Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD. EMMANUELEM
TIT. SS. MARCELLINI ET PETRI
S. R. E. PRESB. CARDINALEM
GONGALVES CEREJEIRA,
 PATRIARCHAM LISBONENSEM,
QUINQUAGESIMUM A SUSCEPTO SACERDOTIO
ANNUM IMPLENTEM

ADMODUM GAVISI*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Admodum gavisi sumus, cum Nobis nuntiatum est mox fore ut tu, Dilecte Fili Noster, quinquagesimum annum a sacerdotio suscepto recolas, una simul cum clero et christifidelibus Lisbonensis Patriarchatus, qui cum tam fausta occurrat praeteriti tui eventus memoria, apertius erga te amoris plena prodent obsequia.

Quoniam pulchre novimus animum tuum cum Nostri cupidum, tum Sedi Apostolicae deditissimum, mentis Nostrae obsecundantes affectui, hasce tibi Litteras mittimus, ut gratulationibus et votis tam decorum diem honoremus atque tuam gregisque tui adaugeamus laetitiam.

Adhuc emensum a sacerdotii tui limine hactenus tempus inceptis et meritis floruit. Praesertim vero in Lisbonensi Patriarchatu administrando, fidei studio, consiliorum prudentia, operae sollertia, bonam nactus es famam vigilantis pastoris, qui ad ovium sibi commissarum bonum sollicitudines suas adsiduas convertit et eius emolumenti impetrationem suum ducit inter gravia et austera suave sincerumque solacium.

In tua eximia laude hoc ponitur, quod praeter alla divini cultus necessitatibus et splendori consuluisti, quod de sacris Seminariis diligentiae plenas curas egisti, ut iis aptae et spatiosae aedes paterent et — cuius quidem rei maxime interest — iuvenes in spem Ecclesiae sucerescentes ibidem in ecclesiasticis disciplinis colendis pleniorem et perfectiorem institutionem acciperent; quod denique ad Actionem Catholicam in Lusitania condendam et hortatu tuo fovendam te provide dedisti salutari cum fructu, quem magis magisque et crescere et ampliasi optamus.

Nec tacere possumus duas inceptiones, quae ad recolendum haud parum iucundae sunt: a te in ista urbe capite monumentum Christo Regi dicatum et caerimonias sanctissimas, quibus per te Lusitana Natio Immaculato Deiparae Virginis Cordi consecrata est.

In praesentiarum, cuncta felicia cupientes, tibi ab omnium bonorum Largitore lumen, praesidium, integrarum virium firmitatem suppliciter poscimus, ut, sueta diligentia pastòrali muneri vacans, laeta novalia ad Dei gloriam animorumque salutem comparandam seras et ex iis, quae diuturno labore sevisti, uberiorem messem colligas: nam sancte meditari, strenue agere, fortiter poti, bene est vivere; et ab opera recedere, a Spiritu Dei excitata, tarditatis vescia generosa caritas vetat.

Quo autem salubrior quinquagesimus sacerdotii natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, sollertibus Antistitibus Auxiliaribus tuis, cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Martii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 4, pp. 220-221.

  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana