Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD EUGENIUM
S. R. E. CARDINALEM TISSERANT,
EPISCOPUM OSTIENSEM,
PORTUENSEM ET SANCTAE RUFINAE,
QUINQUE A SUSCEPTA EPISCOPALI DIGNITATE
 LUSTRA IMPLENTEM

QUAMVIS RELIGIOSAM*

  

Quamvis religiosam mentem decet beneficia numquam silere caelestia, quibus nulla dies, nulla hora nullumque temporis punctum carent, tamen sollemnes anniversariae celebrandae memoriae eam iure merito adigunt, ut in laudem Dei effusiores grates persolvantur.

Hoc tibi, Venerabilis Frater Noster, mox felicitar continget, qui quinque a suscepta episcopali dignitate lustra condes.

Quod quidem sollemne ut iucundiore luce fulgeat tibi et iis, qui in tuae invitabis communionem laetitiae, benevolentiae Nostrae obsecundantes affectui, per huiusmodi nuntium quasi animo praesentes, tibi cuncta fausta, candida, salutarla optamus et cupimus, haud sine gratulatione et bonae existimationis praeconio.

Enimvero Episcopus Ostiensis, Portuensis et Sanctae Rufinae in exemplum pastorale munus actuose gessisti. In cogitando sagax, in perficiendo efficax, consilio prudens, navitate magnificus, christianae disciplinae et vitae gregis curis tuis commissi bene consuluisti et opera, quae in rem adduxisti, religioni magno usui sunt et in posterum quoque fidei studium loquentur, quo eadem excitasti et foves.

Dato hoc tempore, caelestia tibi auxilia uberrima invocamus, ut magis magisque fidelis sis minister Christi et dispensator mysteriorum I)ei, ac firmus fide, spe alacer, cantate fervens, de catholica re ac praesertim de gregis tui profectu egregie merearis. Pignus amoris haec feliciter pre cantia accipe vota, quae pectori tuo dulciter inhaereant et rutilantiorem flammam piis desideriis indant et ingerant.

Quo autem salutarior vicesimns quintus episcopatus tui natalis contingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo voluerís die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat, nisi ut tibi, Venerabilis Frater Noster, et sollerti Antistiti Auxiliari tuo cunctoque gregi, moderationi tuae commisso, Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iulii anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 10, pp. 565-566.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana