Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

SACRUM CONSISTORIUM
___________

CONSISTORIUM SEMIPUBLICUM

FERIA SECUNDA, DIE XXX MENSIS MAII ANNO MCMLX, IN CONSUETA AULA PALATII APOSTOLICI VATICANI, CONSISTORIUM SEMIPUBLICUM HABITUM EST
DE CANONIZATIONE BEATI IOANNIS DE RIBERA,
 PATRIARCHAE ANTIOCHENI ET
ARCHIEPISCOPI VALENTINI

 

Huic actioni Beatissimus Pater sic praefatus est:

Quid sit, quod vos, Venerabiles Fratres, Nobis hodierna die advocaverimus, in promptu sane vobis manifestumque est: ut videlicet, pro Apostolicae huius Sedis instituto, in causa de decernendis Beato Ioanni de Ribera, Patriarchae Antiocheno eidemque Archiepiscopo Valentino, Sanctorum Caelitum honoribus versemur.

Quam causam postquam sacrum Consilium legitimis Ritibus cognoscendis, iustis rationum momentis expendit suisque examinavit ponderibus, de ea, ut probe meministis, et die duodetricesimo superioris mensis Martii in Consistorio Secreto, et tribus exactis diebus in Consistorio Publico peroratum est. Atque vos in eam opinionem adductos esse non ignoramus, ut, sive ob multa et non dubia excellentis virtutis indicia, sive ob miranda quaedam opera supra naturae ordinem patrata, huius viri sanctimoniam satis confirmatam testatamque habeatis.

Attamen, quod ad Nos spectat, quamquam Nobis conscii sumus, in id genus causis Spiritum illum, omnis sanctitatis fontem et originem, sui Nobis facere capiam, nihilo setius translaticium servare morem cupientes, non ante Beatum hunc Caelitem sanctitatis compotem pronuntiare volumus, quam piane Nobis iterum aperiatis quid ea de re existimetis.

Amabimus igitur vos, Venerabiles Fratres, si dignitatis vestrae ordine adhibito, alius ex alio Nobis declaraveritis quam sententiam hac de causa sequendam esse putetis.

Exceptis Emorum Patrum Cardinalium et Excnnorum Antistitum ad- stantium suffragiis, Summus Pontifex haec addidit verba:

Quod vos, nulla cuiusquam discrepante opinione, Beatum Ioannem de Ribera dignum iudicavistis qui in Sanctorum Caelitum album referatur, id quidem Nobis admodum accidit iucundum, qui idem, quod ad Nosmet ipsos attinet, maxime optamus.

Constituimus ergo Beatum Ioannem de Ribera, cum praestabili insignique virtute, tum operibus praeter naturae vim editis clarum, ad Sanctorum Caelitum numerum ascribere; idque proximo die festo Sanctissimae Trinitatis, qui est duodecimus mensis Iunii hoc anno, in Basilicae Vaticanae maiestate, eo catholicorum rituum splendore et frequentia, quibus christifidelium animi ad pietatem vehementer permoventur.

Interea autem vota ad Deum, a quo retta consilia proficiscuntur, vertere ne intermittatis, ut quod decreturi sumus, in Dei ipsius gloriam honoremque cedat, inque solidam christiani populi utilitatem.

De quibus omnibus ut acta conficerent, Exc. P. D. Henricus Dante, Caeremoniarum Apostolicarum Praefectus, loco Procuratoris Fiscalis Rev. Camerae Apostolicae, adstantibus Protonotariis Apostolicis de more mandavit.

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana