Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD MICHAËLEM BROWNE,
ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM
MODERATOREM GENERALEM,
QUINTO EXEUNTE SAECULO,
EX QUO SANCTORUM CAELITUM HONORES
PIUS PP. II S. CATHARINAE SENENSI DECREVIT

HOC ANNO*

 

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Hoc anno quinque explentur saecula, postquam Catharina Senensis a Pio II Sanctorum Caelitum fastis ascripta est. Insueta magnificentia hoc in Vaticana Basilica contigit, rite peracto, ut translaticius mos poscit, iudicio, quod Venetiis — id meminisse Nobis perquam suave — feliciter incohatum fuerat. Quae omnia devoto cum obsequio recolere Ordinis Fratrum Praedicatorum et munus et gaudium erit, siquidem, S. Dominici affiatu spirituque mire incensa motaque, haec sacra virgo religiosae familiae, cui praees, decori est eximio et ornamento nunquam deciduo. Nec dubitamus, quin, hortatu et instituto tuo, dilecte fili, congruentia commemorando eventui consilia sapienter et fructuose perficiantur.

Sanctae Catharinae Senensi apte accommodari possunt S. Pauli Apostoli verba: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (1). Quamvis enim non claritatem generis, non adeptam ab hominibus humanarum divinarumque rerum cognitionem nec favorem procerum iactare sibi posset, humilis ex humilibus nata, caelestis gratiae florens vigore, cui semper obsequi ipsi lex fuit, in celsum adeo evecta est, ut ea quae fecit narrarentur in scripturis populorum et principum (2), et quae indocta docuit raperent admirationem sapientium. Turbulentissimis temporibus ipsa Apostolicae Sedis potestatem fortiter asseruit, atque ut Romanus Summus Pontifex, Avenione relicta, Romam peteret, strenue annisa est; fuit inter civilia bella pacis nuntia et sequestra; epistulae autem et opusculum, cui inscriptio Dialogus super Divina Providentia, quibus, adhuc ea vivens, viros ac mulieres suis mysticis praeceptis uti cupientes gregatim ad se deduxit, etiam post futuris sunt eruntque velut amoenissimus Dei hortus, in quo secreta caelestia, praecelsae virtutes, amabiles hortationes opobalsama stillant. Ex iis operibus liquido eruitur, quanto religionis studio ipsa SS. Eucharistiam coluerit, quantopere et Iesu Christi, cuius impressa tulit stigmata, cruciatus et dolores meditata sit, et Sacratissimum Cor Iesu Sanguinemque pretiosum in honore habuerit, indeque quot divitias piarum cogitationum sibi hauserit.

Si apud Deum Sancta Catharina tantum deprecando valuit, si tot beneficia suae aetatis hominibus contulit, si animus eius virili quadam firmitate tot calamitatibus et malis frangi non potuit, ex eo contigit, quod, vere mulier fortis, muneribus divinae gratiae abunde praedita fuit et caritate flagravit, cui nil erat impervium, nil intentatum relictum, ut aeterni Conditoris gloria ex animorum salute et pulchritudine enitesceret.

Ex Apostolicis Litteris sub plumbo datis Canonizationis causa hoc manifesto deducitur : « Arguebat peccatores, et blandissimis verbis ad paenitentiam revocabat. Praecepta salutis omnibus laeta dabat. Quid sectandum, quid fugiendum esset, alacri vultu ostendebat. Dissidentes summo studio componebat. Multa extinxit odia et mortales sedavit inimicitias ... Duobus Pontificibus Gregorio XI et Urbano VI acceptissima fuit, adeo ut legationibus fungeretur, multisque spiritualibus gratiis ab eis donaretur » (3).

Iure igitur meritoque a Romanis Pontificibus in Ecclesiae candelabro apertius usque imposita, ut luceret omnibus qui in domo sunt (4), sibi creditam tutelam accepit eorum, quae ipsis magnopere cordi erant: a Pio IX ea declarata est caelestis Patrona Urbis Romae, a S. Pio X mulierum ab Actione Catholica in Italia, a Pio XII Italiae, ab eodem Pio XII Italicarum infirmorum ministrarum.

Expedit quidem ut anniversaria huiusmodi celebrentur saecularia sollemnia, praesertim studio et cura Dominicianae religiosae familiae. Huius beatae caelitis revolvantur fasti, replicentur annales. Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus, omnis coetus et aetas, primores et populares cives, cumprimis Senenses qui merito gloriantur eam sibi civem esse, quam maxime per Italas oras, sidus amicum suspiciant, eius demirentur decora et ornamenta sanctitudinis inclitae, benignam deprecentur opem, ut, vitiis et erroribus repulsis, mitis aevi felicia tempora illucescant.

Caeleste invocantes auxilium, ut haec omnia in catholicae fidei incrementum et profectum sapienter cogitetis et valide perficiatis, tibi, dilecte fili, sodalibusque tuis, et universis, qui gesta S. Catharinae Senensis, quinque abhinc saecula Sanctorum fastis insertae, piae mentis obsequio recolent, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Iulii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio.

 

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 10-11, pp. 555-557.

(1) 1 Cor. 1, 27.

(2) Cfr. Ps. 86, 6.

(3) Bullarium Romanum, Tom. V, 1860, p. 164.

(4) Cfr. Matth. 5, 15.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana