Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII
LITTERAE DECRETALES
*

BEATO CAROLO A SETIA, EX ORDINE FRATRUM MINORUM,
CONFESSORI, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

MIRABILIS TOT

 IOANNES EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Mirabilis tot egregiorum atque sanctissimorum hominuum vita, quibus Ecclesia tamquam regali ornamento honestatur, piane docet altissimi Nurninis consilia in hominibus ad supernam salutem atque gloriam perducendis esse prorsus arcana, sapientissima, provida. Quin etiam eorum historia monet solere persaepe Deum cum ipsis longe aliter agere atque fallaces hominum opiniones et iudicia postulare viderentur. Cuius rei iudicio ac testimonio sunt nimirum beatissimi viri Caroli Setiensis vicissitudines et casus. Qui, etsi humana sapientia expers et fortunis, cluibus ad egregia facinora solent homines fidere, nihilominus, opitulante Deo, vitam coluit specie quidem inopem ac tenuem, re autem vera mirificam; cumque vir nulla doctrina esset, scripta tamen reliquit divina prudentia referta; praeterea, cum neque aulas principum frequentavisset, neque publica umquam negotia gessisset, tanta praestitit auctoritate, ut consilio atque iudicio nonnihil christianam Rempublicam iuverit; amantem denique nesciri et pro nihilo reputari Deus quam maxime extulit et illustravit, patratis per eum, sive slum viveret sive post eius obitum, miraculis fere innumeris.

Quae omnia brevis beatissimi viri vitae narratio omnino comprobabit. Natus est Carolus Setiae, in urbe agri Pomptini, a. d. XIV Cal. Nov. anno millesimo sescentesimo decimo tertio, patre Rogerio Melchiori, matre Antonia Maccioni, piissimis sane agricolis, atque modice locupletibus; qui nonnullis agellis, quos habebant, alebantur. Natum infantem statim parentes Sacramento Baptismi ablui curaverunt, in tempio nempe vir Beatae Mariae Virginis, inditis nominibus Ioanne atque Carolo. Quos constat christianae fidei usu, a qua nobilitatem suam omnem ducerent, nituisse, casto ac perpetuo Dei timore, ingenuitate, proximorum hominum amore fornisse.

De qua pietate idem Carolus multa scribit in eo libro cui index: « Le grandezze della misericordia di Dio in un'anima aiutata dalla grazia »; in quo suam ipsius vitam narrans, Deum laudat eique gratias quam maximas agit, tamquam de summo beneficio, quod sibi tales dederit parentes. Quorum sollicitudine factum est ut quae bonitatis semina eius ingessisset animo Deus, mature exirent. Ii propterea, quos singularis filioli virtus non latebat, quasi futura praesagientes, eum in honorem beati Antonii Patavini sagulo franciscali induerunt. Item eius avia in tantam est pueruli admirationein versa, ut, magnis precibus a parentibus abductum, apud se laeto animo haberet. Quod profecto multum ad virtutum incrementa contulit, utpote cum nobilibus feminae exemplis, non modo ad colendam caritatem et aliorum dilectionem excitaretur, sed etiam ad benefacta verecundo silentio tegenda, ne iis quibus benigne fecisset, pudor iniceretur. Cum autem Carolus septem aetatis annos attigisset, eum parentes scholarum frequentiae tradiderunt, ea sane spe ut, si diligenti studio litterarum elementa addidicisset, virum doctissimum facerent. Sed quoniam puer, Deo sic volente, e litterario ludo nullum vel fere nullum fructum percepit, parentum consilia irrita sunt facta. Quod tamen non incommode accidit: nam cum puer generosae esset indolis, immodiceque historiis fabulisque delectaretur, quibus antiquorum equitum gesta et amores narrarentur, poterant ei sane litterae multae detrimento esse. Quia tamen ad altiora Deus famulum suum destinaverat, idcirco singulari cura pro eo vigilabat. En igitur in tam gravem incidit morbum ut de eius vita medici desperarent. A moriente ergo adulescentulo exquisierunt parentes num quid desideraret: quibus ille respondit se Crucem optare. Quam cum pater satis magnani effecisset, aegrotusque complexu tenuisset ac deosculatus esset, statim hic melius esse coepit, ac brevi sanus factus est. Ex morbo postquam plane convaluit, litterarios ludos iterum frequentavit; sed non meliore sane quam ante fortuna: nam, cum ludi magister eum gravius quam pro re verberavisset, parentibus visum est eum potius quam ad indi frequentiam, ad agrorum culturam esse destinandum. Quod vitae genus Caroli animum, utpote pium et ad meditandum proclivem, non parum iuvit. Etenim per pulcherrimam rerum speciem facilior fuit pueri menti ascensus ad Deum; neque eius vìrtuti obfuit, quod ea omnia quae in ludis didicisset e memoria exciderint; sanctissimum enim Dei numen longe alia via adulescentulo divinarum rerum intellectum aperire decreverat.

Quindecim annos autem natus, cum Franciscales Sodales propius cognovisset, quos populus Minores appellare consuevit, eorumque clomum frequentare coepisset, de eorum vitae genere capiendo cogitavit. Sed id propter nondum adultam eius aetatem fieri nequivit. Censuit propterea ille ac statuit ita posthac innocenter vivere, ut etsi domi degeret, religiosi tamen viri speciem praeberet. Ergo et incensiores sommo Numini preces admovere; et semel in hebdomade voluntarias a se poenas exigere; et graves illecebrarum sollicitationes Dei ope cohibere; et pro pudicitia sua B. M. Virginem in vota vocare. Per idem pariter tempus coepit beatissimus vir caelestibus ae singularibus donis ditari, quorum ipse in libro, quem de sua vita scripsit, meminit, quorumque naturam, humanarum rerum modum omnino excedentem, deseribit. Neque silentio praetereundum est nunnulla prodigia Dei virtute edidisse, quae sane in singolarissima cum Deo gratia eum fuisse testantur. At, quinquennio praeterito, Carolo non iam idem ac antea Ordinem religiosorum virorum capessendi propositum. Quapropter Deus, qui, quos elegerit, mirabiliter dirigit, non uno modo torpentem exstimulavit. Factum est ergo ut pio adulescenti, haud paucis evictis difficultatibus, primo eius anni vere, qui fuit millesimus sescentesimus tricesimus quintus, simul monasterium Romanum S. Francisci a Ripa petere liceret, simul in Sodalium Franciscalium Minorum grege annumerari. Hinc eum moderatores in pagulum miserunt, quem valgo Nazzano Romano appellant, ut in domo illa secreta ac piena pacis, tiroc inium poneret; ubi, a. d. XV Cal. Iun. eodem anno, religiosorum Ordinis Franciscalis vestem induit. Quae res non parum ad virtutes alacriore in dies industria colendas incitavit; eo vel magis quod eidem sacrae domui Diegus a Poggio Catino praeesset, vir nempe egregia prudentia et insta disciplinae severitate praeditns. In primis vero Carolus animi modestiae et obtemperationi praeclare studuit. Ceterum, religiosi tirocinii tempus fuit laboribus atque sollicitudinìbus plenum, sive ob scrupulorum modestias, quae cruciabant, sive ob satanae insidias, sive postremo ob falsam rectorum de eius virtute  opinionem, iudicantium non esse eum ad id vitae genus aptum et parem. Attamen Carolus, Dei opem implorane magistroque pietatis aequo animo parens, omnia quae obstabant et impediebant removit; adeo ut a. d. XIV Cal. Iun. anno millesimo sescentesimo tricesimo sexto, religiosa vota nuncupaverit, specieque Virginis Mariae per visum oblata, caelestibus gaudiis frui meruerit.

Ex quo die ad altiora coepit sanctitatis fastigia contendere, opitulante nempe Deo, qui mysticis eum muneribus cumulabat. Paulo vero post nuncupata vota, innocentissimus iuvenis religiosae familiae, quae Morlupi erat, in oppido scilicet Latialis provinciae, assignatus est, ut colendo horto primum operam daret, deinde coquum ageret. Quas artes, specie quidem sordidas, ita Carolus nobilitavit, ut omnis eius industria in Dei gloriam et honorem summe cederet. Quandoquidem autem « militia est vita hominis super terram » (1), idcirco non destitit satanas in servum Christi invadere: tum fere in immensum obscenas animi perturbationes augens, quas tamen ille duro suscepto certamine seque ipso flagris voluntarie caeso compressit; tum ad desperationem eum paene adducens; tuoi eius corpus asperrime vexans: veluti cum caput clavo igneo per utramque aurem transverberabat, auribus interim obtusis. Ad hanc alia accessit moeroris causa: moderatoris nempe severitas, eo sibi certe dnrior, quod esset suapte natura paulo acrior. Deus vero, qui suis semper adest famulis, Carolo dedit eo tempore nonnulla patrare miracula, quibus, dum egentibus sodalibus alimenta multiplicavit, adstantibus sui admirationem iniecit. Sed post haud multum temporis beatus Carolus fuit ad Franciscale S. Mariae domicilium translatus, quod in pago Ponticelli erat. Quod etsi negre ferret, cum esset domus illa omnium rerum inops et ad habitandum valde incommoda, nihil reluctans, statutum Petiit domicilium. In quo, cum ei iterum hortum colendi munus commissum esset ad nutum sodalis senioris, profecto ei impense enitendum fuit ut sodali in imperando nimio satisfaceret. In qua rerum condicione id unum Carolus maxime dolebat: non posse se, ut exoptaret, precibus fundendis Lnagis adsiduam dare operam. Anno post, iterum sedem mutare iussus, Praenestem se contulit, in domum cui a S. Francisco inditum est nomea; ubi ei virtutis excolendae causae non defuerunt. Nam, praeter pium matris obitnm, cuius nuntium in itinere accepit, memoratu digna sunt non intermissa cum daemone certamine, tam immania atque improba, ut res in extremum adduceretur discrimen, beatissimusque vir, arbitratus se brevi esse moriturum, admissa omnia apud sacerdotem rite expiaret. Attamen luctanti militi non solum Deus benignissima affuit gratia, sed tam amplissimis etiam donis eum donavit caelestibusque luminibus illustravit, ut vir sanctus fere continenter abalienato a rebus omnibus animo in Deum raperetur, sive integris intelligendi atque cogitandi facultatibus, sive etiam cum secessu mentis atque animi a corpore. Ex quo fiebat ut Carolus cum laboribus improbis molestisque taediis suavissima gaudia perciperet, atque mirifica caritate cum auctore suo coniungeretur. Qui profecto, quamquam piane animadvertebat se tam egregiis muneribus cumulari, non tamen magnos snmebat spiritus, sed imperatis officiis fungebatur, quorum tenuitatem ita fragrantibus precibus perfundebat, ut revera pretiosa et acceptissima Deo fierent. Ex christianis autem virtutibus paupertati praecipue studuit; adeo ut cum quodam die stiperai solito minorem corrogasset, de ea re et Deo gratias ageret, eumque candide laudaret, quod se atque sodales suos in paupertate, quam vovissent, contineret. Sed eum decrevisset Deus ut nonnini per aspera et impervia iter Carolo ad sanctitatem pateret, ideo permisit inscrutabili consilio ut, etiam in domicilio, cui est paulo post assignatus, quodque in urbe Carpineto Romano erat, multa ipsi perferenda essent; ubi domui praepositus, mala eum disciplina reputans institutum, aspere ac dure tractavit. Quod vel ipsi sodales aegre ferebant; siquidem verebantur ne animo tandem fractus ad sententiam Ordinis Franciscalis derelinquendi impelleretur. Ei propterea suadebant ut, ea libertate usus, quam Sodalitatis leges darent, summo totius Ordinis Magistro rem deferret atque aperiret. Cui tamen consilio Carolus non acquievit, omnia potius pati paratus, quam ea de re cum aliis loqui. Cuius rei cum domus praepositus certior esset factus, de sancto viro aliter sentire coepit.

Per id autem tempus Carolus, studio incensus gloriae Dei quaerendae, a suis moderatoribus petiit ut ad exteras gentes christiani nominis propagandi gratia mitteretur. Cui postulationi eum concessum esset, Indicis oris, quae in Lusitaniae dicione erant, destinatus est. Monuit tamen Deus multis indiciis id cibi non piacere, sed illi praeoptandum esse dura et gravia ubi tunc moraretur, sui caelestis Conditoris causa, tacito pati. Sollicitare eum ergo satanas ad turpia: dubitatianibus aestuantem dire oppugnare; ad interiores animi pugnas, nulla regniete concessa, lacessere; sed Carolus, ut fortissimus miles, Dei gratia suffultus, obniti, repugnare, superare hostem, adhibitis more Sanctorum precibus, admotisque suo corpori fiagellis asperrimis vel zonis nunc saetosis, mine ferreis. Interea, Carpineti cum degeret, et sodalis cuiusdam rogatu, et pietatis suae magistri hortatu orationem composuit de acerbissimis Iesu Christi cruciatibus et alia scripta, quae postea igni tradita sunt.

Factum est autem anno millesimo sescentesilno quadragesimo sexto ut a moderatoribus suis in Romanam domum, quam a S. Petro in Montorio appellabant, summa hieme mitteretur. In qua domo, praeterquam quod ei molestissima cuiusdam sodalis consuetudo perferenda fuit, quinque annos in summos animi cruciatus venit, torbida dubitationum coorta tempestate de integerrimo B. M. Virginis conceptu, a quibus tandem per caelestem mentis illuminationem liberatus est; quin immo de ea re nonnulla scripsit definite, praeclare. Difficilia sane dictu ea sunt quae Romae innocenter fortiterque gessit: in quibus illud baud praetereundum videtur, quod fratres suos patruuin Canonicum, Setiae neeatum, ulcisci volentes, prohibuit, et, Christi monitis et amore propositis, ad veniam dandam impulit. Dignus profecto vir, cui Deus insigne sui amoris testimonium praeberet, immisso inter sacrum ab hostia divina radio, qui ita eum affecit, ut, transverberato corde, coram populo procumberet. Quod vulnus tribus annis conspicuum fuit; dein ipsius Caroli precibus in cicatricem venit; tandem post obitum se iterum in eius corpore aperuit. Neque minora erant, quae in eius animo fiebant. Qui ad omnes sanctitatis gradus ascendens, ita in Deum rapiebatur, ut dulcissimo ac suavissimo devinctus amore, non tantum ad plenam Dei possessionem, quam vocant, perveniret, ad interiorelnque eius adorationem, sed ad perpetuam etiam atque absolutissimam mentis cum eo coniunctionem.

Quod in causa fuit cur Antonius Aquilanus, sodalis Franciscalis, qui ei erat a sacris confessionibus, eum reluctantem iuberet de sacra precandi atque contemplandi scientia aliquid scribere. Turo ille commentationem scripsit, cui index « Trattato delle tre vie della meditazione e stati della santa contemplazione », quae legentes maxima imbuunt admiratione ob disserendi de rebus theologicis atque mysticis subtilitatem. Itero eodem iubente viro, earmina sacra in lucem dedit, quae quodam divino instinetu concitatus composuerat.

Quoniam autem Carolus optime intellexerat neminem posse ad virtutum fastigium pervenire, nisi, suis ipsius renitens voluntatibus, moderatorum pareat decretis, ideo omne studium in obtemperationis virtutem exercendam contulit. Quapropter, cum praepositorum auctoritate anno millesimo sescentesimo quinquagesimo Romane in domum S. Francisci a Ripa rediisset, aeditui munere functurus, etsi ab ea re animus abhorreret, libens tamen, uti semper ei erat in more, imperata fecit. Nihilo tamen minus, neque satanae impetus, neque animi perturbationes remisere. Etenim duos circiter annos, ab anno scilicet millesimo sescentesimo sexagesimo ad millesimum sescentesimum sexagesiuium secundum, sive eius menti molestae tenebrae offusae sunt, sive cupiditatum illum blandiiiienta agitarunt. Quae omnia, Deo opitulante, prorsus exsuperavit. Interim bonus Christi assecla, dum commissis fungebatur officiis, scribendo etiam operam dabat. Ergo et disputationem litteris consignavit de re theologica, cui titulus: « Dei sacri settenari », et vitam sui ipsius, et nonnulla alia, in quibus liber qui inseribitur: « Discorsi sopra la vita di Gesù Cristo », quique a doctis ac prudentissimis viris in eximia laude est. Ceterum singularis viri virtus, quamvis populares rumores quantum posset fugeret, talem tamen collegit famam, ut non modo sui Ordinis Antistites, sed etiam Patres Cardinales ipsique summi Pontifices non semel in gravissimis negotiis eo consiliario usi sint: quod in primis illud etiam testatur fuisse eidem a Clemente IX P. M. mandatum ut in quorundam hominum, de qua dissipatus esset sermo, sanctimoniam inquireret, de eaque diiudicaret. Quin infimo rerum ipse hominumque Conditor et Dominus Caroli nomen et virtutem confirmavit, sine patratis eo deprecante miraculis, sive mortuis in vitam restitutis, sive occultarum et futurarum rerum cognoscendi munere impertito. Nihil igitur mirum si suae ipsius mortis diem providit et ut ceteris, ita Clementi IX, summo Pontifici, graviter aegrotanti, praenuntiavit. Pridie ergo Cal. fan. anno millesimo sescentesimo sexagesimo nono, a tempio S. Petri in Montorio reversus, quo Iesum Infantem veneraturus in praesepe iacentem se contulerat, pleuritidis morbo tentatus est, qui eum et susceptis laboribus et voluntariis afflictationibus fractum in extremum vitae periculum vocavit. Itaque, postr. Non. Ian. anno millesimo sescentesimo septuagesimo, Romae in domo cui S. Franciscus a Ripa cognomen fecit, Carolus, postquam fuit et cadesti pabulo refectus et opobalsamo inunctus, frequentibusque mentis et animi excessibus in Deum raptus, vitae curriculum sanctissime confecit. Eins sacrum corpus est tanta populus Romanus veneratione prosecutus ut, post exactissimum medicorum examen, ne laceraretur nimiae religionis gratia, solito citius fuerit in tempio S. Francisci a Ripa sine arca. conditum. Seti multis magna prece postulantibus e tumulo extractum, in eodem tempio est venerabundis civibus propositum, donec tribus artis inclusum sepoltura affectum est, non ante tamen quam pia plebs plura sagula, quae beati viri corpus aliquatenus attigerant, in segmina minuta concidisset.

Percrebrescente autem eius sanctitatis fama, potissimum oh prodigia quae eodem deprecante, patrata a Deo ferebantur, de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis causa coepta est agitari. Anno itaque millesimo sescentesimo nonagesimo quarto, de eius santimonia inquisitiones auctoritate ordinaria in Urbe constitutae sunt. Quibus rite absolutis, ceterisque ad iuris communis normas religiose exactis, inquisitiones apostolicae habitae sunt de venerabilis Servi Dei sive theologalibus sive cardinalibus virtutibus, quas heroicum attigisse gradum Clemens XIV, Decessor Noster, omnibus rite perpensis, a. d. XVIII Cal. Iul. anno millesimo septingentesimo septuagesimo secundo, sollemni sanxit decreto. Tum quaestio de miraculis quae, eodem deprecante piissimo viro, patrata dicebantur, in antepraeparatorio et praeparatorio, quae dicuntur, comitiis agitata fuit, ac demum in generali coram Pio IX, Decessore Nostro. Quibus peractis, idem Summus Pontifex a. d. XVIII Cal. Aug. anno millesimo octingentesimo septuagesimo secundo sollemniter declaravit : Constare de duobus miraculis a Deo, intercedente Venerabili Cavolo a Setia, patratis, nempe de prodigioso signo enato ira sinistro Venerabilis Servi Dei latere post eius obitum; et de instantanea perfectaque sanatione Angelae Mazzolini a cancro scirrhoso uteri exulcerato. Unum porro dubium erat discutienlum: an probatis virtutibus et duobus miraculis, venerabili Dei Servo Carolo a Setia Beatorum Caelitum honores tuto decerni possent. De quo dubio Calendis Iuniis actum est, anno millesimo octingentesimo septuagesimo quinto, coram eodem Decessore Nostro Pio IX, qui, favorabili omnium sententia audita, a. d. XI Cal. Dec. eodem anno proprio decreto sanxit: Tuto procedi posse ad sollentnem Venerabilis Servi Dei Caroli a Setia Beatificationem.

Quae beatificationis sollemnia, a. d. XII Cal. Febr., anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo, ob graviti tune rerum adiuncta, in superiore Basilicae Vaticanae Aula habita sunt.

Cum vero, post decretos eidem Beato supernorum Caelitum honores, eiusdem cultus percrebresceret, coglie deprecante nova dicerentur a Deo effecta miracula, supplices Apostolicae huic Sedi preces admotae sunt ut Causa resumeretur de Beato Carolo a Setia sanctitatis infula decorando. Quibus precibus proximus Decessor Noster, Pius nempe XII, pridie Non. Aug., anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto, annuit. Duo autem miracula S. Rituum Congregationi ad Canonizationem proposita, haec sunt quae breviter narrantur. Idae Passamonti, gravi illo morbo correptae, quem medici laevae ulnae acutam purulentain periostitem dixerant, cum, ut ad sanitatem perduceretur, chirurgica sectio opus esset, eiusdem sinistro brachio Beati Caroli a Setia imaginem ferventissimis precibus mater imposuit. Vehementes tunc ei dolores obvenerunt; at paulo post, sub vesperum somno correpta, ad is mane usque placidissime obdormivit omninoque doloribus expers e lectulo surrexit aestimans se certo esse redditam sanitati. Quam et familiares confirmarunt et medici omnes, qui naturae leges id excessisse etiam asseverarunt. Alterum miraculum Aloisiae Tufo viduae Marchionne obvenit, quae in dextera abdominis parte subitis acutisque doloribus affligebatur. Radiologico examine explorata, tumorem medici conspicati sunt, chirurgica vero peracta sectione, medici perceperunt de tumore agi mali moris, ut aiunt, colum ascendentem cum pluribus metastasibus hepaticis afficiente. Tunc aegrotanti matri, intra duos tresve menses medicorum iudicio moriturae, imaginem Beati Caroli filia misit. Precantibus vero omnibus una simili, non amplius infirma, ut antea, doloribus est cruciata, ac duos post menses, qui medicus eam recognovit, a tumore liberam prorsus invenit. Utrumque signum a S. Rituum Congregatione diligenti examine expensum est. Cuius rei gratia plures habiti sunt conventus: antepraeparatorius, qui dicitur, a. d. XVII Cal. Mai. anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto; praeparatorius, a. d. si Cal. Febr. anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, in Palatio Vaticano; generalis demum, coram Pio XII proximo Decessore Nostro, in sueta Palatii Vaticani aula habitus, a. d. VII Id. lan. superiore anno. In quo venerabilis Frater Noster Benedictus S. R. E. Cardinalis Aloisi Masella, Episcopus Praenestinus, huius Causae Relator, dubium disceptandum proposuit: An et de quibus miraculis constet in caso et ad effectum de quo agitur. De quo qui aderant, cum Patres Cardinales, tum Sacrorum Rituum Congregationis Praelati et Officiales propositas sanationes miraculo tribuendas esse affirmarunt. Eodem autem die, Pius XII, caelesti lumine pluries iam invocato, sollemniter edixit: Constare de duobus miraculis a Deo patratis per intercessionem Beati Caroli a Setia, laici professi O. F. M., nempe de instantanea perfectaque sanatione dominae Idae Passamonti ab osteoperiostite acuta ulnae sinistrae; deque miraculosa sanatione dominae Aloisiae Tufo a carcinoinate seu tumore mali moris coli ascendentis cum pluribus métastasibus hepaticis. Post haec vero, quamvis S. R. E. Cardinales, Praelati, Officiales Patresque Consultores scripto significavissent tuto procedi posse ad Beati Caroli a Setia cano¬nizationem, cum duo sigla quae sopra diximus, post indultam eidem Beato ab Apostolica Sede venerationem probata essent, idem Pius XII, Decessor Noster, interponendum duxit aliquod temporis spatium ad expetendam locupletioris gratiae lucem. Ante diem igitur IV Cal. Apr. eodem anno, hanc sententiam tulit: Tuto procedi posse ad sollenzneni Beati Caroli a Setia canonitizationem. Considerans vero de re gravissima agi, idem proximus Decessor Noster sacrum Consistorium indixit, ut in eo Patrum Cardinalium, Patriarcliaruum, Archiepiscoporum, Episcoporum et Abbatum « nullius » eo die in Urbe futurorum, sententiam exquireret de canonizatione Caroli a Setia, confessoris laici professi ex Ordine Fratrum Minorum, et Ioachimae de Vedruna de Mas, viduae, legiferae Matris Instituti Carmelitidum a Caritate.

Ante statutum autem diem, iussit ut sacrorum Antistitibus, quorum interesset, commentaria mitterentur de vita, virtutibus, miraculis et de Causis utriusque Beati, quorum mentioiiein fecimus, ut qui in Consistono interfuturi essent, ea de re sententiam ferre possent. Quod Consistorium a. d. V. Id. Iun. eodem anno celebratum est, in certa. Vaticani Palatii aede. Tunc dilectus Filius Noster Caietanus S. R. E. Cardinalis Cicognani, S. Rituum Congregationis Praefectus, enixe postulavit, ut Beatorum illorum memoria summis consecraretur honoribus, et ad optatissimum Canonizationis ritum deveniretur. Quibus peractis, astantes Cardinales et sacrorum Antistites rogati sunt ut quid de propositis Causis sentirent singuli significarent. Omnium denique receptis Purpuratorum illorum Patrum sacrorumque Praesulum suttragiis, qui Consistorio quod semipublicum vocant affluerunt, in Aedibus Vaticanis a. d. XVI Cal. Iul. eodem anno habito, piane compertum est Beatos illos ab iis concordi sententia dignos aestimari qui fulgidissimo decorarentur Sanctorum diademate. Ad illos vero fastis Sanctorum sollemniter, ascribendos, Pius XII diem statuit vicesimum tertiilui proximi mensis Novembris. Interea astantes Patres, sacros Praesules universosque Christi fideles rogavit ut culli suis precibus illi suas coniungere vellent, ut fausta salutaria, quae praestolati ia.m essent, catholicae rei obvenirent. Utque de his rebus omnibus iuridica conficerent acta Protonotariis Apostolicis, qui aderant, de more mandatum est.

Praestituta vero dies Beatis illis Sanctorum corona decorandis, superno sapientissimoque Dei consilio Pio XII non illuxit, cum a. d. VII Id. Oct. anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, toto collacrimante terrarum orbe, ad aeterna regna niigrasset. Quam ob rem Nos, quibus universae regendae Ecclesiae divinitus munus est commissuui, summa Nostra et Apostolica potestate, alium diem statuimus ad Beatorum Caroli a Setia et Ioachimae de Vedruna de Mas Consecrationem, pridie nempe Idus Apriles, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono. Quo maximae sollemnitatis die, cuncti saecularis et regularis cleri ordines, plurimi Romanae Curiae Praelati et Officiales, non pauci Abbates, plures Episcopi, Archiepiscopi et Patres Cardinales in Vaticanum Palatium convenerunt. Quibus omnibus supplicantium ritu procedentibus ac Caelestium Carine precationes admoventibus hymnumque « Ave Maris Stella » praecinentibus, hora octava et dimidia ante meridiem in Petrianam Basilicam, magno fidelium numero ex universo paene terrarum orbe frequentem, descendimus ad Soliumque Nostrum perreximus. Tunc praestita Nobis ab astantibus Cardinalibus oboedientia, dilectus Filius Noster Caietanus S. R. E. Cardinalis Cicognani, perorante dilecto Filio Camillo Corsanego, Consistorialis Aulae Advocato, instanter, instantius, instantissime postulavit ut Nos Beatos Carolum a Setia et Ioachimam de Vedruna de Mas summis Sanctorum honoribus decoraremus. Cui Consistoriali Advocato per dilectum Filium Antonium Bacci, ab Epistulis nostris ad Principes. respondimus iam in eo esse ut Nos huiusmodi postulationi concederemus. Hymnum itaque « Veni Creator Spiritus » culti confertissima fidelium turba canentes, a divino Paraclito imploravimus ut superni lnniinis copia snagis magisque menti Nostrae coruscaret. Dein in divi Petri cathedra sedentes, uti supremus universae Christi Ecclesiae Magister, sollemniter pronnntiavimus: Ad honorem, Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholieae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de venerabilium Fratruum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, et Episcoporum in Urbe exsistentium consilio, Beatos Carolum a Setia, Confessorem, et Ioachinam de Vedrnna de Mas, Viduam, Sanctos esse decernimus et definimns, ac Sanctorum catalogo ascribimus; statuentes illorum memoriam quolibet anno die eorum natali, Caroli nempe a Setia die sexta lanuarii inter Sanctos Confessores et Ioachinam de Vedruna de Mas die vicesima octava Angusti inter Sanctas Viduas non Martyres, pia devotione recoli debere. In nomine Pai+tris et Fi+lii et Spiritus+Sancti. Amen.

Qua formula prolata, precibus annuentes eiusdem Cardinalis Cicognani, per eundem Consistorialem Advocatum Nobis admotis, hasce Decretales sub plumbo Litteras confici et expediri illssllmis; praesentibus vero Protonotariis Apostolicis ut de hac Canonizatione publicum conficerent instrumentum mandavimus. Deinde postquam hymnum « Te Deum », ut gratias omnipotenti Deo ageremus, cum astantibus cecinimus, de novensilium Sanctorum virtutibus sermone habito, eorum patrocinium primi invocavimus, ut Nobis, qui Summi Pontificatus pondere premeremur, ea omnia potissimum a divina elementia impetrare vellent, quae ad suscepta consilia et incepta, iam catholico orbi nuntiata, ad exitum felicem deducenda, caelesti opitulante gratia, valerent; ut christianis universis, fraterno inter se amore coniunctis, unum esset ovile unusque Pastor (2), atque populi omnes, tandem pacatis animis ac rebus rationibusque ordine, iustitia caritateque compositis, ad eam prosperitatem assequendam progrederentur, quae aeternae felicitatis esset auspex atque praenuntia. Sacris deinde pontificali rito ad aram inaximam operati sumus.

Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, certa scientia ac de Nostra apostolica auctoritate, quae supra memoravimus confirmamus atque universae Christi Ecclesiae denuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis vel locis, etiam typis impressis, manu tamen alicuius apostolici tabellionis subscriptis sigilloque munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris haberetur, si ostenderentur. Nemini autem iis, quae per has Litteras statuimus, obniti liceat. Quod si quis temere ausus fuerit, indignationem omnipotentis Dei et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit inoturum.

Datum Roma, apud S. Petrum, pridie Id. Apr., anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

Ego IOANNES, Catholicae Ecclesiae Episcopus

+Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
+Ego CLEMENS Episcopus Veliternus Cardinalis MICARA.
+Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
+Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA, S. R. E. Camerarius.
+Ego FRIDERICUS Episcopus Tusculanus Cardinalis TEDESCHINI, S. R. E. Datarius.
+Ego MARCELLUS Episcopus Sabinensis et Mandelensis Cardinalis MIMMI.
Ego PETRUS titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FUMASONI BIONDI.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
Ego CAIETANUS titulo S. Caeciliae Presbyter Cardinalis CICOGNANI. Ego VALERIUS titulo S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis VALERI. Ego PETRUS titulo S. Praxedis Presbyter Cardinalis CIRIACI.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE. Ego IOSEPHUS titulo S. Pauli in Arenula Presbyter Cardinalis FIETTA. Ego FERNANDUS titulo S. Eustachii Presbyter Cardinalis CENTO.
Ego CAROLUS titulo S. Mariae in Porticu Presbyter Cardinalis CHIARLO. Ego HAMLETUS IOANNES titulo S. Clementis Presbyter Cardinalis CICOGNANI.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra, moenia Presbyter Cardinalis CON- FALONIERI.
Ego DOMINICUS titulo S. Apollinaris Presbyter Cardinalis TARDINI. Ego NICOLAUS S. Nicolai in Carcere Tulliano Protodiaconus Cardinalis CANALI, Paenitentiarius Maior.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Diaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Diariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego FRANCISCUS S. Caesarii in Palatio Diaconus Cardinalis BRACCI. Ego ANDREAS S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis JULLIEN.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAIETANUS Card. CICOGNANI
S. R. C. Praefectus

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco+Plumbi
Expedita die XXVI Maii. anno Pontif. I

In Canc. Ap. tab., Vol. C, n. 59

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 737-749.

(1) Iob. 7, 1.

(2) Cfr. Io. 10, 16

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana