Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ANSELMUM ALBAREDA,
ABBATEM O. S. B.,
APOSTOLICAE BIBLIOTHECAE PRAEFECTUM,
QUINTO ET VICESIMO EXEUNTE ANNO
 EX QUO EO MUNERE FUNGI COEPIT

QUINQUE IMPLENTI*

 

Quinque implenti lustra, ex quo a fel. rec. Decessore Nostro Pio XI Apostolicae Bibliothecae Praefectus creatus es, tibi, dilecte fili, cupimus grati et bene ominantis animi Nostri sensum proferre.

Institutum moremque secutus eorum, qui antea in officiosa tibi collere-dita provincia elaborarunt, Ioannis Mercati et Eugenii Tisserant, Sacro Purpuratorum Patrum Collegio postea ascitorum, diligentia, usu et experientia rerum, sollertia spectabilis, tibi non pepercisti, ut evigilanti custodiae, honori et incremento Bibliothecae istiusmodi prospiceres. Nam in eius moderatione, in eius amplificatione et ornatu, in novae supellectilis provisu tua versata est cura et, quod potissimum est, in ubertim prosequendas doctorum voluminum editiones incubuisti, ut istinc christianae humanitatis cultus lumen longe lateque erumperet. Nos qui remoto iam tempore Bibliothecam istam frequentare eonsuevimus, nt historicis indagationibus Nos daremus, atque ideo cum ea familiariter diu usi sumus, recens cum sedem eius invisimus animum suaviter moveri sensimus tum ob veterum rerum recordationem, tum ob praeclara, quae istic ad rem deducta sunt, ad cognitiones pervie et facile hauriendas utilissima.

Ex ipsa egregie impensa sollicitudine tua suave enascitur solacium eique aptatur puris purum optabile praemium.

Quid dulcius procul a strepente et illecebroso saeculo sapientum tempia serena habitare, et ex tot disciplinarum et artium amplissimo thesauro pretiosiorem curo multigenam libare sapientiam?

Quod diu igitur peragis, integra virtute et confirmatis viribus prosequere: meditatione et lectione adsidua Christi bibliothecam pectus tuum redde (1); virtutisque cultor, et regulae Sancti Benedicti legiferi Patris tui, quam pio studio collustrasti, ad celsiora usque validum gressum affer.

Hae imo e pectore ominati tibi, dilecte fili, et universis, qui adiutores tui in Vaticana Bibliotheca officia persolvunt, Apostolicam Benedictionem impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Iunii anno MCMLXI.

 

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 489-490.

(1) Cfr. S. Hieronymus, Epist. LT, Migne P. L. XZII, 595.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana