Index   Back Top Print


  IOANNES PP. XXIII

NUNTIUS RADIOPHONICUS DATO
CHRISTIFIDELIBUS JAPONIAE,
CUM PRIMUM STATIO RADIOPHONICA
URBIS VATICANAE AETHERIAS UNDAS,
CERTIS DIEBUS ELICIENDAS,
JAPONICO SERMONE EMITTERE COEPIT
*

Die 16 Februarii mensis a. 1959.

 

Os nostrum patet ad vos, Japonienses, cor nostrum dilatatum est (1). Hoc felicissimo die, quo tot ac tantis terrarum et Oceani spatiis exsuperatis, primum ex Vaticana Urbe cum Japonia radiophonice loqui licet, vox oris, immo animi Nostri ad vos, dilettissimi Nobis Japoniae Antistites, sacerdotes, religiosi sodales, sacrae virgines, cuiuslibet ordinis christifideles, laeta laetis personet.

Benedictio, pax, spei bonae solarium, gaudium Spiritus Sancti vobis iugiter sint et vobiscum semper maneant.

Vos testes Iesu Christi, spei omnium finium terrae (2), in dissitis istis insulis eo conferte sedulissimas curas, ut vestra christiana fides ex sermonis benigni sapientia et ex operum absoluta probitate splendidior usque eniteat: « Modestia vestra nota sit omnibus hominibus... Quaecumgne sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogliate. Quae didicistis... haec agite » (3).

Noverit Japoniensium gens, antiqua humanitatis laude, fortitudinis robore, quieta tolerantia malorum, artium nitore inclita, saepe et mine quoque ad Verbum Dei quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (4) flagrantissimas paternis votis preces, Deiparae Virginis Mariae patrocinio invocato, pro ipsa Nos fundere: O Oriens, splendor lucis aeternae et sol iustitiae, Japonienses luminis tui plenitudine collustra; ad Evangelii tui pias amplectendas divitias auxilio gratiae tuae voluntates eorum inclina; iis a malis tutelam, providentiae tuae copiam, secundorum felicitates eventuum, quidquid est boni et decoris nunc et in aevum, benigna largitate concede. Amen.


*  AAS. vol. LI, 1959, pp. 204-205.

(1) Cfr. 2 Cor. 6, 11.

(2) Cfr. Ps. 64. 6.

(3) Phil. 4. 5-8.

(4) Cfr. Io. 1, 9.

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana