Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD MAURILIUM
TIT. S. MARCELLI S. R. E. PRESBYTERUM
CARDINALEM FOSSATI,
ARCHIEPISCOPUM TAURINENSEM,
OB SOLLEMNES ILLIC CELEBRITATES INDICTAS IN HONOREM S. IOSEPHI CAFASSO,
SAECULO EXEUNTE A PIENTISSIMO EIUS OBITU

MAGNOPERE NOBIS*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem
.

Magnopere Nobis cordi est a sacri ordinis viris sanctitatem coli.

Hac de causa perquam gratum advenit ad Nos nuntium te, Dilecte Fili Noster, sollemnes istic celebritates indixisse, ut apte congruentibus obsequiis S. Iosephi Cafasso vita inclita et illustris memoria recolerentur, propterea quod proximo anno primum implebitur saeculum, ex quo ipse pientissimo decessu Deo animam exhalavit. Religione, operosa navitate, doctrina is ita innotuit et effulsit, ut Taurinensium sacerdotum iure meritoque pura gemma reputetur, itemque illa omnia, quae docuit et gessit, nullo non tempore ad meliora intrepido pectore et sincera conscientia sectanda validum incitamentum habeantur. Nostrum non est nunc singillatim ea cuncta recensere, quibus vitae ipsius decursus memoratu dignus est. At facere nequimus, quin veluti in candelabro aureo lucernas imponamus nonnullas eximias animi laudes, quibus insigniter ille decorus et exornatus visus est. Fuit namque ei labor in negotiis, consilium in providendo, celeritas in conficiendo, fortitudo ad ardua. sustinenda parata, caritas ad se devovendum in sacri muneris officiis et ad alios iuvandos continenter alacris: nam semper habet unde det, qui pectus habet plenum caritatis. Quapropter fuit sacri ordinis virorum institutor egregius, qui una simili et sana doctrina eorum mentes altius imbueret, et mores ad perfectioris sanctitatis regulaan fingeret; fuit etiam exquisitus solator eo suavior et vigilantior, quo aerumnosior erat miseria, apprime eorum qui vinculis detinebantur et qui capitis poena mulctati erant.

S. Iosephus Cafasso, a cuius obitu centum revoluti celebrantur anni, Ecclesiasticum Collegium, quod quidem Augustae Taurinorum et Pedemontanae regioni tot eximios fructus protulit, incenso studio promovit et auxit; tu, qui a Nobis in lisce rerum adiunctis salutares adprecationes poscis, e Collegio Sacerdotum Oblatorum a Ss. Gaudentio et Carolo, fama et meritis inclito, profectus es; Nos quoque, ut externus sodalis, cooptati fuimus in dioecesanam Bergomensem Congregationem sacerdotum a SS.mo Corde Iesu, decem operosae vitae lustra hoc anno condentem. Ex his igitur, quae ad recolenda huiusmodi commemoratio invitat et admovet, perquam propitia arripitur occasio, ut a Nobis ecclesiasticae consociationes, ductu auspicioque Antistitum, magis magisque floreant, vigeant et amplificentur : quod si felicibus auctibus contigerit, sacerdotum pietati et doctrinae id valde proderit, et Praesulibus praesto erunt magni pretii auxilia, quibus directo et illico uti possint.

Adprobatione digna ducimus complura incepta, provido disposita consilio, ut a S. Iosepho Cafasso exercitae virtutes et res gestae in memoriam redigantur et merito praecanio collustrentur. Hac ratione calamitosis temporibus, quibus premimur, acuentur ad constantiam, ad patientiam, ad industriam vires, atque adeo haud parum ad deproperandum aevum conferetur, quo Christi lex et amor singulos homines et socialis vitae communitates ad salutem tueantur et salubri medicamento purificent. Haec ominati, prosperos exitus et diu permansuros effectus celebritatibus in honorem S. Iosephi Cafasso istic agendis percupimus atque, superni auxilii auspicem, Apostolicam Benedictionem tum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis universis, qui religiosos huiusmodi coetus instaurabunt vel ibidem intererunt, peramanter impertimus.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XVI Decembris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*  AAS. vol. LII, 1960, pp. 81-82.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana