Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD RICHARDUM IACOBUM
TIT. S. SUSANNAE S. R. E. PRESBYTERUM
CARDINALEM CUSHING,
ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSEM,
QUEM LEGATUM MITTIT
AD EUCHARISTICUM CONVENTUM
IN URBE SANCTAE CRUCIS DE SIERRA
EX UNIVERSA BOLIVIANA NATIONE CELEBRANDUM.

LAETUM ALLATUM*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Laetnm allatum est Nobis ad tantum inceptum perficiendum, una cum clero et populo, curis suis commisso, Aloisium Rodríguez Pardo, laude dignum ordinarium Antistitem, summa diligentia incumbere.

Cum probe noverimus, qua religiosae pietatis observantia et studio apud Bolivianos praecelsum Altaris Sacramentum colatur, minime dubitamus, quin diu memorandum eventum, in Ecclesiae in Bolivia annalibus aureis litteris sane inscribendum, exspectationi cumulate respondeat et salutares fructus progignat.

Quo autem magnificentior huiusmodi Congressio contingeret, postulatum a Nobis est, ut e Purpuratorum Patrum Collegio mitteremus, qui Nostram ibi gereret Personam. Quibus votis libenti volentique animo concedentes, te, Dilecte Fili Noster, Legatum deligimus et renuntiamus, ut Nostro nomine Nostraque auctoritate Eucharisticis coetibus illis praesideas. A te autem, Sacra Purpura atque eximiis animi dotibus praedito, honorificum commissum munus pro certo habemus insigniter et egregie absolutum iri. Ceterum in Boliviam et praesertim in dioecesim Sanctae Crucis de Sierra non ignotus ibis ; nam largitas et providentia, quibus religiosis necessitatibus illius regionis succurristi et succurris, efficiunt profecto, ut cum lande nomen tuum in ore omnium illic versetur.

Gaudium spemque bonam Nobis profecto comparavit id, quod in Eucharistico Conventu proponi et enucleari statutum est : Omnes unum sumus in Christo. Quid efficientius, quid validius et firmius, ut fideles cum Christo, mystici Corporis capite, cohaereant, quam sacrosanctae Eucharistiae sacramenti devotus usus et cultus?

Verbum nempe Dei, qui cum Patre et Spiritu in caelis aperte Angelos pascit, sub sacramentalibus speciebus panis et vini latescens, homines in terris nutrit, at nullo modo aeque ac communis, qua vescimur, esca. Panis enim vitae aeternae contrarium in alendo tenet servatque modum, quod sane mirum est. Cibus sum grandium; cresce et manducabis me; nec tu me in te mutabis, sieut cibum carnis tuae; sed tu mutaberis in me (1).

Dum igitur per Eucharisticum sacrificium Ecclesia Deo Patri se offert una cum Christo, sacerdote et victima, infinitae dignitatis adorationis et laudis eidem praebet munus aeternum; per Eucharisticum autem Sacramentum fideles in se recipiunt virtutes, quae in divino Servatore splendidissimae eminent, pieno gratiae et veritatis, de cuius plenitudine nos omnes accepimus (2).

Resplendeant igitur in iis, qui caelestia mysteria frequentant, crescente iubare fides, spes, misericordia, iustitia, pax, innocentia, verecundia, probitas, lenitas morum, caelestium rerum appetitio et ea, quae apex et consummatio omnium virtutum est, caritas.

Mores autem unitatis et concordiae eximios natura ac vi sua parere consuevit caritas, quae, ex Christi Corde sacratissimo profluens, fraternis vinculis Ecclesiae filios unit, ut iure meritoque familia sint Dei.

Quapropter id hortamur vehementer, ut ex Eucharistico celebrando Conventu praeter alios profuturos effectus apprime mutuae benevolentiae studium inter Bolivianos accrescat. Nihil tam divinum est hominibus acque ac benefacere et venerando legem Dei, ex quo omnes paternitas in caelis et in terra nominatur (3), inter se fratres appellaci et ostendi, cantate duce, iustitia comite. Primum enim quod praecipit caritas id est, ut iustitia impleatur.

Sunt illic haud parvo numero, qui exiguo victu, misero tecto, egestate laborant; sunt etiam Indi, ad quorum condicionem et statum saepe misericordiae plenum animi Nostri convertimus obtutum. Quantopere optamus et cupimus, ut quavis ex parte eorum adiuncta rerum in melius abeant. Excitent igitur ea quae in pientissimo religioso conventu del.iberabuntur, etiam socialis iustitiae studium, atque feracem fructum praeclaramque sui linquant post futuris memoriam.

Haec amantibus votis ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, sollerti S. Crucis de Sierra Episcopo, eiusque diligenti Auxiliari Episcopo, Magistratibus, Antistitibus, Sacerdotibus et christifidelibus Eucharistico Conventui ex universa Boliviana Natione interfuturis, Consilio, quoti eum diligenter et sapienter apparavit, Apostolicam Benedictionem, caelestium donorum pignus, erga SS. Eucharistiam incensae religionis incitamentum, impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Iulii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 10-11, pp. 552-554.

(1) S. Aug., Conf. VII, 10.

(2) Cfr. Io. 1, 14, 16.

(3) Eph. 3, 15.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana