Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD  BENIAMINUM
TIT. SANCTI VITALIS
S. R. E. PRESB. CARDINALEM DE ARRIBA ET CASTRO, ARCHIEPISCOPUM TARRACONENSEM,
QUINTUM ET VICESIMUM ANNUM
A SUSCEPTO EPISCOPATO IMPLENTEM

 

QUONIAM MOX *

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quoniam mox quinque exibunt lustra, ex quo tu, Dilecte Fili Noster, creatus es Episcopus, animi Nostri suaviter commoti obsecundantes affectui, minime patimur huiusmodi faustum felicemque transire diem, quin eum ominibus et votis iucundemus.

Hoc poscit fidele obsequium, quo tu arto nexu huic Petri Sedi cohaeres, poscit benevolentiae caritas, qua tibi iungimur eamque, cum secunda et propitia vertit occasio, etiam aperte testari gaudemus.

Addecet sane summo aeternoque Deo te devotae ac religiosae mentis grates persolvere, quod longum per hunc annorum decursum auxilio et munimine Suo te protexit, adiuvit et fovit.

In pastorali exercendo munere quemadmodum agendi facultas ita tot inter aspera et varia tibi bene merendi copia non defuit.

In primis adsiduas laudamus cogitationes, quas ad sacerdotum sanetimoniam curandam et augendam convertisti, magnopere cupientes, ut tam apte collocato religionis studio sacrorum administri magis magisque respondeant et ii doctrinae et vitae gemino nitore eximios se praestent; laudamus praetera diligentiam, quam erga eos consilio et actu demonstras, qui, laribus relictis, huc illuc locandae operae causa commigrant. Utinam inde fructu uberes maturescant exitus, quorum bonam concipis spem.

Gratiae Dei confisus fac in proposito hoc gratulatione digno firmus perseveres et invicta virtute ea, quae opinione hominum vel adversis loci adiunctis obstant, exsuperes.

Caelestia denique auxilia tibi invocamus, ut arduis rebus non cedens, laetus, actuosus, Dei et Ecclesiae causae, cui te devovisti, maiore usque studio te asseras, et antiquis novas serto tuo promeritorum gemmas adicias.

Quo autem salutarior quintus et vicesimus episcopatus tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque gregi moderationi tuae commisso, Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Aprilis, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 8, pp. 516-517.

  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana