Index   Back Top Print

[ LA ]

 IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS DATO
MARIALI CONVENTUI VIETNAMENSI

Die XIX m. Februarii, A.D. MCMLIX

 

Animo Nostro valde probatum est et in Summi Pontificatus Nostri primordio singularis oblectamenti causa fuit illud, quod conspiratis et flagrantibus votis vos, Venerabiles Fratres, in annuo episcopali coetu suscepistis consilium, in urbe Saigon mense februario Marialem Conventum celebrandi atque, hac oblata occasione, Vietnamenses, Catholicae Ecclesiae filios, gemina ex causa convocandi, ut nempe saecularia sollemnia ad commemorandum Deiparae Vírginis Mariae in Lapurdensi specu mirabile visum indicta festo exitu terminarent, itemque ut tria exacta saecula, postquam primi Vicarii Apostolici in patriae vestrae finibus constituti sunt, recolerent.

Huiusmodi religiosae pietatis obsequium Deiparae Virgini, sacrarum expeditionum Reginae, exhibendum aperto testimonio declarabit, christifideles, qui pastoralibus curis vestris crediti sunt, se debitores putare innumerorum munerum, quae materna eius adprecatione assecuti sunt, atque fiduciae plenos confertim ad misericordiae eius solium trahet, ut nova benefida caelestia, praesertim illud quod optatissimum et auspicatissimum est, solidae restituendae pacis scilicet, impetrent.

Ex eo autem, quod a primis Vicariis Apostolicis datis tria condita saecula fausta celebrantur memoria, manifesto arguitur Vietnamenses, qui catholica religione censentur, christianae fidei sanguine multorum vestratum Martyrum sacratae, ut par est, plurimi aestimare nulli gemmae comparabile donum, a Deo impertitum, a quo est « orane datum optimum et omne donum perfectum » (1). Ita grato animi affectu recolent labores et cruciatus, interdum cruentos, Evangelii Christi operariorum, qui, ingens multitudo, alii post alios istic vineam Domini exercuerunt ex eo die, perpetua recordatione recolendo, quo fel memoriae Decessor Noster Alexander VII praesagae mentis sapienti concilio in Tonkinum et Cocincinam primos duos Episcopos misit, Franciscum Pallu et Petrum Lambert de la Motte utrumque Societatis Parisiensis Missionum ad exteras gentes inocciduum ornamentum et decus.

Quam clarum ab illis exordiis emensa est inclita patria vestra iter, quamvis ardua adiuncta rerum saepius coorta sint! Protulit sane evangelicum semen sacrorum fructuum opimam messem, etsi adversitatibus et vexationibus haud paucis Vietnamenses christifideles oppressi essent.

Ferme quindecies centena milia istic nunc catholicorum hominum numerantur. Nimirum feraci agro exceptum fuit vestris in finibus satum verbum Dei: « cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum » (2).

Clerus ex indigenis delectus, qui faventibus curis exterarum gentium Evangelii praeconum, et, expletis optatis Apostolicae Sedis, feliciter succrevit, et numero et animi laudibus spectabilis eo processit, ut istorum Apostolicorum Vicariatuum maximam partem moderari et regere posset.

Cum penitus persuasum vobis sit Vietnamensi genti, per postremorum saeculorum decursum, Dei providentiam singulari benevolentia affuisse cumque erga eam cumulatissimas grates persolvendas esse censeatis pro coniato christianae fidei munere, quo adsciti et inserti estis Ecclesiae conditae « super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu » (3) pastorali diligentia et religionis studio moti, vosmet id ex re esse arbitrati estis, ut praecipuis celebritatibus inclitis fastis vestris inscriptus eventus sollemni apparatu et ritu recoleretur.

De quo considerato et rei congruenti incepto vobis gratulationes et salutares adprecationes admovemus: etenim id eo pertinet, ut christifideles isti magis magisque caelestis pietatis doni; et ad celsiora impellenti voci respondeant atque in mediis vestratibus, veri Dei ignaris, veluti micans providum lumen constituant, quod ad ipsos in rebus divinis collustrandos et ad Christi ovile arcessendos actuosius usque valeat.

Paterni animi Nostri caritas patet vobis universis ac praesertim sacrorum Antistitibus, sacerdotibus, fidelibus septemtrionalis patriae vestrae regionis, qui sive in sacro munere exercendo, sive in christianae vitae professione et usu in difficultatibus versantur, quae ex eorum voluntate profecto nusquam pendent.

Dolemus, quod ii eadem ex causa sollemnibus statis celebritatibus interesse non poterunt: attamen, si ii corpore procul a vobis esse cogentur, animorum praesentia et votis fraternae aderunt laetitiae. Comperimus autem — quod quidem magnum Nobis solatium gignit — illos christifideles, Romano Pontifici, Antistitibus et sacerdotibus suis arcte coniunctos, in avita fide servanda et diligenda convolutis viribus firmiter perstare.

Hisce in propositis pie, fortiter, strenue permaneant, innixi solatrice spe fore, ut Deus promissa sua explere diutius non moretur, sed probatae virtuti iusta praemia attribuat.

Quapropter commoto animo vobis, Venerabiles Fratres, ac Quapropter commoto animo vobis, Venerabiles Fratres, ac vestri faciens in orationibus meis » (4).

Libenter ad notitiam vestram hoc perferimus: scilicet Nos Legatum Nostrum sollemni Mariali Conventui, qui ex universa Vietnamensi natione celebrabitur, Dilectum Filium Nostrum S. R. E. Card. Gregorium Petrum Agagianian, Sacri Consilii propagandae fidei Propraefectum, delegisse et constituisse, qui Romanae Purpurae ornamento et sueta ori suo eloquentia festis agitandis istic diebus addet nobilem cum utilitate decorem. Ad universos ibi inter futuros opimos religionis fructus affluxuros esse confidimus. Is autem, qui illic interesse non poterunt, ne exoptatis careant solaciis, Sacrum Consilium christiano nomini propagando Nostro studio et diligentia spiritales favores dilargiendos curabit.

Nihil denique reliquum Nobis est nisi ut vobis, Venerabiles Fratres, atque sacerdotibus et fidelibus, qui moderationi vestrae commissi sunt, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii pignus, impertiamus.

 


(1) Iac. 1, 17.

(2) Luc. 8, 8.

(3) Eph. 2, 20.

(4) Eph. 1, 15-17.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana