Index   Back Top Print


ALLOCUTIO IOANNIS PP. XXIII
  HABITA EXACTIS LABORIBUS SESSIONIS
SEPTIMAE COMMISSIONIS CENTRALIS
CONCILIO OECUMENICO VATICANO SECUNDO
 APPARANDO:
SUMMUS PONTIFEX GAUDET ACCURATAM
CONCILII PRAEPARATIONEM
AD FINEM ESSE
PERDUCTAM*

Die XX Iunii mensis, a. 1962

 

Venerabiles Fratres ac diletti filii.

Septimo hoc conventu Sodalium Commissionis Centralis, quae vocatur, finem habet, magno cum gaudio communique cum oblectamento, tempus apparando Concilio Oecumenico Vaticano Secundo attributum.

Humilis Servus Servorum Dei suaviter tangitur animo, cum primam illam veluti scintillam ultro exardescentem recordatur, propositum nempe Concilii Oecumenici celebrandi. Quam scintillulam, vixdum menti Nostrae apparuit, statim fraterna cum fiducia Purpuratis Ecclesiae Patribus tradidimus in Ostiensi S. Pauli Basilica extra moenia, ad Apostoli gentium sepulchrum, die vicesima quinta mensis Ianuarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, qua eiusdem Apostoli Conversio festo ritu recolitur.

Tres anni in impigro labore et fideli opera mutua sociaque insumpti sunt; tres annos dicimus, quorum decursu prius condita est Commissio Antepraeparatoria, die videlicet decima septima mensis Maii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, deinde decem constitutae Commissiones auxiliares tresque Secretariatus, die nempe quinta mensis Iunii eodem anno : a quibus per totum annum millesimum nongentesimum sexagesimum, opus patratum est constanti et quasi silenti navitate, et frugifero labore; denique tempore suo maxima et praecipua Commissio Centralis Praeparatoria, cui ipse Summus Pontifex praefuit, die scilicet duodecima mensis Iunii anno millesimo nongentesimo sexagesimo primo, creditum sibi munus iniit et usque ad praesens tempus alacriter est persecuta.

Re quidem vera — id libenter repetimus — hi tres anni nobilitati sunt opera praeclara, pia, dedita, actuosa. Adhuc modicum: cras sacratissimo festo Corporis Domini scintillulam illam, quae exigua sed vivida apud S. Pauli Apostoli sepulchrum olim emicuit, iterum, tamen iam vehernentem flammam effectam, videbimus in fori Petriani amplissima ac splendida area.

Ibi enim permagna populi fidelis multitudo hanc quasi facem attollet, laudes concinens Iesu Christo, gloria Augusti Sacramenti refulgenti, quod hic, in orbis terrarum praecipuo loco, praedicabitur mysterium fidei, mysterium unitatis, mysterium pacis.

Neque felicior neque sollemnior esse potest celebritas huius diei, qua scilicet, trium fere annorum spatio expleto, a Templo S. Pauli, primi praeconis Evangelii, ad Basilicam ducimur S. Petri, principis Apostolorum et capitis universalis Ecclesiae.

Primaria vero summique momenti condicio fausti exitus Concilii Oecumenici posita est in exquisita et accurata eius praeparatione. Haec igitur verba iugiter ex ore profluant Nostro: « Benedicamus Domino et Deo gratias ». Quid enim melius potuimus exspectare, ratione habita fa ad facultatum naturae humanae, quibus uberrima et plurimi facienda addicitur gratia caelestis?

Hanc metam, quam tetigimus, scilicet praeparationem publice ad finem perductam, subsequentur tres menses apti ad animos colligendos. Quo tempore plurimum operis faciendum erit ab Officio Secretarii Generalis et a Commissione rebus technicis accurandis omnibusque recto ordine disponendis. Interea vero singuli, quotquot sunt per orbem terrarum, Patres tantum negotium in intimis animis vividius et impensius versabunt. Poterunt enim se ad Concilium componere legendo, meditando, annotando apparatas pertractandae materiae formas, quae ad singulos in tempore mittentur.

Gratius officium praestari non poterit, ut Concilio Oecumenico, a die undecima mensis Octobris celebrando felices exitus obtingant: scilicet mature nuntietur prorsus oportet per privatam epistulam novo Secretariatui Generali vel Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis, quidquid, ad hoc negotium pertinens, cuivis Patri opportunum visum erit, ut tempestive, attentis rerum adiunctis, manifestetur. Haec omnia conferent ad hoc, ut res prudenter animadvertantur, in recta luce collocentur, incommoda praecaveantur, et omnia summa cum pace ad effectum adducantur.

In huius postremi coetus sessionibus examine perpensae sunt apparatae pertractandae materiae formae, quas Commissiones Praeparatoriae confecerant de gravibus quaestionibus theologicis: id est de rationibus, quae inter Ecclesiam sunt et publicas Civitates, de necessitate Ecclesiae, de re oecumenica; deinde de disciplina ecclesiastica, ubi actum est de rationibus inter Episcopos et Religiosos Sodales intercedentibus, de institutione clericorum, de scholis catholicis, de associationibus catholicis ; ac demum de apostolatu laicorum.

Commissiones vero auxiliares de Emendationibus ac de Materiis Mixtis quae dicuntur, allaborant, ut argumentorum tractandorum formas in hoc postremo coetu Commissionis Centralis excussas recta ratione perficiant. Commissio auxiliaris denique, cuius est normas de ordine Concilii celebrandi exarare, munus suum paene absolvit.

Cum peractum his tribus annis laborem respicimus, quanto gaudio perfunditur animus Noster, quanta serenitate hilaratur! Etenim cotidie vidimus sumusque admirati opus sapienter et laeto cum studio patratum ab iis, qui, Ecclesiae Cardinales, Antistites, Praelati, Generales Moderatores Ordinum et Congregationum, Rectores studiorum Universitatum et Athenaeorum ecclesiasticorum, sacerdotes e Clero saeculari et religioso atque etiam quodam modo homines insignes ex ordine laicorum, pro sua quisque parte hanc quasi mysticam turrim exaedificandam curaverunt, cui pacem et abundantiam, ut est in psalmo (1), merito ominamur.

Proposita Nostra recta sunt atque sincera.

Sancta Ecclesia, quae a Iesu Christo constituta est veluti civitas Domini, pacifica surgit inter varias hominum « turres », qui plerumque id appetunt, quod non in Dei gloriam vertit, quaecumque ceterum sunt etiam bona mentis eorum consilia, atque adeo ea quaerunt, quae causa sunt angoris et periculi, quod tranquillae consortioni humanae iugiter impendet. Nos vero opus laudabile persegui volumus maiore etiam cum alacritate ex quo, non modica cum laetitia, ea apparere et vigescere vidimus, quae felices eiusdem exitus portendunt.

Secundum veteris sapientiae effatum, « dimidium facti, qui coepit, habet » (2). Re quidem vera adhuc in ipsis initiis consistimus: attamen iam multiplicata testimonia egregii animorum habitus, videlicet labores ac disceptationes prius in peculiaribus Commissionibus ac deinde in ampia Commissione Centrali per hos tres annos peracta, toti terrarum orbi spectaculum ad virtutem excitans praebuerunt; scilicet demonstrarunt, quam studiosa observantia Ecclesiam omnes prosequerentur. Unde spem concipimus certam Deum cumulatis donis benigne esse remuneraturum fraternam concordiam sinceramque voluntatem, quae comprobant eximias vires in Ecclesia, Iesu Christi hereditate, etiamnum exsistere, visibiles et invisibiles, naturales et supernaturales, temporales et aeternas.

Cum in eo sit, Venerabiles Fratres et dilecti filii, ut in vestras proficiscamini dioeceses vel ad varia munera ministerii episcopalis et sacerdotalis obeunda, atque etiam ad paululum quietis capiendum post diuturnos labores animosque roborandos in novum opus, ad quod vobis erit incumbendum, hoc vos, rogamus : facite, ut iii, ad quos utcumque accedetis, sentiant, quam suaviter affecti sitis iis, quae Romae vidistis, quam alacre studium unusquisque impenderit ibidem Concilio appaiando; atque etiam ostendatis lucem irradiantem, non quieti vesperi sed rutilantis solis praenuntiam qui proximo mense Octobri orietur auspice Beata Maria Virgine, Matre Iesu et nostrum omnium Matre. Cunctos moneatis, ut preces in dies crebriores et impensiores fundant Nobiscum secundum varios quidem modos, quos pastorali sollicitudine acti aptiores duxeritis.

Quod de precationibus privatim vel communiter Concilii causa faciendis ediximus, primarium quiddam est pro sacerdotibus et christifidelibus.

Libenter, quaesumus, hortationes excipiantur, quas nuntiis crebro editis iterum iterumque addimus. Missae Sacrificium, Officium Divinum, Marialis Rosarii preces profecto praevalidum praebent adiumentum, quo fervor religiosus in populo christiano alatur, animi confirmentur piisque incitentur laetitiis.

Venerabiles Fratres et dilecti filii: sermoni finem imponentes, quiddam vobis paterna caritate suademus: Concilium Oecumenicum quod iam proximum instat, causa est, cur plurima eius propria scripta continenter in vulgus emittantur; quae quidem mentem oblectant ac digna existimatione habentur. Nos ea, quantum fieri potest, non modico cum solacio legere solemus.

Sed velimus, ut una Nobiscum huiusmodi scriptis quasi sertum quoddam adiungatis ad cotidianum animi incitamentum et peculiarem pietatis exercitationem; scilicet velimus, ut cotidie, dum ad celebrandum Concilium nos paramus, eventum sane magnum ac singulare Divinae Providentiae munus, legatis aliquot paginas Evangelii Sancti Ioannis easque paululum meditemini: caput primum, ubi conspiciuntur quodam modo aperiri caeli, et mysterium Verbi Dei contemplandum se praebet; ubi loannis Baptistae, praecursoris Domini, praeconio sonante terra trema fremitque: huius profecto testimonio, quod austerae exemplis vitae, sermone, sanguine constat, tota evangelica enarratio permeatur nitetque: caput decimum, quo parabola de Bono Pastore continetur; ex quo auspicia Summi Nostri Pontificatus sumpsimus oratione a Nobis die quarta mensis Novembris anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo habita, quo die in Patriarchali Vaticana Basilica sacra tiara caput redimiti sumus; deinde ultimos sermones Domini, qui in capitibus decimo quarto, decimo quinto, decimo sexto et septimo habentur; praecipue vero extremam orationem lesu, quae est in capite decimo septimo: Ut unum sint.

Ignoscite, quaesumus, Nobis, si aliquid, quod humilem Personam Nostram attingit, cursim et leviter in memoriam vestram redigimus. In exordio Summi Pontificatus Nostri voluimus Nobis indi nomen loannis, quod amplius quam sex per saecula (1316-1958) penitus latebat.

Appellari voluimus nomine Ioannis, quod Nobis et universae Ecclesiae perquam carum est: videlicet ob eandem appellationem duorum virorum, qui propinquiores fuerunt et sunt Christo Domino, humani generis Divino Redemptori et Ecclesiae Conditori.

Ioannes, praecursor Domini, testimonium dat — libenter idem iteramus — de vero lumine, invictum testimonium iustitiae et libertatis adhuc clero, populo, cuncto orbi terrarum edit et clamitat. Adsit sanetissimus Propheta etiam celebrando Concilio Oecumenico atque id conferat, ut paretur Deo plebs perfecta, ac muniantur semitae rectae Christo Regi et asperae viae in vias planas convertantur: et ideo videat omnis caro salutare Dei (3).

Sancti Ioannis Apostoli, quem Iesus diligebat, proprium fuit aetatibus omnibus tradere praecelsa secreta, quae Iesus Apostolis familiari patefecit colloquio. Universae evangelicae veritatis praeconium e paginis illis mirandis resultat. Dominus Iesus, ex hoc mundo discessurus, in doctrinae suae arcanis discipulorum coronae explicandis diutius immoratur. In terrestris vitae articulo constitutus, antequam verba illa proferat: « surgite, eamus », quibus ad Calvariae montem iter ineatur, Iesus Christus summatim praecipua capita exponit divini illius consilii, ex quo homines agnoscere debeant se excellere dignitate filiorum Dei, et ad perfectionem vivendi et agendi strenue contendant.

Hoc loco, quo evangelica narratio attingit fastigium, quique inter Sanctissimae Eucharistiae institutionem et Crucis sacrificium interponitur, Ecclesia, humilis atque sublimis, quasi lineamenti vultus Divini Conditoris in os suum refert, peculiaremque faciem suam effingit, et praegrave suscipit munus illuminandi gentes, aeternam salutem impertiendi hominibus, humanam consortionem sanctificandi.

Ex iis, quae tantum adumbravimus, invitamentum accipietis, divina aspirante gratia, rem penitius tractandi : ex omnibus paginis illis perspicue elucent veritas atque caritas, quibus vita sacerdotum et christifidelium sanctior reddatur ac talis, ut alios sanctificet. Hinc lumen, solarium, suavem animi inflammationem accipiet quicumque Domino Iesu confidit certamque habet victoriam Ecclesiae ipsius, quae est una, sancta, catholica et apostolica, hic in terra et per aeternitatis saecula.

Vobis cunctis singulis salus, benedictio et pax !

Amen.


(1) Ps. 121 7.

(2) Horat., Epist. I, 2, 40.

(3) Cfr. Luc. 3, 4-6.

 


© Copyright - Libreria Editrice Vaticana