Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD E.MOS PATRES CARDINALES
ATQUE EXC.MOS ARCHIEPISCOPOS
ET EPISCOPOS AMERICAE LATINAE,
QUORUM ANXIAM PARTICIPAT
CURAM BEATISSIMUS PATER OB PERICULA,
QUAE FIDEI ET CHRISTIANAE VITAE ACTIONI
IN IIS REGIONIBUS IMPENDENT

AD DILECTOS*

 

Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Ad dilectos Americae Latinae populos cum mens cogitatioque advolat Nostra, suavissima afficimur laetitia. Eae enim regiones non modo rebus gestir sunt perillustres, industria ac navitate praestant, ac magnam portendunt futurae progressionis spem; sed potissimum etiam nitenti Crucis gloriantur sigillo, quo, providentis Dei voluntate impresso fideliterque custodito, omnes continentis terrae vestrae gentes catholico nomine merito decorantur. Itidem regiones istae Virginis Mariae tutelae unice addictae sunt, Quae earum est regina et sospitatrix validissima.

Quoties sollemnibus fidei pietatisque celebritatibus animo praesentes interfuimus, et quantum hausimus solacium, cum vos fidelesque vestros allocuti sumus, firmam fidelitatem erga sanctissimam religionem conspicientes! Et quam vehementer laetamur, cum ad vestram pastoralem sollertiam convertimus animum, qua omnibus contenditis viribus, ut accenta a patribus christiani nominis hereditas a fidelibus integra servetur, in eorumque studio atque existimatione nunquam non accrescat!

Haud raro tamen fit, ut hisce oblectamenti rationibus aliae admisceantur, quae anxiam iniciant pectori Nostro curam: eas dicimus, quas vos ipsi, gravissimi iniuncti oneris conscii, ad Nos filiorum sane pietate rettulistis, precum Nostrarum auxilium expetentes, verba postulantes quae animum adderent, securamque agendi ostenderent viam.

Vestram enim vigilantiam pericula non fugiunt, quae fidei et christianae vitae actioni in istis Nationibus impendent. Quodsi tot tantaque bonae spei argumenta vobis non deficiunt, vehementer tamen urgemini anxietate cum sciatis in quibusdam Americae Latinae regionibus, oliin christiana vita florentibus, Deum eiusque Ecclesiam temerario auso impugnari, atque conatus fieri huiusmodi malum latius invehendi.

Cum illud Pauli Apostoli: Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus (Rom. 12, 15) omnes Nostras dirigat rationes et actus, optamus et avemus venerabilibus Fratribus dilectisque filiis, qui tribulationem patiuntur, singularem Nostram testari benevolentiam, eosque de instanti prece facere certiores, qua Deum totius consolationis ac spei roganius, ut ipsis securam tranquillitatem et pacem mature concedat.

Vos autem hortamur enixe, ut pro viribus, prout episcopalis muneris postulat ratio, ac vobis uti animorum pastoribus copia datur, nihil omittatis, quominus fideles vobis commissos ab omne genus insidiis, quae ipsis parentur, muniatis.

Quam ob rem, eorum mentibus lumen praebeatis ! Fides enim, christianae vitae ac fortitudinis fundamentum, si Dei donum est, quod humili oboedientia ab homine accipi debet, verbo tamen alitur, siquidem fides ex auditu, auditus autem per verbum, Christi (Rom. 10, 17). Vobis igitur cordi sit animos eorum, apud quos patris et magistri munere fungimini, securo Evangelii pabulo nutrire, Ecclesiae magisterio illustrare. Potiores vestras sollicitudines collocetis in tradendis christianae doctrinae elementis, in pueris, adulescentibus, iuvenibus religionis praeceptis imbuendis, in catholicis scholis omni nisu fovendis, in altiore divinae revelationis institutione, in sacris orationibus atque expeditionibus ad populum variosque civium ordines habendis, ut est singulorum captus atque necessitas.

Item vestrorum fidelium animos supernae gratiae alimento roboretis ! Cum enim sciatis sine caelesti adiumento nihil esse validum, nihil sanetum, necesse piane est, potior cura atque sollicitudo vestra ad id contendat, ut christifideles a Deo robur et auxilium implorent, ad quaelibet incepta prosperanda, Eucharistica vita praestent, Sacramentorumque usu vigescant.

In iis pariter fidei studium alatis, iisque suadeatis ut vobis, una cum utroque clero et sanctimonialibus, adiutricem operam in omni apostolatus provincia navent, ac praesertim in promovenda Actione Catholica. Ilac certe ratione ipsi Ecclesiae vivida membra se esse sentient, atque, in opportuna agmina distributi, religiosae civilique suae cuiusque nationis utilitati se profuisse gaudebunt.

Quod ut efficiatis, vobis sacerdotum, religiosorum virorum, virginumque Deo devotarum auxilia opus sunt. Omnes igitur vires in id unum intendatis oportet, ut eorum numerum, tantis adhuc imparem necessitatibus, augeatis, fraternis etiam usi adiumentis, quae hac in re Episcopi ac religiosae sodalitates, e reliquis terrarum orbis partibus, vobis praebent; eorumque laboribus faveatis, incepta dirigatis, ita ut pastorales vestrae sollicitudiues suum aptius expeditiusque consequantur effectum, quae ad Dei regnum in vestris populis firmiter constabiliendum unice spectant.

Equidem regnum hoc non est de hoc mundo (Io. 18, 36); sed ad huius etiam mundi tranquillitatem et progressionem optime conducit, cum non modo regnum veritatis, sanctitatis et gratiae, sed etiam regnum sit iustitiae, amoris et pacis.

Qua super re, cogitatio Nostra praegraves quaestiones complectitur, ad res civiles, sociales et oeconomicas attinentes, quae vestrarum nationum publicas administrationes sollicitant, atque ad se convertunt oculos eorum, quibus conscientiae officio humani generis saluti ac prosperitati consulendum est.

Pro paterna caritate, qua vestros prosequimur populos, quam qui umquam optamus et cupimus, ut haec opportuniore ratione et quam citissime ad exitum deducantur. Quam ob causam, hortationes et vota facimus, ut supremi civitatum moderatores, aliique omnes, in quos tantum onus huiusmodi quaestionum expediendarum recidit, ea qua par est sedulitate ac sapientia id exsequantur. Liceat tamen Nobis ipsorum in memoriam reducere, nullum firmum erigi aedificium, nisi id pro fundamento divinae legis cultum morumque normas habuerit.

Hanc legem, hasce normas Ecclesia sancta enuntiat ac praedicat, ad id etiam quod civilium, socialium et oeconomicarum rerum provinciam spectat. Nos ipsi Decessorum Nostrorum doctrinam in hac materia confirmare, eique aliquid addere voluimus, quod hodierni temporis rerum adiuncta postulare videbantur. Flagrantissime ideo optamus, ut vestrarum rerum publicarum moderatores, quemadmodum Nostrum pastorale magisterium tam unanimo studio prosecuti sunt, ita eiusdem monita ad rem strenue perducant.

Quod autem ad vos attinet, dilecti Filii Nostri ac venerabiles Fratres, qui populorum estis doctores et duces, vestrum erit christianam de re sociali doctrinam latius usque provehere, fidelesque concreditos exstimulare — et eos praesertim, quibus amplior datur agendi facultas — ut eam ad effectum deducant, neve fallacibus doctrinis ac praeiudicatis opinionibus aures praebeant, quae populorum prosperitati libertatique aeque ac aeternis animorum commodis nocent; neve Ecclesiae hostibus opportunitatem dent eam falso insimulandi, quasi huius etiam vitae necessitates ipsi cordi non sint.

Vobis igitur, vestroque clero, religiosis viris et sanctimonialibus, iisque omnibus, qui fidem aperte profitentur, vobisque adiutrices manus praebere volunt ad Dei regni parandos triumphos, summae gravitatis ac spei onus imponitur, iustitiae fraternaeque caritatis praeceptum non modo verbo, sed in primis re et exemplo confirmandi atque illustrandi: id dicimus praeceptum, quod socialis Ecclesiae doctrinae caput ac fundamentum est, idemque anxiis populorum curis et eorum aequis optatis unum satisfacere potest.

Habetis, dilecti Filii Nostri ac venerabiles Fratres, paterna Nostra vota atque hortamenta, quibus acuimus simul probatam virtutem vestram, simul eorurn omnium voluntatem, qui Nobiscum ac vobiscum Americae Latinae augescenti utilitati et mansurae paci prospicere cupiunt, a quibus cunctae hominum familiae securitatis et iugis progressionis pignora manant.

Quae ut cito ad felicem deducantur exitum, praesentissimum Dei auxilium praesidiumque cotidie invocamus, simulque preces, quas catholici homines toto terrarum orbe ad mentem Nostram certatim fundunt, spiritualibus Americae Latinae necessitatibus peculiariter destinatas volumus.

Supernorum autem bonorum conciliatricem, ac propensae voluntatis Nostrae testem, vobis, una cum utroque clero, sacris virginibus, christiano grege, iisque praesertim, qui rerum publicarum istius continentis terrae rationes gerunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 1, pp. 28-31.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana