Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ERNESTUM TIT. S. SABINAE
S. R. E. PRESB. CARDINALEM RUFFINI,
ARCHIEPISCOPUM PANORMITANUM,
A SUSCEPTO SACERDOTIO
QUINQUAGESIMUM ANNUM IMPLENTEM

 MOX QUINQUAGESIMA*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Mox quinquagesima anniversaria memoria tibi, Dilecte Fili Noster, illucescet, ex quo, iuvenili florens aetate, sacerdotium suscepisti, atque exspectata et iusta tibi causa erit, cur sueto effusiores Deo agas gratias, quod vitae semitam adhuc a te emensam — longum mortalibus aevum — supernorum beneficiorum copia exornavit.

In gratulationum minumque concentu, quo, hoc felicitatis! eventu, multi bene precabuntur, vox Nostra tibi gregique curae tuae commisso pii gaudii quasi sertum imponit, existimationis et studii Nostri aperta erga te index et nuntia. Novimus te multiplici sedulitate et labore exercuisse ingenii et voluntatis aciem, atque, erga Ecclesiam flagranti amore motum, eius maiori bono et decori consuluisse. Cumprimis id tibi laudi cedit quod in Pontificiis Athenaeis Lateranensi et a Propaganda Fide diu Sacras Litteras tradidisti atque, cum a secretis esses Sacri Consilii Seminariis studiorumque Universitatibus praepositi, de apta iuventutis in spem Ecclesiae succrescentis institutione deque ecclesiasticis scholis celsi ordinis temperandis egregie meritus es. Panormitanae autem archidioecesi moderandae praefectus et paulo post in Purpuratorum Patrum collegium ascitus, devovendi te studio et adsidua navitate praegravi pastorali munere functus es et nunc quoque perfungeris. Praesertim alacritatem et diligentiam in re sacra fovenda palam testantur duo abs te exaedificata Seminaria, ecclesiasticum Institutum a S. Arsiensi Curione nuncupatum, multae aedes sacrae a solo excitatae, tempio principi adauctus decor, inopibus et miseris allevandis multiplici opere providae sollicitudines allatae. Singulari memoria hoc etiam dignum est, quod Siculo plenario Concilio praefuisti, Marialem Conventum et Dioecesanam Synodum uberi fructu celebrasti.

Dei adiutorio fretus, fac ut tam nobilis religionis fiamma, nedum interquiescat, glia utilia incepta et profutura animet consilia. Perge te divinis rebus vigili studio dare, perge Sacras Litteras penitus amanterque colere. Nos huius rei causa caelestia tibi precamur solacia et auxilia, itemque valde cupimus, ut, corporis et animi viribus firmus, humili amore antiquis nova addas promerita.

Ut autem quinquagesimus suscepti sacerdotii tui anniversarius dies salutarior contingat, id tibi facultatis facimus, ut, postquam sollemni situ sacris operatus fueris, Nostro nomine Nostraque auctoritate adstantibus christifidelibus benedicas, proposita plenaria Indulgentia, quam ut sibi acquirant, sueta Ecclesiae iis servanda erunt praescripta. Tibi denique, Dilecte Fili Noster, sollertique Antistiti Auxiliari tuo, gregique universo, cui sacer pastor consulis, Apostolicam Benedictionem, praecipuae caritatis Nostrae pignus, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 9, pp. 561-562.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana