Index   Back Top Print


 IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

 BONI PASTORIS

PONTIFICIUM CONSILIUM
REI CINEMATOGRAPHICAE,
RADIOPHONICAE ET TELEVISIFICAE PRAEPOSITUM
NOVIS LEGIBUS CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam — Boni Pastoris universi gregis Dominici munus, quod, Summus Pontifex inaugurati, « Nobis peculiarissimo modo cordi esse» asseveravimus (1), Nos iubet cum animum ad quamvis Ecclesiae necessitatem numquam non referre, tum praecipua sollicitudine ea expendere omnia, quae, progrediente civili cultu hac aetate invecta, non parvum momentum habent ad spiritualem hominum vitam; in quibus radiophonium, televisio, cinematographeum merito numerantur.

Iam Decessor Noster imm. memo Pius PP. XII, gravibus editis Encyclicis Litteris sermonibusque habitis, non semel christifideles omnesque recta mente praeditos homines de haud levi monuit officio, quo obligarentur, ut mirandis hisce technicae artis inventis uterentur secundum providentis Dei consilium atque modo dignitati hominis congruente, cui perficiendo oportere illa deservire.

Cuius rei gratia eidem Decessori Nostro « curae fuit hac in Romana Curia peculiare Consilium constituere » (2), cui mandavit, ut iussa et praeceptiones diligenter exsequeretur, quae, in iisdem Encyclicis Litteris, a verbis « Miranda prorsus » incipientibus, proposita, fidem, mores ac disciplinam ecclesiasticam in re radiophonica, televisifica, cinematographica attingerent (3).

Mentem igitur Nostram in graves quaestiones, quae e praedictis artibus technicis ad voces imaginesque communicandas institutis exsistunt circa mores publicos, cogitatorum propagationem et institutionem iuventutis, intendentes — quibus inventis animi solent tantopere moveri — exhortationes et praecepta eiusdem Decessoris Nostri resumere et con­ firmare cupimus atque instrumenta illa, a benignissimo Deo hominibus impertita, pro viribus certa efficere adiumenta virtu tis et probitatis. Neminem enim latet, quantum res cinematographica vel radiophonica vel televisifica possit ad altiorem humanitatis cultum, ad veri nominis artem et maxime ad veritatem propagandam pervulgandamque.

Cum Venetiarum ageremus Patriarcham, homines arti cinematographicae pro munere deditos, interdum circa Nos congregatos paterno animo sumus cohortati, atque, arcano providentis Dei consilio ad Petrianum Solium evecti, benevolentiam Nostram rei radiophonicae, televisificae et cinematographicae cum officii onere praepositis testati sumus (4) neque deinceps ullam opportunam omisimus occasionem eos commonendi, ut munere suo ad christianae nobilitatis rationem eidem praestitutam fungerentur.

Attamen non sine animi maerore pericula morumque detrimenta significare debemus, quae haud raro e propositis taeniolis cinematographicis et radiophonicis sonis imaginibusque televisificis propagatis oriuntur, quibus mores christiani ipsaque dignitas humana pessumdentur.

Itaque omnes, in quos huiusmodi spectaculorum et auditionum ratio recidit, patris animo etiam atque etiam hortamur, ut legibus conscientiae rectae et integrae obsequantur, quemadmodum eos addecet, qui gravissimo tenentur officio alios educandi.

Simul vero Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis iterum mandamus, ut invigilent et experta cum sollicitudine variis consulant apostolatus rationibus, quae praedictis Litteris Encyclicis, quarum priora verba « Miranda prorsus », suadentur, nominatim vero Nationum Officiis, in quaque regione eo consilio institutis, ut quid quid in re cinematographica, radiophonica, televisifica a catholicis agitur, dirigant rectoque ordine componant (5). Quibus ex inceptis plurimum tribuimus iis quae ad formandos mores et ad ingenii cultnm promovendum pertinent. veluti ostensio taeniolarum cinematographicarum ac de iis inita disceptatio, quae eximia arte praestent morumque commendatione.

Cum autem natura ipsa eiusmodi instrumentorum ad voces imaginesque propagandas aptorum postulet — etiam ad Sedis Apostolicae ius et auctoritatem quod attinet —, ut in rebus dirigendis agendisque unitas servetur, Nos, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, has normas statuimus, quibus praedictum Consilium Pontificium rei cinematographicae, radiophonicae ac televisificae praepositum in munere obeundo obstringatur, iis derogantes regulis, quae eiusdem Consilii legibus ad prapsens usque tempus vigentibus continentur (6).

Nos igitur decernimus ac definimus, ut Pontificium Consilium rei cinematographicae, radiophonicae ac televisificae praepositum sit firmum ac stabile institutum ut Sedis Apostolicae Officium, cui id propositum sit, ut varias de re cinematographica, radiophonica ac televisifica qnaestiones examinet, suo foveat adiumento ac dirigat secundum mandata normasque, Encyclicis Litteris, quibus a verbis « Miranda prorsus » initium, proposita et secundum alia Sedis Apostolicae praescripta in posterulli edenda.

Huius deinde Pontificii Consilii est: cognoscere, quo propendeant et quo modo reapse peragantur cinematographicarum imaginum series, auditiones radiophonicae, spectacula televisifica; dirigere et incrementis augere operam Coetuum catholicorum ex omni natione atque Officiornm ecclesiasticorum singulis in nationibus constitutorum, rem cinematographicam, radiophonicam ac televisificam curae habentium, praesertim quod attinet ad taeniolas cinematographicas pro morum ratione in genera describendas, ad radiophonicas sonorum ac televisificas imaginum transmissiones religioni propagandae destinatas, et ad conformandos christifideles, maxime iuventutem, ad christianum conscientiae officium, quo circa spectacula devinciantur (7); denique communicare cum Sedis Apostolicae Congregationibus et Officiis, cum Coetibus Episcopalibus singulisque Ordinariis locorum de iis, quae ad multiplices ac difficiles quaestiones huiusmodi pertinent.

Sacrae autem Romanae Curiae Congregationes ceteraque Sedis Apostolicae Officia hoc Consilium rogent sententiam, antequam aliquid decernant iubeantque vel quidlibet agendi potestatem faciant, quod ad rem cinematographicam, radiophonicam ac televisificam attineat, atque idem Consilium de praeceptionibus, quas pro sua cuinsque auctoritate dederint, certius reddant.

Pontificio Consilio rei cinematographicae, radiophonicae ac televisificae praeposito moderatur Praeses, qui per sex mensium intervalla de eiusdem Consilii opera referat.

Eiusdem vera Consilii participes sunt: Assessores et Secretarii Sacrarum Congregationum Sancti Officii, Consistorialis, pro Ecclesia Orientali, Concilii, de Religiosis, de Propaganda Fide, de Seminariis studiorumque Universitatibus atque Substitutus Officii publicis Ecclesiae negotiis expediendis; cui alii praeter hos ad beneplacitum Nostrum ascribi poterunt.

Praesidi in rebus gerendis Vir ab actis Consilii aliique praesto erunt Officiales (8).

Consilio praeterea auxilium praebebit coetus Consultorum a Sede Apostolica electorum, qui apostolatus in re cinematographica, radiophonica ac televisifica exercendi in primis periti sint.

Eidem Consilio cura Cinematothecae Vaticanae creditur, quam ideo instituere volumus, ut artis cinematographicae specimina, quae Sedis Apostolicae intersint, in unum congerantur.

Denique in Urbe Vaticana sedem habeat constitutam idem Consilium, quod Officio publicis Ecclesiae negotiis accurandis aggregatur.

Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Cuius Pontificii Consilii rei cinematographicae, radiophonicae ac te­ levisificae praepositi inceptis et operibus ex animo Nos iuvat benedicere, qui praeterito iam tempore frugiferam eius navitatem valde probavimus.

Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros efl'ectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sic que rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Februarii anuo MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PP. XXIII

 


(1) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. L, a. 1958, p. 886.

(2) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIX, a. 1957, p. 768.

(3) ibid., p. 805.

(4) Cfr. Epistulam n. 117 ab Officio publicis Ecclesiae negotiis expediendis die IV mensis Novembris anno MDCCCCLVIII ad Praesidem Pontificii Consilii rei cinematographicae, radiophonicae et televisificae accurandae datam.

(5) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIX. a. 1957, p. 783-784.

(6) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLVI. a. 1954, p. 783-784.

(7) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIX, a. 1957, p. 780 ss.

(8) Cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XLIII, a. 1951, appendix fasciculi 8, p. (3).

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana