Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOANNEM LABRADOR O. P.,
PONTIFICIAE ET REGIAE MANILANAE STUDIORUM
 UNIVERSITATIS A S. THOMA AQUINATE MODERATOREM, TRECENTESIMO QUINQUAGESIMO ANNO EXEUNTE,
EX QUO IDEM ATHENAEUM CONSTITUTUM EST

IN EXTREMIS*

 

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem

In extremis Orientis oris christianae sapientiae emicantissimum lumen, Manilanum magnum studiorum domicilium, quod a S. Thoma Aquinate insigne nomen cepit, trecentesimum quinquagesimum annum condet, ex quo feliciter constitutum est.

Ubi huiusmodi nuntium accepimus, inde hausimus gaudium, quod catholici nominis inclita recensita decora parere solent; cuius suavis oblectamenti interpretes, hasce tibi, dilecte fili, mittimus Litteras, quae, tanto terrarum et Oceani traiecto spatio, ad cumulatiorem efficiendam laetitiam tuam, docentium et discentium istius studiorum Universitatis et omnium, qui festos coetus frequentabunt, paterna vota, laudes, gratulationes afferant.

Ista praeclara disciplinarum et artium sedes, quae originem a fel. ree. Michaële de Benavides O. P. Archiepiscopo trahit, Apostolicae Sedis gratia et tutamine aucta, Hispanorum regum beneficiis et privilegiis provecta, per saeculorum decursum opima meritorum floruit messe.

Rane singillatim recolere nunc temporis non uno nomine aequum et par est, ut maiorum vestrorum in audendo constantia et praegrandis peractio operae praesentibus aevo et post futuris iustum sint gratae mentis argumentum, atque in his priscum fidei studium alant, spem erigant et, unitate spiritus animique servata, in propositis honorabilis virtutis eosdem confirment.

Profecto magni vestri Athenaei praenitent tituli, ob quos praeconia ei tribuantur eximia. In dissitis istis regionibus id multimodis Ecclesiae vitae et incrementis provide et actuose consuluit ; orthodoxam fidem servavit propalavitque ; magisterio, editis libris et ephemeridibus ad solvendas quaestiones ad rem sacram, ad rem civilem, ad disciplinas, ad artes, ad mores attinentes incubuit ; arcessita doctorum eius opera, synodis, conciliis, Congressionibus omne genus ac praesertim Episcopalis Hierarchiae ministerio affuit. Nec tacendi sunt sacris expeditionibus istinc profecti haud parvo numero, pari virtute Evangelii praecones, in quibus interdum effuso sanguine nobilis martyrii palma rubuit. Cum Philippinae Insulae, libertatem assecutae, sui iuris effectae sunt, antiqua studiorum Universitas sapientia, quam docuit, viris, quos e sinu suo ad publica munera suscipienda protulit, legibus et institutis, quibus condendis adiumentum attulit, de patria egregie merita est, amplius et clarius usque in posterum meritura ; nam concilio disposituque superno universae Philippinae gentis ipsa alma mater est, generosa altrix, christianae humanitatis cultus praevalidum propugnaculum.

Decessores Nostri istam studiorum Universitatem amantibus verbis hortati sunt, ut propositum sibi finem, praestantissimum quidem, fideliter et constanter prosequeretur, et haud parcis laudibus exornaverunt. Nam praeter alios Innocentius X res secundas ei apprecatur, « ut ex litterarum studiis eatholica fides augeatur, divini Numinis cultus protendatur, veritas agnoscatur et iustitia colatur » (1). Leo XIII eam in suam tutelam studiose recipit: « Quod, quia doctrinae integritate praestantiaque doctorum floruit semper neque exiguas peperit utilitates, non modo ab episcopis omnibus benevole haberi cupimus, sed in tutelam Nostram Nostrorumque Successorum latro recipimus » (2). S. Pius X nee minore existimatione eam afficit: « Manilense siquidem Institutum, per varios casus fortunaeque vicissitudines, ea semper floruit doctrinae integritate atque elegantia, ut longe lateque vim diffuderit religioni reique litterariae frugiferam ac salutarem » (3).

Horum vestigia insistentes, in praesentiarum declaramus Nos eam singulari benevolentia prosegui. Qua moti et avemus et gaudemus ipsi felicia et salutaria cupere. Semper firma et indemnis stet in ipsa sincerae fidei columna; Deipara Virgo Maria, Patrona salutaris opifera, praesenti eam patrocinio sospitet; S. Thomas Aquinas, a quo appellationis honorem suscepit, perfectae et intemeratae doctrinae dux ei et magister antistet. Sit eadem lectorum ingeniorum generosa palaestra; fioreant istic, una cum disciplinis et artibus, christianae in exemplum excultae virtutis ornamenta; et subsequentes aetates non minuant, sed perpetua inventa usque virentiores respectent lauros honoris, quos eidem liberalia studia et utiles artes compararunt.

Haec ominati, tibi, dilecte fili, Pontificiae et Regiae Manilanae Studiorum Universitatis Rectori, ceterisque moderatoribus, doctoribus, alumnis, iis qui beneficiis ei favent, sacrorum Antistitibus, magistratibus, universisque qui statis coetibus et celebritatibus intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus; haec caelestis auxilii auspex et amoris Nostri pignus acceptum vobis esto.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Aprilis, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 6, pp. 303-305.

(1) Litt. Apost. «In supereminenti», die 20 Nov. 1645.

(2) Litt. Apost. « Quae mari Sinico », die 17 Sept. 1902.

(3) Litt. Apost. « Manilensem Universitatem », die 10 Oct. 1911.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana