Index   Back Top Print


  ALLOCUTIO IOANNIS PP. XIII
EM.MIS PATRIBUS CARDINALIBUS,
EXC.MIS EPISCOPIS CETERISQUE MEMBRIS
COMMISSIONIS CENTRALIS
OECUMENICO VATICANO II CONCILIO APPARANDO:
 DE ABSOLUTIS LABORIBUS B. P.
GRATULATUR ET PRO ABSOLVENDIS
IN POSTERUM VOTA PROMIT
* 

Die XVII Novembris mensis a. 1961

 

Laus Domini in ecclesia sanctorum ! (1) In hoc conventu, in quo superiorum dierum labores absolventur, humili laetitia gratias Deo simul exhibeamus, qui mentes vestras superno lumine benigne collustravit. Etenim spei pieni fructus, quos ex alacri vestra navitate maturescere vidimus et veluti colligere gavisi sumus, ii praeclare spondent, fore ut caelestia auxilia communi operae numquam deficiant.

Itidem vos paterna gratulatione atque existimatione prosequimur, qui assiduo studio, intenta voluntate, haud remissa sollertia commissum inceptum ad effectum feliciter perduxistis. In doctis disputationibus, rerum peritia spectandis, vestra erga Ecclesiam Sanctam reverentia eluxit; in iis enim omnia ad Ecclesiae necessitates et ad animorum utilitates procurandas dilucide pertractastis; quae adumbrata exemplaria vobis perpendenda proponebantur, et e prudentibus sententiis vestris perfectiorem formam acceperunt, eademque, a sub-Commissionibus, recens constitutis, emendata, Concilii Patribus congruenti ratione subicientur.

De huiusmodi coniuncto studio vobis animum Nostrum profitemur gratum, ob eamque causam multum confidimus, incohatum opus prospere feliciterque esse cessurum.

Laetamur pariter, quod hodierni temporis homines, ac praesertim diurnariorum scriptores, vestros labores attento animo ac laude digna observantia prosecuti sunt. Non omnia, ut patet, vulgari oportuit, et adhuc deliberata silentii quadam disciplina saepiri fas est, praesertim quod nuntia ab Officio actis diurnis super Concilii rebus edocendis cotidie in lucem edita sunt; sed publica consensio, qua huiusmodi nuntia sunt excepta, causa est, pro sua etiam parte, cur laeta sumamus auspicia.

Cum sessiones vestras superioribus diebus inauguravimus, Ezechielis Prophetae verba enuntiavimus, quae arcanum quoddam carmen significabant. Nunc, sermoni Nostro finem imponentes, ad illud carmen mentem convertimus, vosque ad serenum gaudium fiduciamque adhortamur.

Ecclesia Sancta semper canit, eiusque vox, ut Sanctus Augustinus ait, est fidei canora confessio, auctoritatis piena devotio, libertatis laetitia (2). Mater Ecclesia enim homines docet, ut se a temporis angustiis et condicionibus abstrahant, ut cogitationes, consilia atque proposita sublime extollant. Omnia, quae ipsa agit, ad id spectant: sive nobile magisterii decus, sive legum apte dispositus ordo, sive etiam sacrae defunctorum liturgiae maestitia suavitate adspersa.

Quare, ob hodierni temporis anxitudines ne despondeamus animos: etenim praesentia discrimina rerum canorum huiusmodi carmen nequaquam extinguent.

Verba igitur, quae consalutantes et bene ominantes ad vos facimus, Nostri fidentis animi carmen sunt : per ea navitatem vestram, quam perspectam habemus, confirmamus; per ea vobis gratias agimus, qui tanto tempore Romae oh conventum vestrum agendum degistis, ac parati estis statim huc reverti, cum id necessitas postulaverit.

Venerabiles Fratres et dilecti filii.

Carmen Nostrum omni tempore Deo cantabimus: id enim per totum vitae Nostrae decursum cecinimus: hac firmissima voluntate pontificalis ministerii suscepimus onus, atque indicendi Concilii propositum arcano veluti instinctu inivimus. Benedicam Dominum in omni tempore. Semper laus eius ih ore meo (3).

Quae dum vobiscum laetantes communicamus, vos iterum iterumque impensa benevolentia et gratulatione amplectimur. Atque ut commune gaudium sit plenum, vobis Apostolicam Benedictionem peramanter dilargimur, quae vota Nostra confirmet, vobisque novum ad praeclare agendum incitamentum praebeat.

 


* AAS 53 (1961) 731-733.

(1) Cfr. Ps. 149, 1.

(2) In Ps. I Enarr. PL XVI, 963.

 

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana