Index   Back Top Print


DISCORSO DEL SANTO PADRE GIOVANNI XXIII
 ALL'ACCADEMIA POLIGLOTTA
DELLA SACRA CONGREGAZIONE
DI PROPAGANDA FIDE

Martedì, 5 gennaio 1960

 

Dilecti Filii!

Antequam hic sollemnis Nobisque suavissimus Coetus con cluditur, in quo variis populorum vestrorum concentibus ac linguis tantam animis nostris laetitiam pietatemque commovistis, volumus ut et Nostra in eo resonet vox, gratulationis gaudiique plena.

Praeteriti temporis memoria mentem Nostram gratissima subit. Undesexaginta abhinc annos, hoc ipso die quinto mensis Ianuarii, primum in hac alma Urbe degere coepimus, cum ad frequentandum Romanum Seminarium, Nobis quidem semper dilectissimum, ut sacrarum disciplinarum studia coleremus, minsi sumus. Hoc ipso die, dicimus, anni millesimi nongentesimi primi, in sacello aedium Sacri Consilii Propagandae Fidei, Coetui multigenis linguis conflato interfuimus, quem Urbani Ephebei alumni quotannis celebrare solebant; qui re vera Coetus veluti auspicium prae se tulit futurae vitae navitatisque Nostrae.

Haec recordatio numquam ex animo Nostro elapsa est. Piane vobis cogitatione effingere licet quanta commotione afficeremur cum, sacrorum alumnus adhuc adulescens, patria relicta dioecesi, tot ex causis desideratissima Nobis, Romam, novo ineunte saeculo, pervenimus; quodsi in ea nondum tot incolarum milia, ut hodie sunt, numerabantur, Urbs tamen — consideranti antiquitatis memorias et quae ad religionis decora et glorias pertinent — eadem ferme erat ac nunc est.

Ille igitur Coetus, primis peractus vesperis Epiphaniae, diei scilicet festi, quo « ante luciferum genitus » Christus Iesus gentibus ostenditur adorandus, in mentem Nostram sacrae cuiusdam Pentecostes mysterium referebat. Tunc iam ante commoti animi sensus perfectione quadam completi sunt: maiora enim spatia evangelici laboris oculis patuerunt Nostris, Nobisque inditum et quasi insculptum est invitamentum, ut ad ea respiceremus, quae omnia, hominibus quidem dulcissima, transcendunt ac superant, qua eque sacerdotibus semper spectanda sunt, etiam cum ipsis sacrum ministerium exercendum sit in dioecesibus, christianae vetustatis fastorum divitibus.

Nunc huiusmodi recordationem iterum ad Nos revocastis, quae Nobis fragrantissima suavitate veluti reflorescere visa est. Patri solatium attulistis, latissimas demonstrantes regiones, quae « albae sunt iam ad messem » (1); ac per vos veluti imago Nobis resonuit vocum, quae ex omnibus undique gentibus proficiscuntur, et Christi lumen caritatemque anxiae implorant.

De qua re vobis gratias agimus, vosque merita prosequimur gratulatione.

Dilecti Filii!

Ad nobilissimum quoddam gravissimumque munus Deus ipse vos vocavit, et Ecclesia Sancta ad id olim obeundum mittet; quam ob rem sacerdotii vestri virtutem, universaque dona, quae vobis Deus dilargitus est, in officia, quae vobis committentur, conferatis oportet, ut populis, qui vos exspectant, tali sermone loquamini, quo christiana veritas omnium in animis defigi et inhaerere possit.

Vobis autem feliciter sane contigit, ut ad sacerdotium exercendum in hac alma Urbe Roma paremini: in Urbe dicimus, rei catholicae capite ac fastigio, in qua ingenia vestra absoluto christianae humanitatis cultu imbuuntur, ac plenus perfectusque Ecclesiae sensus ediscitur. Hic sane maximus est vobis honor, laus omnino singularis, praecipuumque decus; at grave etiam onus atque officium, siquidem civibus vestris virtutis ac diligentiae exemplo praelucere debetis.

Ex hoc amplissimo conclavi, quod a Benedictione nuncupatur, acclamationibus Christo Iesu eiusque Ecclesiae ex omnibus linguis continenter resonante, iuvenilis alacritatis nuntium hodie misistis, laetas in se continens spes. Nos flagranti animo exoptamus, ut id ad vestros advolet sacrorum Antistites, iisque suave afferat solacium; ad dilectos perveniat sacerdotes ex autochthono clero atque ad Evangelii praecones, eorumque roboret exspectationem; propinquos pariter attingat vestros, in primisque patres matresque familias, qui vos Deo addixerunt, ita ut futuri vestri sacerdotii laetitiam iam praecipiant.

Nunc vero gratum admodum Nobis est dilectos Filios Nostros e Cardinalium Collegio, simulque publicos apud hanc Apostolicam Sedem Legatos consalutare, dignitate et gravitate summa suorum principum populorumque partes agentes, quorum sermones et concentus hic nuper auditi sunt; eos hic adesse gaudemus, siquidem huiusmodi Coetum praesentia sua non modo affecerunt honore, sed etiam significantiorem piane reddiderunt.

Peculiari autem modo salutem dicimus dilecto Filio Nostro Petro Fumasoni Biondi, S. Consilii Propagandae Fidei Praefecto, quem haud parva benevolentia prosequimur, iam ex illis diebus, quibus primum cum eo collocuti sumus, prorsus quadraginta abhinc annos. Itemque Gregorio Petro Cardinali Agagianian, eiusdem S. Consilii sollerti Pro-Praefecto, animum Nostrum profitemur gratum, ob humanitatis et gratiae piena verba, quae apud Nos fecit.

Habetis igitur laetitiae Nostrae sensus recordationes et vota. Nihil Nobis est reliquum, nisi ut vobiscum Paraclitum Dei Spiritum invocemus, ut omnes donorum suorum affluentia repleat, soletur, laetificet. Quorum auspex et conciliatrix sit Apostolica Benedictio, quam vobis singulis, cunctisque Nationibus vestris, Nobis carissimis, peramanter impertimus.


(1) Io. 4, 35

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana