Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD PETRUM
TIT. SS.MAE TRINITATIS IN MONTE PINCIO
S. R. E. PRESB. CARDINALEM GERLIER, ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM,
OB PRIMUM MISSIONALEM
EX OMNIBUS NATIONIBUS CONVENTUM,
LUGDUNI CELEBRANDUM.

GRATULAMUR*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Gratulamur et gaudemus Lugdunum, honoris tui sedem, delectum esse, ut intra sua moenia primus Missionalis ex universis nationibus Conventus, proximo mense Maio, celebraretur. Cum istam nobilissimam Galliarum urbem saepe ac praesertim abhinc quadraginta annos Missionalis Operis a Propagatione Fidei causa invisimus, mirantibus oculis conspeximus, quantopere istic ad Regnum Christi amplificandum, ad sacras expeditiones provehendas flagraret studium et alacris navitas conferretur. Hoc certo contingit, quia incolae, catholicae fidei retinentissimi, nativa animorum liberalitate et amplitudine ad egregie pro Ecclesia agendum proclives sunt. Exempla et memoria maiorum laudandum hoc excitant studium. Monumenta enim christianae pietatis et vetusta decora, quibus ista civitas merito gloriatur, procul dubio causa sunt, cur huiusmodi mentium applicatio et propensio consistat, foveatur, crescat: invicta enim fortitudine et effuso cruore Vettii Apagathi, Attali, Blandinae et aliorum Sacrorum Martyrum adhuc ista urbs rutilat, et S. Pothini mitissimi et constantissimi, Sancti Irenaei doctrina et vita admirabilis, et S. Eucheri pastorali labore et vigilantia incliti collustratur lumine, quod, priscae virtutis validum incitamentum, offuscari et intercidere nescit.

Peridonei istius felicitatem loci dilaudantes, inde facile nec fallaciter sumimus auspicium fore, ut, magnifico quodam et grandi affiante spiritu, uberi cum fructu Congressio peragatur, ad quam ex omnibus catholici orbis dioecesibus delegati et bene multi, quorum rei missionalis interest, ut spes affulget, incolae et peregrini confluent.

Huic tu, Dilecte Fili Noster, cuius diligentiam, eloquii copiam et rerum usum magni perpendimus, antistabis, et praesidendi munere tecum fungetur Gregorius Petrus S. R. E. Cardinalis Agagianian, Praefectus Sacri Consilii christiano nomini propagando, Nobis perquam carus, cuius Nos minime latent fiagrans Evangelii amor, in prospiciendo prudentia, in conficiendo celeritas, in agendo prompta et generosa voluntas.

Quorsus Congressio spectet, hoc imprimis erit : cogitationes conferre, ut missionali apostolatui, cum mutata sint tempora, novae rationes novaeque viae patescant, ut Pontificium Opus a Propagatione Fidei et cetera supparis generis redintegratis viribus reflorescant. Quod quidem eniti et contendere ob id etiam quam maxime oportet, quia magno numero constitutae sunt in diversis locis dioeceses autochthonis cleri moderationi concreditae, quorum necessitatibus, ingenti quidem multiplicique pondere, Pontificium Opus a Propagatione Fidei praecipua cogens auxilia succurrit.

Nunc autem temporis, cum passim per orbem terrarum torbida populos quassant et agitant, res prior potiorque est, ut sacrae expeditiones ad Evangelium gentibus advehendum praesentiorem vim explicent, nequaquam politicis terrestris utilitatis conexam condicionibus, sed Sanctae Ecclesiae, quae omnium Sanguine Christi redemptorum mater est, unice cooptantes sibi nomen et munus explentes. Ex eo etiam probe consequitur, ut Pontificia Missionalia Opera apte in singulis dioecesibus et nationibus constituenda, non disiunctis consiliis, in uno aliove aggrediendo molimine pecuniae summas disponant, sed supernaturali spirito mota eo omnia referant, ubi potestatis caput et principium est. Multiplices autem formae sunt, quibus opitulandi sacris expeditionibus facultas datur et congruens fraterno amori modus exhibetur; scilicet precibus, piorum actuum mysticis hostiis, stipe et etiam missionalium coadiutorum actuosa praesentia, ubi pro Evangelii suscepta causa consudatur.

Hoc catholico studio et sensu missionalis incepta iuvandi praestitit sane Maria Paulina Jaricot, cuius vividior repraesentanda est hoc anno memoria : primum enim revolutum celebratur saeculum, ex quo e terrestri vita migravit. Inclitae virginis, Lugduni fioris nitidissimi, Gallicae gentis decoris eximii, pro merito pia recolenda sunt gesta. Bona indole et versatili praedita ingenio, ad multas inceptiones, quas christiana caritas suaderet, nisus et curas converta: praeter alia praesago novae aetatis contuitu etiam ad miseram opificum allevandam condicionem sollicitudines et la.crimas impendit. Verumtamen in Opere a Propagatione Fidei condendo quam maxime eius mentis perspicacitas eluxit, magnanima eius praestitit voluntas.

Quod quidem Opus ipsa cogitavit, ipsa intra se formavit et apta temperatione expressit. Inde illud natura consecutum est, ut Generale Consilium eiusdem Operis Lugduni constitueretur. Cui postea Lutetiae Parisiorum alterum adiectum est Consilium, cum corrogatam in variis Europae regionibus stipem aeque destinare ac distribuere oporteret. Praeclaro igitur vigilique affiatui spirituique Mariae Paulinae Jaricot profecto tribuendum est, quod Opus ab ipsa conditum ad catholicae dignitatis utilitatisque fastigium iam ab ortu suo dispositum haberetur. Neque spem eventus fefellit. Namque Litteris motu proprio a fel. rec. Decessore Nostro Pio XI die iu mensis Maii anno MCMXXII datis, verbis « Romanorum Pontificum » incipientibus, id, Pontificium effectum, sedem principem nactum est Romae apud S. Petri Cathedram, cuius ofiicii praecipuum caput est christianam fidem per totum terrarum orbem proferre. Quapropter quantum Mariae Paulinae Jaricot laudis praeconium datur, quod universalis christifidelium missionalis apostolatus, inaestimabilis bonorum fons, a nisu studioque ipsius duxit principium. Quod tantam ad rem pertinet, dato hoc loco, Decessorum Nostrorum confirmantes vota, palam monemus hortamurque — sunto paterna optata filiis amantibus amabilia quasi praecepta — ut omnes ehristifideles sese in Pontificium Opus a Propagatione Fidei certatim ascribant, sub glorioso vexillo bonum certamen certantes, quo pro conato sibi fidei celsissimo dono, eandem sancte evulgantes, Deo perquam acceptas gratias persolvant.

Addecet igitur his laude dignis propositis, addecet, ut cumprimis in Congressionis celebritatibus et coetibus Lugdunensis inclita virgo profuturo et honorabili recolatur obsequio. Exstimulabit profecto ea mentium aciem, navitatum conatus, ut cotidie magis idonea comparentur auxilia, ad missionalia incepta confovenda. Haec nempe flagrantissimae in Deum et homines caritatis perspicuum documentum et insigne sunt. Nam ut imbuatur Evangelio mundus et Ecclesiae fines dilatentur, Dei poscit gloria, flagitat, qua nulla alfa maior, hominum felicitas, ut Irenaeus vester splendidis verbis significavit: « Ubi Ecclesia, ibi est Spiritus Dei: et ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia et omnis gratia; Spiritus autem veritas est » (1).

Haec postquam hortati sumus, enixis votis percupimus, ut Missionalis ex universis gentibus Conventus Lugduni agendus pares exspectationi exitus sortiatur, atque ut hi, caelesti invocato auxilio, in spe optima ponantur, tibi, Dilecte Fili Noster, et Cardinali Praefecto Sacri Consilii christiano nomini propagando et cunctis iis, qui Congressioni intererunt, iis nominatim, qui eam sollerter praeparant, Apostolicam Benedictionem peramanter impertiinus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Martii anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 7, pp. 382-385.

(1) Adv. haeres, 3, 24, 1.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana