Index   Back Top Print


RADIOMESSAGGIO DEL SANTO PADRE
GIOVANNI XXIII
AI LAVORATORI DELLA POLONIA,
IN PELLEGRINAGGIO AL SANTUARIO MARIANO
DI PIEKARY

Domenica, 26 maggio 1963

  

Dilecti Filii,

Os nostrum patet ad vos, operarii qui turmatim ad materiale templum oppidi Piekary confluxistis; erga vos cor Nostrum dilatatum est. Mentis oculis conspicientes magnam multitudinem vestram, fortium scilicet proborumque virorum, qui divites in fide vitam spiritualem hereditatem veluti indemnem thesaurum retinetis, sentimus animum Nostrum perquam suaviter tangi et, ampliata in immensum caritate, vos omnes complecti.

Novistis, quantum Nobis, immo Ecclesiae cordi sit iura vestra tueri, condicionem vestram in melius provehere, secundum Evangelii praecepta ea docere, quae ad felicem iustumque statura vestrum vestrarumque familiarum pertineant, hoc ser va o ordine, ut spiritualia et aeterna bona principatum teneant et terrestria cum eis non dissideant, sed apte componantur. Hoc praesertim per Litteras Encyclicas « Mater et Magistra » et per non absimilis generis Litteras, modo editas a verbis « Pacem in terris » incipientes fecimus; nec ullo parcemus labori, quoad halitus vitae fuerit, ut in emolumentum vestrum sollicitudines et curae intendantur. Ecclesiae caritate confidite et in ea conquiescite securi, hoc pro comperto habentes cogitationes eius esse pacis et non afflictionis.

Deipara Virgo Maria, christiani populi decus et columen, Regina Poloniae gloriosissima, quam istic fideli colitis obsequio, misericordes in vos oculos convertat, et a Deo vobis et universis, qui vobis cari sunt, uxoribus, filiis, propinquis, sociis, copiosa impetret munera, quae expetitis, catholicae fidei vigorem, tutelam, prosperitatem, laetitiam, spem, pacem.

Ave, mundi spes, Maria,
Ave, mitis, ave, pia,
Ave, piena caritate!

Hoc ominati, vobis, lecti et dilecti filii, et universis, qui ni vos exspectant, dulcia pignora, peramanter benedicimus.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana