Index   Back Top Print


IOANNES PP. XXIII

ALLOCUTIO QUAM HABUIT SUMMUS PONTIFEX
QUO BEATISSIMUS PATER SE CONTULERAT,
MODERATORUM, DOCENTIUM ET ALUMNORUM
E VARIIS NATIONIBUS PLAUSU EXCEPTUS
*,

die XVIII Ianuarii, in festo Romanae S. Petri Cathedrae, anno MCMLIX,
in Magno Auditorio Pontificiae Universitatis Gregorianae

 

Venerabilis Frater Noster
ac dilecti filii
,

Verba studiosae observantiae piena, quae apud Nos fecisti, Venerabilis Frater Noster, praeclarum in modum eos aestimationis et venerationis sensus revocant, quibus inde a iuvenilibus annis insigne hoc ecclesiasticae doctrinae educationisqne Institutum prosequi assuevimus, quo alma ha.ec Urbs iure meritoque gloriatur.

Dum primum, ut Pontifex Maximus, hoc sacrarum disciplinarum domicilium invisimus, placet Nobis inscriptionem illam considerare breviterque exponere, quae in amplissimi huius aedificii fronte legitur, ad quod quidem pacifica ac laeta iuvenum agmina cotidie confluunt, ut suae cuiusque menti lucem, suisque animis futuri apostolatus principia ac normas studiose comparent: est autem, ut nostis, titulus: Pontificia Universitas Gregoriana; ex quibus verbis videntur Nobis tres significationes quasi tria micantia lumina refulgere.

I. Pontificia: quae prima vox litnrgicum huius diei festum siguificanter attingit et quasi splendescere iubet, quandoquidem hodie sollemnia recoluntur Romanae S. Petri Apostolorum Principis Cathedrae, quibus summa dignitas ae pontificalis auctoritas declaratur. Altum nobis omnibus proponitur Iesu Christi Regnum; ad quod intrandum necessariae claves adhibentur. Illud autem ligandi atque solvendi pontificium quod in oratione Encharistici Sacrifici et in sacro Breviario hodie legitur, quid alind significat nisi iter sequendum in ecclesiastica doctrina tum investiganda tum rite explicanda, quod tum solummodo dare tutoque patet, cum haec doctrina docentis Ecclesiae praeceptis eodem sensu eademque litterarum significatione, quae ab ipsa proponitur, conformatur? Grandis quidem sententia haee est, quae amplissimi magisterii monita, testimonia laudesque inducit. Hoc profecto Gregorianae studiorum Universitatis praecipuae gloriae vertitur, quod in eam haec verba aptissime cadunt, quibus auctor libri De Imitatione Christi, postremum caput concluda, Augustum Sacramentum adorans: « Omnis ratio et naturalis investigatio fidem segui debet : non praecedere, nec infringere » (1).

II. Pontificia Universitas: haec recta appellatio ad singula Athenaea magna ob eorum magisteriorum momentnm pertinet, quippe quae hac in alma Urbe prope Beati Petri Cathedram vigeant atque florescant. Universitatem dicimus; ac vel etiam « magnam litterarum disciplinarumque sedem », et « magnum studiorum domicilium ». Appellari quoque potest « Lyceum Magnum ». Insignis ille inscriptionum conditor Stephanus Morcelli cum de Romana studiorum Universitate, quae a Sapientia nuncupatur, scriberet, occasionem nactus sollemnis caerimoniae liturgicae inibi celebratae, haec. habet: « Sacrum solleinne ad Lyceum Sapientiae, adstantibus Patribus Cardinalibus et decuria doctorum »; quod quidem libet Nobis hodie quoque hac in sede cernere haud mediocri cum animi solacio. Titulus autem « studiorum nniversitas » aptiore ratione illam significat disciplinarum varietatem, quae malore in annos numero gravitateque augescunt, atque illis adiunguntur primariis ordinariisque theologiae, philosophiae ac iuris canonici magisteriis: huiusmodi sunt magisteria de re Biblica, de rebus Ecclesiae Orientalis, de historia ecclesiastica, de re Missionali ac denique de re sociali: quae omnia, in plura distributa Instituta, ita ordinata atque inter se consociata sunt, ut in unum corpus aptum et congruens mirabili quodam modo coalescant.

Universitas: quae appellatio Athenaeo huic ratione peculiari respondet, si immensam consideramus discipulorum multitudinem, iuvenilibus viribus alacrem sed recti rerum ordinis studiosam, quae undique gentium populorumque huc se confert. Quamobrem scriptor non obscuri nominis, a re tamen christiana alienns, iam aetate sua significanter hoc asserere potuit: Collegium Romanum, hoc est ex omnibus Nationibus Seminarium.

Recte asseveratnm est topographiam ac de conficiendis rationariis disciplinam, quam artem statisticam appellant, quasi geminos historiae oculos haberi posse. Quae autem geminae artes, ad Gregorianam Universitatem quod attinet, peculiarem exprimunt ac significant universalis magisterii apostolici notam, cuius dottrina hic traditur, et quasi sacrae Pentecostes ignis, cuiusvis stirpis, nationis sermonisve gentibus impertitur.

Adhuc nostris resonant auribus propheticae voces, quas haud ita multo ante liturgica Epiphaniae sollemnia celebrantes edidimus. Heic autem sacrae Isaiae sententiae optime quadrant atque adhuc recinere videntur : « Surge, illuminare Ierusalem... omnes issi congregati sunt, venerunt tibi : filii tui de longe venient ».

Utinam igitur, Venerabilis Frater Noster ac dilecti filii, multiplex hoc et amplissimum docendi munus, quod in hac sede dignissime expletur, Romani Pontificis magisterio fidelissime respondens, operam suam peropportunam ac salutarem per quam diutissimum temporum decursum prosegui valeat « laudem Domini annuntiantem ».

III. Pontificia Universitas Gregoriana: haec tertia vox Nobis in mentem revocat Decessorem Nostrum immortalis recordationis Gregorium XIII, qui revera dici potest fulgidissimuru Boncompagniae gentis lumen. Is enim hanc studiorum sedem peculiari existimationis et amoris affectu ac veluti quadam spirituali necessitudine prosequebatur.

Duodecim anni, quibus Summum Pontificatum gessit, hoc est ab anno MDLXXII ad annum MDLXXXV, in illam incidunt aetatem, qua, post celebratam Tridentinam Synodum, res catholica maxime refloruit, sapientissimis consiliis ac sanctitatis exemplis S. Caroli Borromaei collustrata. Etenim haec tempora, quae ad obitum usque horum Ecelesiae servorum, Romani nempe Pontificis et Archiepiscopi Mediolanensis providentis Dei nutu inter se coniunctorum, praeclarissimis eorum diuturnisque operibus commendantur, peculiari et indelebili nota distinguuntur, quippe quibus, christiana disciplina funditus instaurata, Catholica Ecclesia, Iesti Christi sponsa, nova specie novoque splendore refulserit. Quam ad rem Decessores etiam Nostri Pius IV et S. Pius V haud parum quidem contulerunt; at maxima vis procul dubio tribuenda est Pontificatui Hugonis Boncompagnii, insignis illius Bononiensis iuris periti, qui fideliter strenueque ad rem deduxit sanetissima consilia, quae S. Ambrosii pastorali in munere Successor semper mente animoque agitabat, quotiescnmque de re christiana recte restituenda ac de perficiendis praescriptis ex Concilii Tridentini coetibus perenni disciplinae ratione editis agebatur.

Iamvero Gregorius XIII S. Ignatii eiusque filiorum ingenia recte aestimans, Collegio Romano, quod iam Iulius III provexerat, incrementum illud attulit, quod ex statutis normis et augusto Summi Pontificis patrocinio profectum, ipsius nomen per saeculorum decursum merito reddidit illustre. Hac igitur de causa — ut iam innuimus — hodie quoque quasi lapides clamant ac tribus hisce verbis animus percellitur Noster, quae in huius aedificii fronte legnntur: Pontificia Universitas Gregoriana.

Ut S. R. E. Cardinalis Iosephus Hergenröther testatur, cum hoc dedicaretur Institutum, quinquaginta diversi s sermonibus auspicales salutationes recitatae sunt; quodsi quinque et viginti tantum linguis dictae sunt, ut veri similius alii arbitrantur, procul dubio tamen eventus ipse documento est quam ardenti studio ac sollicitudine ii affecti fuerint, qui tunc temporis graviora in Ecclesia Dei obirent miniera.

Meminisse autem invat, post Romanum conditum Collegium, studio et opera eiusdem Summi Pontificis varia in Urbe constituta esse Collegia scilicet Anglorum, Graecorum, Maronitarum et Neophytarum; extra Urbem vero multa eiusdem generis Instituta vel sacra Seminaria: Mediolani nempe, Laureti, Friburgi in Helvetia, Duaci, Graecii, Vindobonae, Olmucii, Pragae et Augustae Vindelicorum. Quae omnia peropportune monent quavis aetate Ecclesiam, sedala collata opera, institutionis educationisque ecclesiasticae studuisse profectui. Quamobrem gratissimum Nobis est, qui, diuturno interiecto spatio, Gregorio XIII, etsi immerentes, in apostolico munere successimus, Pontificiam hanc Universitatem Gregorianam salutare « almam Matrem studiorum »; quae perpulchra et nobilissima circumdatur corona recentium Athenaeorum et Magisteriorum, Lateranensis nempe, Urbaniani Propagandae Fidei, Angelici, Anselmiani, Antoniani, Institutorum musicae sacrae et archaeologiae christianae provehendae, ac « Facultatum » theologicarum Ordinum Fratrum Minorum Conventualium, Carmelitarum Discalceatorum et Servorum Mariae.

Cum Pater iam senex filium suum natu maiorem adit familiariter eum visendi gratia, summo idcirco afficitur solatio et gaudio, quod, sibi licet quasi sub oculos ac prope amantissimum animum Suum ceteros quoque filios videre, inter se fratres parique modo Ipsi carissimos. Qui conventus quasi videtur mutuas illas ac domesticas necessitudines iterum confirmare, a maioribus quasi hereditate traditas. Iamvero domesticis hisce necessitudinibus, sacerdotali affiatu alitis, hic coetus, Venerabilis Frater Noster ac diletti filii, conformatur. Iuventutis Nostrae temporibus, Collegium Romanum altiorum studiorum palaestra fuit, quibus ditissimae terrae opes ac naturae leges, vel imperviae fere caelorum viae pervestigabantur. Cui Collegio haud periturae quidem gloriae vertunt illae, inter alias, aetheriae investigationes ab Angelo Secchi peractae. Pontificia autem Universitas Gregoriana, quae hac in alma Urbe ceterorum Athenaeorum corona circumdatur, una cum iisdem aemulo nobilique studio coniuncta, suinmopere confert ad tutum iter patefaciendum muniendumque, quo ad Divinum Redemptorem contenditur penitius cognoscendum et ad eiusdem doctrinam aetati nostrae proponendam recteque explanandam. Id autem nostrorum temporum clerum amplissimo luculentoque modo adducit munitoque itinere quasi compellit ad illa pastoralis navitatis incrementa, quae respondere debent praeceptis exemplisque Iesu Christi, divini supremique Pastoris, qui suo profuso sanguine nos redemit et qui sua nobis impertita gratia allicit et ad sanctitatem adipiscendam caelesti cum gaudio pertrahit.

Venerabilis Frater Noster, iterum tibi grates agimus ob verba illa quae modo tam opportune apud Nos fecisti: « Haec studiorum Univer sitas huc spectat, ut alacres Christi Regni in terris instruat praecones ».

Probe novimus Gregorianae Universitatis ceterorumque Athenaeo rum alumnos, non modo ad miram illam, quae inter humanas divinas que disciplinas intercedit, convenientiam congr•uentiamgne contendere, non modo ad animi ornamenta sacerdotalis ordinis propria pro viribus conviti — intaminatam dicimus morum integritatem, allicientem animi lenitudinem, solidamque ac flagrantem pietatem ceteris in exemplum praelucentem — sed etiam, ut praeclarus asceseos magister admonet, saeculo decimo quinto vivens, S. Laurentius Iustinianus, Protopatriarcha Venetiarum ac Nobis familiarissimus, omni nisu cavere « per humilitatis virtutem contra ambitionis cogitationes ac stimulos » ab hae gravi imprudentia ; qua scilicet unusquisque ne audeat, « se neglecto, aliorum oneribus se subigere, cathedras pastoralis officii optare, peculiares magistratus et popularem famam precibus mendicare » (2).

Nobis autem suavissimum est, qui abhinc non multas hebdomadas ad Beati Petri Sedem evecti sumus, et qui in Eucharistico celebrando Sacrificio cotidie hisce verbis Nos vocamus « indignuui famulum, quem clementissimus Pater gregi suo praeesse voluit », Nobis, dicimus, suavissimum est tuam meritissimi praeconii sententiam, Venerabilis Frater Noster, omni ex parte confirmare: atque adeo peculiarissimam Nostram Benedictionem impertire Gregorianae studiorum Universitati eiusque omnibus inceptis et operibus ; ac nominatim inclitis Ignatianis sodalibus, qui vel prudentia navitateque ei praesunt, vel ibi praeceptores agunt, vel ad eius praeclaras succrescentesque fortunas quolibet alio adhibito ministerio conferunt. Nec non percupimus effusa cantate peculiarique modo carissimis omnibus alumnis Apostolicam Benedictionem dilargiri. Itemque optamus votis tuis, Venerabilis Frater Noster ac Magne Cancellari, Nostra consociare vota, id potissimum ominantes, ut hoc Institutum indito sibi titulo magis magisque respondeat; quod quidem, ut asseverare licet, inter cetera id genus studiorum domicilia, in universo terrarum orbe constituta, cum ob nobilem eius antiquitatem, tum ob nova incepta nostrorum temporum necessitatibus congruentia, praecipuo lumine refulget.

Ipsis igitur tuis verbis, Venerabilis Frater Noster, filiis hisce singulis nniversis, studiosis ac recte moratis, iterum iterumque bene precantes optamus « ut cum scientia sapientiam iarngere valeant, cum doctrina pietatem, ita quidem ut, cum in patriam vel in suas cuiusque religiosas domos reversi fuerint, iidem aliquando veluti lampades ardeant atque luceant, ace validi evadant Iesn Christi praecones Ecclesiaeque decus »; atque secunclum S. Pauli sententiam a te adhibitam reapse fiant: « Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi ».

 


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 74-79.

(1) IV, 18.

(2) S. Laur. Iustin. Opera, ed. 1721: De exercitio perfectionis, vol. XI, pag. 600, col. 33.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana