Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOSEPHUM TIT. S. IOANNIS
ANTE PORTAM LATINAM
PRESB. CARDINALEM FRINGS,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM,
QUINQUAGESIMUM AB INITO SACERDOTIO
IMPLETUM ANNUM CELEBRATURUM

PROXIMO MENSE*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Proximo mense Augusto, faustus tibi, Dilecte Fili Noster, illucescet dies, qui plurimas ac suaves in cogitatione defixas excitabit tibi recordationes, ac religiosum animum tuum ad sueto effusiores Deo persolvendas grates impellet: nam ab finito sacerdotio quinquagesimam anniversariam celebrabis memoriam.

Quodsi enim illud sacri Psaltae: Benedicam Domino omni tempore, semper laus eius in ore meo (1), iustum est perennis summo omnium bonorum Largitori obsequii praeceptum, commotiore tamen mentis affectu decet statis ex more temporibus beneficia caelestia recolere, curo praeterita spatia emetiendo, illorum et cumulus et granditas et ordo apertius apparent.

Sive naturae sive caelestis gratiae dona largiter tibi data. Bona indole praeditus, alienis necessitatibus obvenire gaudium potius quam officium tibi reputas, atque, ut sollicitum in proximos studium tibi proferres et exacueres stemmati tuo hoc propositum voluisti insculptum: Pro hominibus constitutus. Diligis Alpes, musicen, litteras et, quod potissimum est, catholicam fidem, in qua a pientissimis parentibus eruditus es, eamque sacris doctrinis ac praesertim Divinis Litteris adsidue vacando ita excoluisti, ut ea robore in te sit firma et lumine splendida.

At cum probe tibi persuasum sit fidem sine cantate prorsus arescere, caritate autem et iustitia enutriri, id tibi iniungis curae, ut serena tua

sint iudicia, effusa largitas et latissime patens misericordia. Nam tuam et Coloniensis Ecclesiae eximiam caritatem experiundo noverunt Iaponia, Corea Australis, Africa Australis; adiutricem vero tuam opem excepere communia finita consilia, ut per universum terrarum orbem pallida fames, quantum fieri posset, arceretur. Quod quidem Catholicae in Germania Ecclesiae prorsus singulare est, idque, cum praeclari sit exempli, in eius historia aureis inscribendum est litteris.

Nec tacere possumus in exemplum deditam devinctamque voluntatem tuam huic Petri Sedi, custodi veritatis et magistrae virtutis: haec studiosa reverentia inde quoque luculentissime patuit, quod, praesenti tuo vertente felicitatis eventu, inque eius perennandam memoriam Radiophonicae Vaticanae Stationi summi pretii instrumenta dono danda curasti, quibus ita Nostra amplificatur vox, ut extremas quoque Africae oras puro et claro sonitu attingat.

In pastoralis muneris tui annalibus praeter alfa relatu digna nonnulla recensere Nobis placet: permultas aedes sacras in archidioecesis istius finibus e solo excitatas, octo emensa celebrata saecula, postquam Coloniense Templum princeps incohatum est, peractam dioecesanam Synodum salubribus praescriptis insignem, Catholicorum Germanorum Coloniae Agrippinae sollemnem habitum Conventum, cui consilio et arbitrio tuo hoc lemma propositum fuit: Ecclesia signum Dei inter gentes.

Praeclara quoque tibi comparasti merita ut Praeses Episcopalium Fuldensium coetuum et domo profugorum expediendis negotiis ut Tutator princeps, ab Apostolica Sede renuntiatus.

Haec omnia, quae in laudem tuam memoravimus, valido sint tibi incitamento, ut, in egregie agendo et patiendo pro Dei nomine et gloria, pro Ecclesiae firmitudine et decore, nedum interquiescas, humilis amoris semita altiora usque assequaris, secundum illam S. Augustini sanctitudinis formulam, optimo cuique sacro pastori probandam: Otium sanetum quaerit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas caritatis (2), ita ut et contemplatio veritatis et sedulitas operae mutuo vicissim altera alteri cedant, atque sibi et aliis profuturos progignant virtutis effectus. Quae ex animo optantes, Deum exoramus, ut tibi vires tueatur, diuturnam terrestris lucis usuram concedat atque inceptis tuis propitius adsit.

Ut autem salutarior quinquagesimus sacerdotii tui riatalis contingat, ut tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus Nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Iulii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LII (1960), n. 11, pp. 765-767.

(1) Ps. 33, 1. 

(2) De Civitate Dei, 19, 19.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana