Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD BENEDICTUM S. R. E.
CARD. ALOISI MASELLA,
EPISCOPUM PRAENESTINUM,
PATRIARCHALIS BASILICAE LATERANENSIS ARCHIPRESBITERUM
AC SACRAE CONGREGATIONIS DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM PRAEFECTUM,
OCTOGESIMUM AETATIS ANNUM CELEBRATURUM
ET QUADRAGESIMUM A SUSCEPTO EPISCOPATU ANNUM IMPLENTEM

 FIDELES PRAENESTINI*

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Fideles Praenestini tibi commissi, ut libenter intelleximus, auspice Episcopo Auxiliari tuo cunctoque favente clero, cansilium susceperunt publicis venerationis amorisque significationibus sollemniter celebrandi octogesimum aetatis annum, quem tu mense proximo perages, atque otto episcopatus lustra, quae vertente hoc anno Deo iuvante feliciter perficies. Postrema autem die huius mensis Maii, ut peculiari animi iucunditate cognovimus, in nobili ipsa urbe Praenestina marmoreum monumentum inaugurabitur in honorem Beatae Mariae Virginis eiusque Immaculato Cordi publica religiosi populi consecratio renovabitur. Quae quidem pia fidelium proposita fervidosque apparatus non modo Nostra probatione confirmamus, sed merita laude honestamus, et, veluti gratulantium choro praeeuntes, tibi, Venerabilis Frater Noster, felicissima quaeque et saluberrima a Deo ominamur, ab Eiusque liberalitate vehementer optamus, ut vitae huius usura bonorumque operum fructibus quam diutissime perfruaris. Quo interea sollemnia proxima in maiorem cedant animarum profectum, tibi ultro potestatem damus, ut in dioecesi Praenestina, die constituta, post Sacrum pontificali ritu peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas plenariam indulgentiam iisdem proponens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam. In caelestium denique gratiarum auspicium atque peculiaris Nostrae caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, egregio Episcopo Auxiliari, cunctisque laborum sociis, universo clero et fidelibus tuae curae concreditis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Maii, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol LI, 1959, pp. 465-466.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana