Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD ALOISIUM
TIT. S. ANDREAE APOSTOLI DE VALLE
S. R. E. CARD. TRAGLIA,
IN URBE PROVICARIUM ET EPISCOPALIS CONSILII
 ACTIONI CATHOLICAE AC LAICORUM APOSTOLATUI
 IN ITALIA TEMPERANDIS PRAESIDEM,
QUINTO ET VICESIMO IMPLETO ANNO
EX QUO EPISCOPALI EST
AUCTUS DIGNITATE

QUINTAM ET VICESIMAM*

 

Quintam et vicesimam celebranti memoriam, ex quo episcopalem dignitatem suscepisti, tibi animo et cogitatione adesse cupimus, pro certo habentes hanc praesentiam Nostram magna frequentia eorum, qui tibi felicia adprecantur, oblectari. Piis laetitiis veluti cumulum sertumque afferentes, fausta omina tibi proferre, laudes et gratulationes promere studemus. In huiusmodi felicitatis eventu profecto gaudemus caritatem, qua te prosequimur, et egregiam existimationem, qua apud Nos fiores, palam testari. Etenim magisteriis, in Romana Curia persolutis officiis, vice sacra in Urbe Antistes, mine autem Noster in Urbe Cardinalis Provicarius ac Praeses Episcopalis Consilii Actioni Catholicae et laicorum apostolatui in Italia temperandis, doctrina, diligentia, sedulitate egregie de Ecclesia meritus es ac mereris, religionis studio spectabilis, suavitate animi, morum comitate, diserti oris placida gratia optimo cuique carus.

Uberrima auxilia et solacia a Deo precibus invocantes, ut animi et corporis viribus validus, alacri et fidenti pectore praesertim urbis Romae priscae christianae pietati adaugendae te asserere pergas, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, et anniversario sacro tuo interfuturis peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Decembris, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 1, pp. 31-32.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana