Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
HABITA POST EXACTOS LABORES
SESSIONIS QUINTAE
COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO OECUMENICO VATICANO II APPARANDO*

Die III Aprilis mensis, a. 1962

 

Venerabiles Fratres et dilecti filii Nostri.

Bene ominata verba, quibus vos salutamus antequam finis imponitur huic quintae sessioni Supremi Consilii, parandi Concilii. Oecumenici Vaticani Secundi causa collecti, probe planeque suadet Nobis introitus Missae dominicae quartae quadragenarii ieiunii tempore, a Laetare » appellatae. Missa dominicae tertiae sacri Adventus festivo exordio « Gaudete » incipiebat, quo quidem Bethlemica gaudia praenuntiabantur. Quantum spirant suavitatis haec praevia festa praeconia, quae Domini Natalem et paschalia sollemnia coniungunt !

Quamvis occupatos Nos tenuissent sat onerosae admissiones, quas postremis singulis diebus dedimus, praepediti sane non sumus, quominus feliciter et attente prosequeremur praeclara et gravia communia studia, quae vos contulistis ad ea praeparanda, quae quasi viva materies erunt in exactas formas doctrinam redigendi, et ecclesiasticae disciplinae suppeditabunt praescripta.

Haec utraque magno usui erunt, ut Sanctae Ecclesiae catholica sententia in credendo et cogitando eluceat, ut eius vita et actio reflorescat, prout adiuncta rerum ad religiosum convictum omnium eius filiorum attinentia postulant.

Variis gratisque colloquiis, quae cum multis e vobis seruimus, pio cum oblectamento percepimus vividas, at tranquillo tenore atque mutua cum observantia porrectas disputationes super quaestionibus, quae ad doctrinam et ad usum vitae pertinent. Hae diversa examinatae inspectione et prospectu, quem nationum varia indoles distinguit, et singulorum ingenium et rerum experientia mutant, magni aestimandorum iudiciorum varietatem suppeditant. Sereno more modoque habita disputatio profecto ad exitus ducit, qui probandi erunt. Inde namque continget, ut, cum Concilium Oecumenicum sollemniter patuerit, non laboriosus Antistitum consensus fiet, et universis erit acceptus.

Tria fuerunt lemmata, quae a vobis in disceptationem vocata sunt, ob oculos habitis relationibus, quas Praesides singularum Commissionum pro credito sibi officio antea concinnaverunt: Sacra Liturgia, Catholicae Missiones, scripta typis mandanda, spectacula.

Haec argumenta, Ecclesiae magisterio continenter pertractata sunt; quaestionesque spectant, quas prorsus novas proponi et exsolvi iubent nova praesidia ad socialem communicationem apta.

Ecclesia nullo modo moram vel impedimentum infert doctrinarum et artium progressioni atque incremento ; quin immo eadem promovet, viamque munit atque patefacit, qua recentiora artium inventa conferre possint ad bona, quae non solum ad corpus, verum etiam ad animum spectent, ita quidem ut ipsa mentis cultura ac rei civilis prosperitas augeantur; hac tamen lege ut spiritualia bóna morumque honestas nullum detrimentum accipiant.

Aetate hac nostra, multo magis quam praeteritis temporibus doctorum virorum studia in Sacra Liturgia versantur.

Quod quidem non parum adiuvat eorum omnium labores, qui, normis piene obsequentes de hac re ab Ecclesia datis, praesertim per Encyclicas Litteras « Mediator Dei » aliaque gravia Romanorum Pontificum documenta, id laudabilibus sane nisibus assequi contendunt, ut nempe sacri ritus ad nativum revocentur splendorem iidemque vividius excitent christifideles ad sinceram fovendam pietatem, eosque ad evangelicae perfectionis sanctitatem perducant.

Praeterea quaestiones, quae ad rem missionalem pertinent, cotidianas curas sollicitudinesque Nostras ad se convertunt; neque minus occupatos Nos tenent iuvenes, ad sacra capessenda divinitus vocati, apte instituendi, et feliciora incrementa Sacrorum Seminariorum atque domorum Religiosis educandis.

Quod autem Catholicae Missiones in tristissimis versantur condicionibus apud multas Nationes, in quibus rerum socialium ac politicarum perturbationes Evangelii praec.onum opera, haud ita pridem spei piena omnino fere labefactaverunt, hoc, dicimus, summo Nos afficit dolore, qui nonnisi fusis ad Deum precibus allevari potest.

Ea denique, quae ad scripta typis edenda atque ad spectacula attinent, etsi graves struunt animis nostris sollicitudines, suavem tamen spem foveri iubent. Omnes enim norunt quanta virtute quantoque momento haec polleant inventa et praesidia socialis communicationis; itidem nemo ignorat, quanta haec efficacitate animos permoveant, adulescentium praesertim, quorum nondum confirmata ingenia maioribus obiciuntur periculis. Quam ob rem, id sane postulat, ut patres matresque familias et civiles magistratus id genus instrumentis attente invigilent; id pariter requirit, ut qui ea moderantur, ii exquisita morum conscientia summaque prudentia praediti sint; ut denique omnes, qui ipsis utuntur, in primis parentes atque praeceptores caute et considerate id faciant.

Nobis in animo non est, ea iterum tractanda sumere, quae Decessores Nostri, hac super provincia edocuerunt: meminisse saltem iuvabit binas Encyclicas illas Litteras, alteras verbis « Vigilanti cura », alteras a Miranda prorsus » incipientes; Nostrarum quoque orationum mentionem facere Nobis liceat, quas ad diurnarios scriptores, non una data occasione, habuimus. Haec omnia Ecclesiae Sanctae maternam curam trepidamque exspectationem piane ostendunt, quibus hodiernae vitae adiuncta ipsa prosequitur.

Celebrandi Concilii Patres cogitationes convertent ad hasce omnes maximi ponderis quaestiones, atque ad alias quoque plurimas, quae iam pertractatae sunt, vel in proximis coetibus pertractabuntur ; id autem agentes, non modo res omnes penitus illustrabunt, Ecclesiae vitam atque mandatum spectantes, verum etiam normas legesque dabunt, quae ad pastorale ministerium maiore cum efficacitate et fructu exsequendum prosint, atque nostrae aetatis hominibus, praesentium rerum varietate nimis quam aequum sit vel captis vel anxiis, graviore auctoritate persuadeant, ut animorum suorum profectui magis magisque consulant.

Haec omnia igitur causa sunt, cur sive de peractorum adhuc studiorum prospero successu, sive de apto rerum exitu, quem iam conspicere licet, admodum laetemur; pariterque suadent, ut Divino Paraclito ex imo pectore maximas grates agamus, Qui suo nos lumine ac munimine

regit, et malora usque dona nobis iam pollicetur, cum communes labores post paschalia sollemnia resumendi erunt.

Quae sacra sollemnia nova sint vobis occasio, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ut caelesti perfusum gaudio paschale festum nomine Nostro variis gentibus percupiatis, quarum estis Antistites. Haec vero omina ac vota antiqui Summi Pontifices aliquantulum praevia, tertia quadragesimali dominica per auream rosam significabant, quam, a Lateranensibus aedibus in Romanam Basilicam Sanctae Crucis in Ierúsalem adveetam, ibi rite lustrabant ; hac in sacra caerimonia Decessores Nostri quandam Byzantinam consuetudinem imitabantur, qua divini Redemptoris Cruci fragrantium fiorum munus, eadem die dominica, summa celebritate praebebatur.

Huiusmodi aurea rosa hoc anno forma et imago esto magnae illius benedictionis, quam Nos, una cum paschalibus votis, omnibus in Christo credentibus impertimus, sinceris sane credentibus, qui Eius sanctissimae Crucis virtute confidunt.

Sinite igitur Nos hanc mysticam rosam, quae Nostras paschales salutares praecationes prae se fert, iisdem prosegui verbis, quibus Decessor Noster Innocentius tertius, Summus clarissimusque Ecclesiae Antistes, eandem fidelibus in Sessoriana Basilica una simul congregatis ostendebat:

« Hodiernum officium — sic loquebatur Innocentius III Pontifex —totum est plenum laetitia, totum gaudio cumulatum ... Haee pariter designantur in proprietatibus huius fioris, quem vobis visibiliter praesentamus: caritas in colore, iucu.nditas in odore, satietas in sapore. Rosa quippe prae ceteris fioribus colore delectat: odore recreat : sapore confortat » (1).

Hoc sane — idem iterare gaudemus — hoc sane sit vobis, cunetae Sanctae Ecclesiae Catholicae, simulque universo terrarum orbi, festivum paschale omen, quod humilis Petri Successor expromit hoc sollemni et nitenti et arcano velati pervigilio Concilii Oecumenici primi et vicesimi; omen, dicimus, quod aurea illa Innocentii Papae III rosa bene significatur, quae caritate rutilat, omniumque christianarum virtutum fragrantia suaviter redolet; id omnibus animum addat ad praestantissimam sanctitudinis formam in exemplum colendam, et illius sit benedictionis pignus atque auspicium, quam cunetis gentibus impertire cupimus. Amen, amen.


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 3, pp. 219-222.

(1)  P. L. 217, 393.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana