Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PP. XIII

HABITA IN SECUNDA PLENARIA SESSIONE
 COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO OECUMENICO VATICANO II
APPARANDO: BEATISSIMI PATRIS SPES ET VOTA
*

Die VII Novembris mensis a. 1961

 

Venerabiles Fratres
ac dilecti filii
,

Feliciter Nobis hodie contingit, post sollemnem celebrationem in Patriarchali Basilica Vaticana peractam — qua populi cuiusvis sermonis et generis, Summo Pontifici honorem tribuentes, ad amorem Iesu Christi, Divini Ecclesiae auctoris, sunt attratti — secundae plenariae sessioni Coetus praecipui, seu « Commissionis Centralis », Concilio Oecumenico apparando praeesse.

Deo igitur auxiliante perspecturi sumus adombrata decretorum exemplaria, quae a Commissionibus et Secretariatibus sunt exarata. Si vero opus usque adhuc patratum, quod cotidiana et sollicita cura sumus persecuti, complectimur animo, pro certo habemus foce, ut fruetus uberes et Ecclesiae vitae perutiles inde capiantur.

Ipsa iam exspectatio eorum, quae per proximos hos dies estis acturi, spem inicit bonam, siquidem in eo est, ut Commissiones et Secretariatus, ad Concilium apparandum instituta, prosperos exitus assequantur laborum, quibus patienter sese dediderunt. Nonnulla enim adumbrata exemplaria iam sunt composita, alfa brevi perscribentur. Oportebit ergo has sessiones saepius cogi, quemadmodum mense Iunio hoc anno fecimus, cum ita Vobis detur facultas sententiam vestram, qua estis dottrina rerumque usu, aperiendi et cum ceteris communicandi.

Munus, multae sane prudentiae, vestrum est, ut omnia agenda vobiscum consideretis, et de adumbratis exemplaribus cognoscatis, quorum pars magna coetibus Concilii Oecumenici proponetur. Profecto est, cur confidamus arduum hoc opus prospere feliciterque esse cessurum; nam vos, Venerabiles Fratres ac dileeti filii, estis Ecclesiae administri, viri ecclesiastici, scientissimi rerum, quas nostra tempora postulant.

Compertum praeterea habemus opus fervere, in quo etiam res singulae et minutae accurentur: etenim dum praecipui Coetus sodales adumbrata exemplaria, coniunctim inspicient, Consilia auxiliaria normas servandas conficient, materias promiscuas congruenti ordine nexuque disponent, de iis iudicabunt, quae circa exemplaria controversa sunt propositi ad emendandum, quaestiones, in re technica et in ordinandi arte versantes, perscrutabuntur atque absolvent, quae scilicet pertinent ad Concilium con vocandum, peragendum.

Sed praeter has causas, quibus in spem adducimur quaeque ipso opere vestro egregio et mentis animique dotibus singulorum innituntur, aliae sunt eaeque universaliores, quippe quae late patentes fines Ecclesiae totumque orbem terrarum respiciant; hae revera efficiunt, ut spem etiam ma iorem foveamus.

Videlicet animi sacrorum Antistitum, sacerdotum, hominum ex ordine laicorum, qui illorum allevant labores et curas, ad opus vestrum sunt intenti; ipsi precationum auxilio et suasionum consiliorumque copia vobis iugiter adsunt.

Sed plura iam dicamus et identidem enuntiemus: scilicet fratres, ab Ecclesiae unitate seiunctos atque etiam multos eorum, quibus, licet signum Christi frontibus eorum non sit impressum, lux tamen revelationis naturalis affulget, ad idem Concilium mentes convertere. Quod horum animi attenti sunt simulque obsequii pieni et exspectatione eretti, gaudium affert, quo velati trepide exsultent oportet omnes, qui catholico nomine censentur.

Non desunt quidem, qui timide et quasi anxie susurrantes quaerant, num orbi terrarum gravia impendeant mala. Ad hoc quod attinet, sensa mentis Nostrae die decima mensis Septembris hoc anno, universam humanam familiam per aetherias undas allocuti, explicavimus, eo consilio, ut praecelsum bonum verae et fecundae pacis tueremur et ad eam servandam preces fondi iuberemus. Qua oblata occasione protulimus hanc sententiam: « Eos, qui Civitatibus praesunt, rogamus, ut gravissimum officii onus considerent, quod in ipsos recidat ... Veritas et iustitia tandem vigescant, quibus libertates primariae et inviolabilia bona sommi pretii cuiusque populi singulorumque hominum in tuto collocentur » (1). Hoc igitur hortamentum hodie animo sollicito iteramus; atque id addimus, scilicet eo Nos contendere, ut hoc opere, recte composito, et voluntate humili quidem sed firmissima annitente, passim conferamus ad fiduciam hominibus — afferendaan, ad excitandum studium mutuae et concordis actionis, ad suadendam reverentiam personae humanae, quam Christus redemit, ad stabiliendam pacem in commodum mortalium omnium.

Aliud demum Nobis est animadvertendum, quod materiam gaudii praebet : etenim, cum homines singulari prorsus modo spectare videantur questiones oeconomicas et politicas, progressiones doctrinarum naturalium et technicarum, incrementum et decus artium liberalium, pacifica et honesta certamina ludiera, et universe cunctas rationes tam varias cultus civilis, qui nostris temporibus obtinet, timor subesse potest, ne studia rerum moralium et religiosarum, quae proprie dicantur, et vitae eximiae, qua Ecclesia Catholica pollet, negligantur. Tamen ex eo quod actio et documenta Ecclesiae per totum orbem terrarum filios Nostros nominis catholici atque eos etiam, qui ab illis alieni esse eademque curare minime videntur, non modice movent, merito colligitur huiusmodi studia non diminui, quin immo augeri, prout angores et dubitationes increscant. Quae res, non parva solacii causa, comprobatur modo, quo Encyclicae Litterae, quibus a verbis « Mater et Magistra » est initium, sunt exceptae; eo praeterea, quod homines valde affecti sunt radiophonico nuntio, die decima mensis Septembris, ut diximus, habito; comprobatur eo etiam, quod ex cunctis orbis terrarum partibus homines anniversario sollemni humilis Servi Servorum Dei tam frequentes, tam alacres, praeter exspeetationem, non tamen sine animi Nostri commotione, interfuerunt. Denique ex eo quod homines eum reverentia et fiducia Concilium Oecumenicum praestolantur, intelligitur id ipsum universali cuidam exspectationi congruere, atque fausto veluti omine praesignificari eos animis sinceris et volentibus eiusdem decreta quondam esse accepturos.

Haec omnia, quae ad spem Nos erigunt, eloqui Nos oportuit initium facientes sessionum tanti momenti; haec vos omnes singnlos incitent ad insistendum opus renovata cum officii diligentia; itemque haec vos adducant, ut quisque suas partes obeat, persuasum sibi habens auxiliatricem operam uniuscuisque plurimum valere, ad rerum ordinem instaurandum, a cunctis gentibus expetitum.

Maxime vero causae spei bonae concipiendae nos provocent ad preces ingeminandas, quibus Spiritus Paraclitus, « digitus paternae dexterae », exoretur, ut ducem se praebeat ad tanti ponderis negotium digne apparandum, eommunesque labores sapientiae et consilii. donis secundet et provehat.

Quae egregia omnium vestrum navitas, ad quam sollertes accingimini, interiorem lucem validumque monitum accipit ex illis Hezechielis Prophetae verbis, quae sive hesterno die sive hodie Romanum Breviarium legenda proponit: « Ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae » (2).

Hic revera est liber, qui, Deo benigne opitulante, nobis evolvendus porrigitur. In eo latent lamentationes et carmen et rae, quae ad praesentia et ad futura tempora accominodari possunt. De lamentationibus malumus tacere ; quod autem ad vae speetat, satis superque est, ut suas quisque, curas et sollicitudines ob oculos habeat.

Ad nostrum profecto perveniamus carmen, quod hisce diebus nobis proponitur: « Omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, adsume in corde tuo et auribus tuis audi » (3). Quas voces ut prompta alacritate accipiatis, venerabiles Fratres et dilecti Filii, in opere peragendo quod ad Ecclesiae utilitatem, ad hodiernae societatis necessitates, ad animorum profectum quam maxime pertinet, einsdem Divini Paracliti lucem vobis omnibus invocamus.

Pignus vero munerum caelestium, et auspex frugiferi operis sit Apostolica Benedictio, quam vobis, ad communem actionem

 


* AAS 53 (1961) 728-731.

(1) Cfr. A. A. S., v. LIII (1961), P. 578.

(2) Ezech. 2, 9.

(3) Ibid. 3, 10.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana