Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD PETRUM
TIT. S. ANTONII PATAVINI DE URBE
S. R. E. PRESB. CARDINALEM TATSUO DOI,
ARCHIEPISCOPUM TOKIENSEM,
A SUSCEPTA EPISCOPALI DIGNITATE
QUINQUE IMPLETA LUSTRA CELEBRATURUM

QUAMVIS CUM NULLUM*

 

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quamvis, cum nullum tempus neque ullum temporis momentum supernorum beneficiorum sit expers, gratiarum actiones Deo semper persolvendae sint ac meminisse Largitoris omnium bonorum oporteat, tamen, anniversaria quadam sollemni felicis eventus recurrente memoria, cum retrospecta magis pateat caelitus datorum munerum magnitudo, tum impensiore obsequio illud sacri Psaltae monitum servari congruit: Laudabo nomen Dei cum cantico et magnificabo eum in laude (1). 

Haec piae commotae mentis exsultatio te, Dilecte Fili Noster, valde addecet, qui mox quinque revoluta celebrabis lustra, postquam sacra redimitus es infula; et in sanctae communionem laetitiae clerum populumque, cui moderaris, iure merito advocabis. Quae gaudia praesentia Nostra adaugentes, omina et vota tibi proferimus, quae benevolentia caritatis sincera promit et Deo admotae preces confirmant.

Salutaribus autem precationibus libenter exhibitae gratulationes interseruntur. Primus namque e Iaponia natione Tokiensis Archiepiscopus, religionis studio, maturitate consilii, sollertia operae, probatione Nostra dignum te praestitisti Antistitem. Ob tua merita, vigilantis actuosique sacri pastoris et insignis ecclesiastici viri propria, primum te ex ista fiorentissima natione Sacra Romana Purpura honestare gavisi sumus: cumque te Sacro Collegio Purpuratorum Patrum ascivimus, profiteri voluimus Catholicam Ecclesiam bono auctu istic crescere, palamque agnoscere inclitae gentis tuae dignum laude erga Christi Evangelium nobile studium. Dominicus autem ager, quem sedulo exerces, iam laetis fioret fructibus, isque potiora portendi sinit, caelesti adfiante gratia, qua, ubi humani nisus innituntur, concordia coniuncti et solidi, ad Regnum Christi amplificandum et ad utilia incepta provehenda valere consueverunt.

Praesentissima superna auxilia nunc tibi et navitatis tuae adiutoribus, et universis, qui in archidioecesis istius finibus Evangelii operi vacant, enixe invocamus, ut a impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei » (2). Voluntatis Dei impletio operae est perfectio. Multum praeterea optamus, ut ea quae salutaria excogitas consilia, feliciter in rem deducantur, ac praesertim ut novum templum princeps, quod exaedificare cupis, quam primum affabre factum ad caelum sua culmina extollat. Pietatis tuae posteris quoque durabile erit hoc monumentum.

Quo autem salutarior vicesimus quintus episcopatus tui natalis con- tingat, id tibi facultatis facimus, ut, quo volueris die, adstantibus christifidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas, plenaria Indulgentia proposita.

Nihil denique Nobis restat nisi ut tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque gregi moderationi tuae commisso Apostolicam Benedictionem libenti volentique animo impertiamus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Ianuarii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 162-163.

(1) Ps. 68, 31.

(2) 2 Col. 1, 9-10.

  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana