Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD AUGUSTINUM SÉPINSKI,
ORDINIS FRATRUM MINORUM
MINISTRUM GENERALEM,
QUARTO REVOLUTO SAECULO
EX QUO S. PETRUS DE ALCANTARA
IN CAELUM MIGRAVIT

LILIUM*

 

Dilecte fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Lilium, quod seraphica gratia et intemerata iustitia decorum in horto concluso Ecclesiae effloruit, Sanctum Petrum de Alcantara, prorsus dignum ducimus, qui maiorem in modum hoc anno obtutum mentium et publicae pietatis studium ad se convertat: feliciter enim mox continget, ut quartum revolvatur saeculum, ex quo is terrestri vita functus in caelum migravit.

Cum autem is Ordinis Fratrum Minorum inclitum decus sit, valde adprobamus et dilaudamus consilium, quod tu, dilette fili, suscepisti, eo spectans, ut ad saecularem huiusmodi honorandam memoriam, praesertim a tuis franciscalis religiosae familiae sodalibus, celebritates festis ritibus instaurarentur.

Quae ut perfectiores et fructuosiores vertant, congruens rei erit, ut dum hoc recoletur eventum, aperto in lumine ponantur inclita vita, eximiae virtutes, documenta sapientiae S. Petri de Alcantara, austera paenitentia et miraculorum gloria spectabilis, ut christifideles, eius recensentes merita, ad potiora et meliora assequenda praeclaris exemplis commoti contendant.

Salutare aestimamus et aequum eminentiora eius vitae attingere, qui non tantum vestrum, sed Hispaniae quoque insigne ornamentum est. Alcantarae in Hispania anno MCCCCIC natus, in flore aetatis religiosam vitam capessurus, Ordini Fratrum Minorum se addixit. Sollemnibus istic nuncupatis votis, alacri studio in evangelicae perfectionis itinere progressus, quidquid est apprime religiosum, purum, pium, austerum sibi assequendum proposuit.

In agendo autem prudens et navus, gravibus muneribus sibi commissis egregie functus est. Attamen Asisinatis Patriarchae spiritu et exemplo magis magisque inflammatus id a Deo sibi inditum reputava propositum, ut studio precum et poenitentiae insigniter se abderet. Cui propensioni animi ut promptior obsequeretur, solitaria loca petebat, voluntariis cruciatibus indulgebat, sontibus adprecaturus caelestem gratiam et veniam, ac tandem prope Pedrosum in Cauriensi dioecesi arctum coenobium « El Palancar » appellatum sibi exstruxit, ubi paucis cum sodalibus pauperrime vixit, illius regularis disciplina e auctor, quae « alcantarina » vocitata est.

« Admirabilis poenitentiae et altissimae contemplationis munere » (Oratio in die festi) « veterum anachoretarum exempla non renovavit modo, verum etiam auxit » (1). Verumtamen dum huic vitae generi se daret, ad congruentem sibi operosam actionem vitae se conferre non dubitavit. Praeter alia eximius sacer fuit concionator, ad priscam renovandam Carmelitarum disciplinae formam S. Teresiam valide adiuvit, animorum moderator fuit circumspecta sapientia praeditus, et de re spirituali aureum opus, quod Tratado de la oración y meditación inscribitur, exaravit.

Prudens eloquii mystici, sciens itinerum, quibus animus, caelestibus obsecundans invitamentis, ascendit superius, spiritu precum et gratiae locuples, ipse mira docet perspicacia precationem et actionem vitae nequaquam dissociabiles esse, sed potius fecundo foedere utrasque debere coniungi, et alteram prioris fructum exquisitissimum esse. Eos autem, qui in corde suo ascensiones disponere cupiunt (2) neque lacteo alimento contenti solidum appetunt cibum, sagaciter et lucide erudit, quomodo mentis meditatio, Dei opitulante gratia, in celsiorem contemplationis formam transire queat, quasi navis, laborioso confecto maritimo tractu, in placido portu conquiescat. Sancta Teresia studiose perlegebat secumque volutabat doctrinam S. Petri de Alcantara, cuius consilium sollicita expetebat ac spirituali ductu utebatur.

Habent profecto in S. Petro de Alcantara eximiae virtutis exemplum franciscales sodales, quod alacriter imitentur et eidem vivendi et agendi  disciplinam studiose aptent. Nam in Deum caritate aduri, precationi et divinoruui contemplationi adsidue vacare, parvo sibi satisfacere, a mortificationem Iesu in corpore nostro circumferre, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris » (3), haec sunt praecepta eorum religiosae professioni maxime consentanea; neque alia ratione iidem possunt alere « sanctae orationis et devotionis spiritum », ad quem fovendum franciscalis Regula (e. V), utpote peculiarem spiritualis eorum vitae notam, compellit. Ex hoc autem fiet, ut in apostolatu exercenda navitas sincerum et uberem fructum edat: qui quidem apostolatus vel desidia languet vel vacuo strepens clamore in irritum cadit, ubi interioris vitae nutrimento caret et poenitentiae vigor, fortitudinis altor et ciistos, emollitur.

Habent etiam et christifideles omnes in S. Petro de Alcantara quod attentis mentis oculis demirentur, et pro viribus imitando in actum vitae suae traducant, eo vel magis quod passim in humanae societatis venas illapsus a naturalismus » eo enititur, ut, negiectis spiritualibus et aeternis bonis, omnia naturae finibus concluclat et arctet, et ideo pessumdat mores et miseras struit ruinas. Sanctus Petrus de Alcantara, evangelicae perfectionis et mirae poenitentiae nobili elato vexillo, arcet tot periculis implicitos ab obliquis et lubricis semitis, et parat vias Domini, quae, semper rectae et pulchrae, tum felici transitu decurruntur, cum abiciendo illicita, temperando licita unusquisque a terrenis abstrahitur, caelestia appetit et bene vivendo et precando id orat: deduc me in via aeterna (4), in via scilicet spirituali, quae ducit ad caelum, cui nullus est finis, nunquam est casura beatitudo.

Haec imo ex pectore ominati, multum optamus, ut stata sollemnia ad recolendum quartum exactum saeculum, postquam Sancto Petro de Alcantara aeternae vitae natalis illuxit, eo ipso deprecante, parem spei exitum habeant, fructum sanctimoniae animorum edant opimum. Tibi, denique, dilecte fili, sodalibus Ordinis Fratrum Minorum, cui moderaris, sanctimonialibus et sacris virginibus Franciscali Ordini aggregatis atque universis, qui tam festae et faustae commemorationi intererunt, Apostolicam Benedictionem, supernorum munerum largitatis pignus, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Ianuarii, anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 2, pp. 93-96.

(1)

Bulla Canonizationis apud Wadding, Annales Minorum, 1562, t. XIX, p. 408. n. CCCVI.

(2) Cfr. Ps. 83, 6.

(3) Cfr. 2 Cor. 4. 10.

(4) Ps. 138, 24.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana