Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
AD ATHLETAS EX OMNIBUS NATIONIBUS,
QUI ROMAM CONVENERUNT
UT LUDOS PARTICIPARENT OLYMPIOS
*

In Petriano foro habita
Die 24 Augusti mensis, a. 1960

 

Dilecti athletae Ludos Olympios Romae participantes.

Prope huius fori obeliscum, in medio Neronis circo olim erectum, apud quem constat Petrum Apostolorum Principem martyrium fecisse, Berniniana porticus vos quasi geminis immensis brachiis amplecti, Nobisque conspiciendos offerre videtur.

Eadem effusa benevolentia erga vos affetti, qua Decessor Noster immortalis memoriae Sanctus Pius X anno millesimo nongentesimo quinto nobilem virum Petrum De Coubertin, ludorum Olympiorum instauratorem, coram admisit eiusque incepta admodum probavit, cupimus in primis adventum vestrum ex animo gratulari. Vos diu exspectatos mine excipimus, ut superiore tempore familiariter colloquendo alias significavimus; ac perlibenter Gandulfi Arce hodierna die discessimus, ut in hoc Petriano foro conferta ac ferventia agmina salutaremus vestra.

Utinam faustissimum huiusmodi vespertinum eventum, quod tot res in memoriam revocat, vestros animos penitus tangat; ita quidem ut exinde unusquisque vestrum et de propria athletae dignitate celsius sentiat et Romae spiritualem arcanam vocem aptius percipiat.

Patet nec omnibus gymnicis cohortibus, nec athletis singulis Nos ominari posse victoriam; hanc referant qui ceteris praestant. Id tamen minime prohibet quominus flagrantibus exoptemus votis, ut horum dierum certamina vobis universis prosint, ex iisdemque omnes prorsus emolamenta capere possitis.

Non enim palma in stadio proposita, sed recta corporis exercitatio potior aestinianda est. Quodsi domesticus convictus, ac iuvenum institutio atque educatio, rite tradenda, vigilare iubent, ne in gymnicis ludis ad corpus unice spectetur, tamquam ad supremum hominis bonum, neve, ut quandoque contingit, palaestricae artis studium debitam susceptorum officiorum perfunctionem praepediant, nihilominus certum est honestas corporis exercitationes ac nobilia palaestrae certamina semper esse in honore habenda et enixe commendanda. Revera plura eaque magni pretii dotes et ornamenta palaestricorum ludorum ope in homine excoluntur; nempe sanitas, vigor, membrorum agilitas, gratia, pulchritudo, ad corpus quod attinet; quod vero ad animum spectat, constantia, fortitudo, sui abnegandi consuetudo.

Quam ob rem — id Nobis sane persuasum est — Olympiorum certaminum decursu omnibus vos exemplo eritis sanae aemulationis, quae invidiae simultatisque sit nescia; in contendendo serenam vestram constantiam hilaritatemque ostendetis: in victoria modesti, in adversa fortuna aequum gerentes animum, in difficultatibus propositi tenaces, germanos athletas vos praebebitis, atque inspectanti multitudini antiquae illius sententiae veritatem confirmabitis, quae sonat: Mens sana in corpore sano.

Praeterea, antequam vos dimittimus, cogitationes vestras ad amplissimum munus intentas volumus, quod Romae divinitus est commissum, sive ad humanarum rerum cursum sive ad sacram religionem quod attinet.

Scilicet admirabili providentis Dei consilio contigit, ut haec Urbs illius imperii caput exsisteret, quod non modo populos medii maris oras incolentes eodem civili cultu eodemque unitatis vinculo sociare contendit, sed etiam eos, qui regiones ab his disiunctissimas occupabant.

Quae quidem rerum condicio, cum praesertim peramplam commeandi facultatem communemque sermonem induxisset, hoc, Deo disponente, effecit, ut Romana civitas christianae religionis centrum opportunissime constitueretur; eademque, praecelsae huiusmodi dignitati respondens, per saeculorum vices omnibus viribus enisa est atque contendit, ut evan- gelicae salutis, caritatis, pacisque praestantissima bona in populos uni- versos inferret.

Si quis ergo Romam aliquantulum consideret, oculis occurrunt plura antiquitatis monumenta atque loca, quae huius rei veritatem comprobant, et quorum vox, maiestatis piena, egregie cordatos homines minime praeterit. Cuiusmodi voci ut pronas praebeatis aures, humilis Petri Successor, qui vos alloquitur, vehementer exoptat.

Vos denique commoto animo complectentes, qui, etsi nationum diversitate distincti, eodem tamen ludorum studio ac proposito fraterne consociamini, uberrimam supernorum munerum copiam vobis, simulque parentibus ac propinquis vestris, ab Onnipotenti Deo peramanter precamur.

 


* AAS 52 (1960) 817-819.

 

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana