Index   Back Top Print


 IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOSEPHUM S. R. E. CARD. FRINGS,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM;
IOSEPHUM S. R. E. CARD. WENDEL,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM;
IULIUM S. R. E. CARD. DOEPFNER,
EPISCOPUM BEROLINENSEM
ALIOSQUE EXC.MOS PP. DD. GERMANIAE ARCHIEPISCOI'OS, EPISCOPOS CETEROSQUE LOCORUM ORDINARIOS: COMMUNIBUS OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET
 

APOSTOLICI MUNERIS*

 

 

Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Apostolici muneris inter ardua suavi Nobis lenimini fuerunt diligentiae plenae litterae, quas vos, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, modo ad Nos misistis, cum, ut singulis annis soletis, Fuldae apud mortales exuvias S. Bonifatii, orthodoxae fidei firmae columnae et patriae vestrae caelestis patroni praesentissimi, communibus Dioecesium vestrarum utilitatibus consulturi, una simul vestra contulistis consilia.

Quemadmodum ratio et ordo caritatis poscunt, qua nihil credentibus dulcius, nihil est salutarius, laeta et maesta Nobis renuntiastis, ut de illis simul vobiscum gaudeamus, haec paterna voce leniamus, in omnibus temporis adiunctis uno animorum concentu laudantes Deum, quem si diligimus, omnia, licet interdum abditum, vertuntur in bonum.

Hoc ad exitum vergente anno, magni momenti eventus apud vos contigit. In tempio principe Augustae Trevirorum publicae venerationi fidelium Sacra Tunica proposita efficax causa fuit, cur film catervatim piae turbae confluerent et conspicui catholicae pietatis fructus colligerentur. Quae quidem pietas eo spectabat, ut Christi Regis pro nobis Crucem passi maiestas devoto adoraretur obsequio ac simul Ecclesiae unitas, cuius illa vestis imago est, apertiore in lumine collocaretur. De firma huiusmodi unitate catholici nullo non tempore recte et laete gloriabuntur ac disiuncti ab unico Christi ovili fratres eiusdem — hoc Nobis in votis est — vividius desiderium persentient.

Proximo autem anno haud minoris momenti religiosa festa celebrabuntur, quae talia erunt, ut non solum gentis vestrae praeter modum religionis accendant studia, sed etiam ex toto catholico orbe ad vos convertant oculos et peregrinantium arcessant multitudinem: videlicet Monachii in Bavaria ex universis nationibus Eucharisticus Conventus. Cum probe noverimus quam perite, accommode, diligenter huiusmodi sacra parentur sollemnia, pro certo habemus exspectationi panem, immo fortasse maiorem exitum fore, atque in ecclesiasticis Germaniae annalibus aureo stilo novam rem perpetua memoria recolendam inscriptum iri. Erga altaris Sacramentum pietas et cultus procul dubio maiora incrementa suscipiet, cui cumprimis id debetur, si catholica fides in regionibus vestris incolumis et tuta servata est. Cum autem tantum Sacramentuni quo Christo unimur et Christo vescimur, Ecclesiae unitatem mystice designet et efficiat, quasi elato vexillo, ad adeunda maternae domus limina invitamentum erit et iis, qui procul ab Ecclesiae gremio sunt et inopia caelestis panis laborant.

Oecumenica Synodus, quam coactum iri enuntiavimus, vestra sine ulla haesitatione adsentientis animi studia assecuta est. Quin etiam placuit vobis tria deputare Consilia, ex Ecclesiastica ista Hierarchia delecta, ut in universali Concilio expendenda et pertractanda provide et cogitate pro virili parte proponantur.

Fatemur vobis animo Nostro alte defixam insidere spem Oecumenicam Synodum non uno nomine ac valide universo orbi terrarum profuturam esse. Flectat caelestis gratia hominum voluntates, ut praeiudicatis opinionibus devictis, ea quae ibi decernentur non solum singulis, sed et nationibus, Christi lege saluberrima reparandis, emolumentum afferant.

Praeter alia e litteris vestris nova luculentaque testimonia percepimus, quantopere apud vos beneficentiae opera floreant, quae quidem cives eiusdem catholicae fidei consortes et exteros quoque liberaliter attingunt. Semper habet unde det is, cuius pectus caritate abundat.

Verumtamen singulari digna esse laude censemus beneficia vestra in regionibus, quae vulgo « Diaspora » appellantur, exquisitissima providentia collocata. Ibi exiguus catholicorum numerus, rari et solitarii sacerdotes. At in exemplum religionis amor ibidem flammescit, catholica vita integris viribus elucet. Hic illic decora sacella et affabre exaedificata sunt tempia vigilanti cura vestra, ovium Christi sollertes et amantes pastores, sumptu et largitate Consociationum, quae de catholico nomine insigniter merentur, opprime eius, quae a S. Bonifatio nomìnis et honoris habet insigne. Quantus suscipitur labor, quanta diligentia impenditur, ut christifideles, etiam longinqui et semoti, dominicis et festis diebus Eucharistico sacro intersint et eorum filii catholica institutione imbuantur! Ad sacerdotes, ad religiosos sodales et sacras virgines, ad christifideles in « Diaspora » degentes haud sine paterna gratulatione singulares precationes Nostrae perveniant. Sciant ipsi Nos minime latere eorum solitudinis taedia, multis ex causis proficiscentes angustias, numquam sopitas sollicitudines. Pergant recto et celso animo pro catholica fide, qua nullus thesaurus pretiosior est, actuosam operam navare, eam in exemplum colere ac veritatis lumine et exercitatione virtutum radiantem efficere, ita ut qui ab ea procul sunt ad catholicam communionem et societatem inclinaci et converti cupiant.

Convolat nunc cogitatio Nostra ad oves, quae legitima Christi saepta reliquerunt vel ignorant, de quibus Iesus Christus dixit: « Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili » (Ioan. 10, 16).

Quot ex iis recta conscientia praediti sunt et religiosae veritati intimis inhiant votis. Praeconium tribuimus Nostrum iis qui libris, commentariis, sermonibus, colloquiis enituntur huiusmodi necessitatibus obviam ire et catholicae religionis augustum vultum patefaciunt nesciis vel praeiudicatis opinionibus a recta via aberrantibus. Ob id sodales nonnullorum religiosorum Ordinum et Congregationum adlaborant nec tenui cum fructu, quia apostolico animantur afflatu et aptis praesidiis utuntur. Utinam multi eorum sectentur exempla et missionali studio in sulcis pretiosa semina serant, ubi sudata, at gratior spiritualis messis succrescet.

Ad huiusmodi et ad alia pia conamina laude Nostra probanda et hortationibus acuenda, benignos vertat oculos Beatissima Virgo Maria, in cuius honorem in patriae vestrae finibus tot Sanctuaria exstructa sunt, catholicae fidei propugnacula, caelestium gratiarum fontes illimes, ditìssimi, maternae aulae regali pulchritudine fulgentes, ubi superna solatia affluunt.

Beatissimi Iudae Apostoli verbis usi dilectos Catholicae Ecclesiae in Germania filios ad meliora et celsiora prosequenda adhortamur: « Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Samcto orantes, vosmetipsos in dilectione Dei servate (Iud. 20-21).

Haec ominati tum vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, tum Christi ovibus moderationi vestrae concreditis Apostolicam Benedictionem, superni auxilii auspicem et paternae caritatis pignus, impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Novembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri altero.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 36-39.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana