Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ANTONIUM
TIT. S. LAURENTII IN PANISPERNA
S. R. E. CARD. CAGGIANO,
ROSARIENSEM EPISCOPUM,
ET AD CETEROS ARGENTINAE SACRORUM ANTISTITES,
SAECULO EXEUNTE AB INITIS INTER PETRI SEDEM
ET ARGENTINAM GENTEM PUBLICAE AMICITIAE RATIONIBUS;
QUINTO SIMUL AC VICESIMO VERTENTE ANNO
AB ARCHIDIOECESIBUS COMPLURIBUS
IN EA NATIONE CONSTITUTIS

SI INGRATAE MENTIS*

 

Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Si ingratae mentis est beneficia tacere divina et unusquisque nostrum, cum numquam supernae largitatis sit expers, religioso obsequio illud Psaltae iterare debet « Benedicam Domino omni tempore » (1), cunctorum bonorum Auctori et Datori exhiberi publicas et effusiores gratiarum actiones prorsus fas est et decet, ubi, anniversariae memoriae ratione poscente, maioris momenti et singulis gentibus impertita caelestia dona recoluntur.

Quapropter magna cum lande gratulamur vobis, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, de iis quae paratis sacris sollemnibus: faustos enim tempore revehente eventus, contingit, ut, hoc decurrente anno, quinque condantur lustra, postquam Apostolicis Litteris sub plumbo datis « Nobilis Argentinae Nationis » Archidioeceses et Dioeceses complures apud vos constitutae sunt, utque saecularis celebretur memoria, inter hanc Petri Sedem et Argentinam gentem publicae amicitiae initarum rationum. Utrumque salutare evenit quam maxime.

Ex quo enim immortalis recordationis Decessor Noster Pius XI sapientissimo provisu novae Argentinae ecclesiasticae moderationi et temperationi consuluit, nemo est, qui patriae vestrae vetera et recentia animo repetens, ignorare vel non agnoscere possit, quot et quantae inde utilitates exortae sint.

Praeter alia istic permultae paroeciae constitutae sunt; haud pauca tempia a solo excitata; sacrorum administrorum numerus haud mediocriter adauctus; religiosorum sodalium et sacrarum virginum familiae frequentiores; Actio Catholica provecta; cuiuslibet generis scholae, Collegia pueris et puellis educandis, valetudinaria, christianae caritati fovendae opera increbruerunt.

Haec est communium causa gaudiorum, cum inde perspicue pateat magni momenti rebus Deum aspirasse propitium, et ea, quae istic ad religiosam pietatem pertinent, ab ipso omnium charismatum fonte irrigata, fructuosa incrementa capere, ita ut illa divini cantici laus rei congruat : « Visitasti terram et irrigasti eam, multum locupletasti eam... Sulcos eius irrigasti, complanasti glebas eius, imbribus eam mollisti, benedixisti germini eius » (2).

Quodsi multa istic facta sunt, haud parum faciendum manet. Quare paternis cupimus votis, ut, huiusmodi praesertim vertentibus celebritatibus, ad nova molienda et in rem deducenda, quae catholico nomini magis magisque prosint, acriter contendatur, bona adhibita conscientia firmaque concordia, quibus ardua impedimenta amoveantur et incepta cumulate absolvantur.

Quod sentimus, aperte fatemur: prorsus Nobis persuasum est inclite Argentinae nationi hanc praeclaram servari laudem, ut ipsa in australi Americae continenti terra christianae humanitatis cultu peculiari modo eluceat et Evangelicae sapientiae exemplis bona fortique opera ad ea appetenda, quae caritas patriae et religionis decus poscunt, alias gentes fraternis vinculis sibi iunctas aemulatione virtutis excitet.

Faxit Deus, ut haec vota Nostra non in irritum cadant, sed, egregie sentiendi et agendi alita fiamma, universos qui christiana professione istic censentur, ad meliora, ad elatiora, ad potiora assequenda prisco studio, novis etiam rationibus et viis propellant.

Iucundum scitu Nobis fuit Supremos Argentinae Reipublicae Moderatores decrevisse utrique celebrandae anniversariae memoriae interesse: quod quidem laudandum esse censemus: nam religionem sanctissimam, qua hominum societatis summa bona continentur, et Petri Sedem honore prosegui civilis quoque sapientiae nobile insigne est clarumque pignus. Ex quo id quoque sperare licet fore, ut inter Apostolicam Sedem et Argentinam necessitudines in catholicae rei incrementum et decus, in dilectae patriae veri nominis emolumentum eas progressiones assequantur, quae desideriis Nostris affnlgent.

Quaecumque denique sunt laeta et fausta ominati vobis, Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, itemque universis vobiscnm duorum faustitatem eventuum celebrantibus, immo cunctae Argentinae nationi, dilectae Deo, Nobis singulari caritate devinctae, superni auxilii et solacii pignus, Apostolicam Benedictionem impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die 11 Maii anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. VOL. LI, 1959, pp. 417-419.

(1) Ps. 33, 1.

(2) Ps. 64, 10-11.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana