaribus sollemnibus, quae Venetiis in honorem Sancti Pii X proxime celebrabuntur, Nostra auctoritate praesideas. Tibi praeterea facultatem largimur, ut, statuta die, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro benedicas, plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus lucrandam.

Caelestium denique gratiarum conciliatrix et nuntia, peculiarisque Nostrae caritatis testis est Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque clero et populo tuae sollicitudini commisso, in primisque canonicorum Capitulo et clericorum Seminario, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Martii, Dominica Resurrectionis D. N. I. Ch., anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS, vol LI, 1959, pp.348-349.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana