Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

MOTU PROPRIO

CUM INDE

PONTIFICIUM ATHENAEUM LATERANENSE
UNIVERSITATIS TITULO ET HONORE DECORATUR
 

Cum inde ab aetatis flore multiplices coniunctionis necessitudines Nobis intercedant cum praeclara illa studiorum sede, ubi sacra studia peregimus ac magistri munere functi sumus, sponte fit, idque grati animi suadet officium, ut Pontificium Athenaeum Lateranense propensissima voluntate complectamur. Qua quidem benevolentia — cuius singulare testimonium ex­ hibere placuit in ipsis Pontificatus exordiis, cum Athenaeum praesentia Nostra et auspicali sermone honestavimus — tanto magis afficimur ad Petri Cathedram evecti, quanto Nos exinde artioribus vinculis illi iuventutis Nostrae veluti sacrario devinciri sentimus; inibi enim iuvenis huius almae Urbis Clerus suam habet studiorum altricem domum, ubi sanam doctrinam dignumque sacrorum ministris animi cultum accurata institutione percipiat. Postulat igitur accepti beneficii memoria, postulat Romanae Sedis bonum et decus, ut omni ope Institutum tueamur ac promoveamus, quod quidem et loci sanctitas et plurima de doctrinae sacrae incremento promerita at indeclinata erga Apostolicam Sedem fidelitas omni tempore commendarunt.

Haud quidem ignoramus sedulas curas a Decessoribus Nostris in id opus provide collatas, praesertim vera novas easque amplissimas ad Lateranum e solo exstructas aedes, itemque varia quae subinde accesserunt ibidem Instituta: Institutum dicimus Pastorale at que Institutum a « Iesu Magistro » nuncupatum, a proximo Decessore Nostro Pio XII fel. rec. recens condita, necnon Pontificiam Romanam Theologicam Academiam ab eodem Pio XII sapienter restauratam. Quae omnia pro cuI dubio effecerunt, ut Lateranense Athenaeum maiora in dies caperet incrementa. Nihilominus peculiaris Noster amor erga eiusmodi studiorum domicilium aliud Nobis peragendum poscit, quo plenius eius decori consulatur. Scilicet probe novimus hucusque adhibitam Pontificii Athenaei Lateranensis appellationem haud satis respondere muneribus et officiis, quae eidem Athenaeo demandata ab eo egregie ac laudabiliter explentur. Nec de nomine tantum hic agitur, verum de re etiam, quae ipsam afficit debitam existimationem ei conciliandam. Habita enim nominum ratione, quibus apud varias Nationes altioris ordinis studiorum Instituta nuncupantur, eadem constat communiter, alicubi autem etiam unice, Universitatis donari nomine. Quapropter ut apud doctos viros Athenaeum Nostrum ea, qua par est, opinione floreat atque pro merito aestimetur — cum alumnorum etiam emolumento, exterorum praesertim, quibus magna ex parte illius studiosae iuventutis familia coalescit — plures Purpurati Patres de Athenaei dignitate solliciti, in quo vel studiorum curriculum emensi sunt vel magistros egerunt, flagrantibus optaverunt votis, ut Athenaeum Lateranense titulo Universitatis decoraretur; eo vel magis quod ea omnia iam amplectitur, quae ad Universitatis dignitatem pertinent, ad normam Constitutionis Apostolicae a Pio XI fel. rec. promulgatae, cui index « Deus scientiarum Dominus » (A.A.S. XXIII, 1931, p. 241-284).

Haque, omnibus mature perpensis, perplacet Nobis, ut Lateranense Athenaeum, sicut studiorum ratione, ita etiam pari nominis dignitate inter cetera eniteat Athenaea. Motu autem proprio ac Nostra Apostolica Auctoritate decernimus atque declaramus Athenaeum ad Lateranum canonice erectum — quod Facultates complectitur Sacrae Theologiae ac Philosophiae, Pontificium Institutum Utriusque Iuris, Pontificium Institutum Pastorale, Pontificium Institutum a « Iesu Magistro» — nunc et in posterum Pontificiam Universitatem Lateranensem esse nuncupandum; simulque volumus ut nova haec appellatio Athenaei statutis ac legibus inseratur, quae quidem sua vi firma vigere pergunt.

Quaecumque vero a Nobis hisce litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die XVII mensis Maii, in Festo Pentecostes, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana