Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD PETRUM TIT. S. PRAXEDIS S. R. E.
PRESBPTERUM CARDINALEM CIRIACI,
SACRAE CONGREGATIONIS CONCILII PRAEFECTUM, QUINQUAGESIMUM NATALEM SACERDOTII CELEBRATURUM

QUINQUAGESIMUM NATALEM*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.


Quinquagesimum natalem sacerdotii celebraturo tibi, Dilecte Fili Noster, ut effusa vota et gratulationes afferamus, animum inducunt non solum existimatio optima et benevolentiae caritas, quae erga te alte pectori Nostro inhaerent, sed etiam dulcis recordatio et memoria remotae adulescentiae, quam ecclesiasticis studiis, brevi intervallo annorum interposito, in Pontificio Seminario Romano ad S. Apollinaris nos asserentes transegimus. Ex eo tempore, quamquam diversa carpsirnus itinera, attentis et amantibus curis Nos te prosecuti sumus, in variis et multiplicibus muneribus operam tuam navantem. Nam in Pontificio Athenaeo a Propaganda Fide philosophiam ac sacrae theologiae principia docuisti, in Romana Curia gravis ponderis perfunctus es officiis et, ob comparata tibi merita ad celsiora provectus, primo in Cecoslovachia, deinde in Lusitania Apostolicus Nuntius fuisti. Acie mentis, vigore ingenii, dexteritate et peritia rerum praeditus, huic Petri Sedi virili amore astrictus, inter aspera et dura multa in rei effectum deduxisti, quae catholico nomini salntaria contigerunt.

A proximo fel. ree. Decessore Nostro Pio XII in Purpuratorum Patrum Collegium adseitus, praeter alla diligentiae tuae commissa, Sacro Consilio Tridentinis Decretis interpretandis praepositus es, ibique haud minore prudentia quam sollertia expedis negotia, quae natura sua saepesunt ardua et numero in dies iucrebrescunt.

Haec omnia honori tuo tribuentes, a summo aeternoque Deo supplici prece lumen et robur poscimus, ut, animi et corporis viribus integer, senecta uberi floreas atque actuose ac diu in huius Petri Sedis utilitatem et decus comparandum elabores.

Haec ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, paternae caritatis testem, impertimus eamque libenter volumus ad universos quoque pertinere, qui tibi adiutricem operam navant vel sacro anniversario tuo intererunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Novemhris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 35-36

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana