Index   Back Top Print

[ LA ]

CONSTITUTIO SSMI D. N. LEONIS XIII
DE LICAEO MAGNO QUEBECENSI*

 

Iamdudum pars ea Canadensis regionis, quae gallica et inferior dicitur, Romanorum Pontificum curas ad se convertit eo intentas, ut illic res catholica ad privatam communemque prosperitatem floreret. — Sane ex quo primum iteratae ex Europa migrationes largius illuc humanitatis lumen adduxere, Clemens X Episcopalem Sedem Quebeci statuit, quae quasi parens habetur Dioecesium, quae ex gallicis colonis ortum habuere in Americae plagis, quae spectant ad septentriones. — Huic subinde Pius VII, anno huius saeculi undevicesimo, Archiepiscopalis Sedis nomen tribuit ac dignitatem; cui congruens accessit iurisdictio post annos quinque et viginti, quum Gregorius XVI ecclesiasticam provinciam Quebecensem constituit. — Quin etiam Nos amplius aliquid praestare curavimus; augescente enim fidelium numero e re catholica fore censuimus, si ea provincia diduceretur in duas; adeoque non ita pridem Sedi Marianopolitanae, seu Montis Regii, archiepiscopales concessimus honores et iura, suasque illi, uti par erat, suffraganeas Sedes adsignavimus.

Neque his finibus contenta fuit provida Apostolicae Sedis sollicitudo erga fideles illius regionis. — Nam, quum primum per tempora licuit, animum appulit ad rectam solidamque iuvenum institutionem. Nimirum Pius IX inclytae recordationis praedecessor Noster, rogantibus Quebecensis Provinciae Episcopis, libens dedit operam ut Catholica Universitas studiorum conderetur Quebeci. Cui quidem Universitatis ius omne legitimum largitus est per Litteras Apostolicas datas Idibus Maiis anno MDCCCLXXVI: eiusdem patronum esse iussit Cardinalem praefectum pro tempore sacro Consilio Christiano nomini propagando, et Cancellarium Archiepiscopum Quebecensem. Per easdem Litteras huic Athenaeo (quod a nomine Antistitis nientissimi Lavallense est appellatum) facultatem fecit creandi doctores, ceterosque gradus academicos in singulis disciplinis conferendi: rogati excitique sunt Episcopi Provinciae, ut sua illi aggregarent Seminaria et Collegia; iisdemque Praesulibus demandata cura advigilandi cavendique ne quid a fide alienum vel pravum in doctrinas morumve disciplinam Universitatis irreperet.

Eodem anno, quo commodius et uberius sanae doctrinae late ad plures fluerent, simulque ut Monti Regio, civitati illustri, peculiaris haberetur honos, placuit S. Congregationi Christiano nomini propagando (cuius scitum Praedecessori Nostro probatum fuit) ut, subsidiariis scholis Monte Regio constitutis, Lavallense Athenaeum etiam ibi in succursali quam vacant sede magisterio fungeretur. — Decretum deinde est, ut illic omnes traderentur disciplinae, quas docentur Quebecenses alumni ea tamen lege, ut eae scholae subessent Summo Consilio a quo Lavallensis Academia administratur ac regitur, et vigilantiae Episcoporum Canadae interioris, praeeunte Quebeci Archiepiscopo. Denique Vice-Cancellarii munus Archiepiscopo Marianopolitano a Nobis creditum est. — Ex quo fructus haud mediocris ad pleniorem iuvenum institutionem est consequutus. Obeunt enim ibi docendi munus viri lectissimi, quorum plures in Archigymnasio Gregoriano, in Romano Seminario Nostro et in Urbano Collegio edocti sunt, eorumque ope dorent illic scientiarum studia, praesertim Theologiae et Philosophiae, revocata ad doctrinam S. Thomae Aquinatis, quam in omnibus ephebeis scholisque Catholicis restituendam curavimus. — At vero ut assolet in rebus humanis, ex varietate studiorum ac sententiarum dissidia quaedam orta sunt et concitationes; quae nisi protinus huius S. Sedis auctoritate fuerint consopitae, salutaris instituti firmitatem in grave possunt discrimen adducere, metumque iniicere ne optati speratique fructus exarescant. Nonnullos enim cupido incessit plures seiunctasque Academias habendi; ipsique iuvenum animi a cura discendi avocati, distrahi ceperunt in contraria studia et opiniones dissidentes.

Quamvis autem haec vario agitentur sermone, comperimus tamen libenter Lavallense Athenaeum Quebeci florere adhuc et laeta prosperitate frui; simulque scholas Montis Regii sic esse constitutas, ut nihil in iis desit ad plenam iuvenum institutionem, qui scientia velint imbui rerum divinarum, iuris, medicinae et artium.

Plane ob eam rem facere non possumus, quin gratulemur magnopere Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Canadae inferioris, aliisque ecclesiasticis viris et laicis fidelibus, qui ad excitandum ornandumque opus tam utile, industriam contulerunt opesve suas, et iis qui hortationibus huius Sanctae Sedis obsequuti, huic Athenaeo aggregari curaverunt alia Collegia et Grymnasia, quae in utriusque provinciae finibus continentur. Id namque eo valet ut par apud omnes sit docendae instituendaeque iuventutis ratio, atque ita firmiora arctioraque vincula fiant , quae iungunt invicem istius regionis fideles.

Quum vero Nobis nihil sit antiquius, quam ut haec animorum coniunctio solidetur in dies, adeoque in votis sit ut immotum maneat Athenaeum istud, cuius tanta vis est et utilitas ad eam fovendam, imprimis hortamur etiam atque etiam Venerabiles Fratres sacrorum Antistites regionis Canadensis Grallicae, ut eo quo praestant pastorali zelo adiuvare pergant vigilantia sua Archiepiscopum Quebecensem, prospicientes ne quid noxium integritati fidei et morum honestissimum illud scientiarum domicilium inficiat. Insuper quaecumque ab hac Apostolica Sede eiusve auctoritate accedente acta, gesta decreta sunt circa studiorum Universitatem Lavallensem rata habemus et confirmamus; imprimisque declaramus unam hanc a Nobis agnosci et haberi Catholicam Universitatem Canadae inferioris, satis aptam et instructam praesidiis queis opus est, ut rectae ac plenae iuvenum institutioni consulatur, neque Nos passuros aliam Catholicam Universitatem ab ea seiunctam in ea regione extare, cui ius sit gradus academicos conferendi. Quod autem Monte Regio est succursale Athenaeum, hoc servari volumus, quasi sedem alteram Universitatis eiusdem, ac loco haberi Lavallensis Universitatis Monte Regio magisterio fungentis. Huius Pro-Rector designandus erit ab Episcopis provinciae Marianopolitanae, qui eum Consilio exhibebunt quod regendae Universitati praeest ; quemque respuere nequeat nisi ex causis quas iidem Episcopi probaverint.

Consilium Universitatis Lavallensis iara sua sive in sede Quebecensi, sive in sede Montis Regii exercebit iuxta ea quae in Regia Charta eidem Consilio conceduntur. Ut tamen paci ac concordiae inter idem Consilium eosque qui Montis Regii succursalem administrant plenius consulatur, haec quae sequuntur edicimus; quae idem Consilium pro sua erga Apostolicam Sedem devotione fideliter esse servaturum minime dubitamus.

In succursali Marianopolitana professores et decani eo ritu eligentur, qui nunc servari solet in singulis facultatibus, et a Consilio praedicto agnoscentur ac recipientur, extra quam si Archiepiscopus Montis Regii intercesserit, quominus admittantur. Semel autem admissi gradu moveri a Consilio poterunt, approbatis tamen ab eodem Archiepiscopo remotionis causis.

In ea facultate quae artium dicitur, quaeque literarum studia continet, scientias naturales, earumque doctrinas variis industriae artificiis accommodatas, ius potestasque esto professores eligendi, sive ex utroque Clero, saeculari et regulari, sive ex laicis viris, prout usus fuerit ac res postulaverit.

In adornandis tabulis quae programmata dicuntur, quibus nempe praescripta ratio est experimentis habendis ab iis qui in facultate Artium baccalaureatum petunt, consuetudinem in praesens servatam retineri optimum ducimus, ut scilicet in sede Montis Regii proponantur consentientibus iis, qui collegiorum aggregatorum rationes curant. Cui consuetudini consentaneum est ea non posseimmutari nisi immutatio placuerit Collegiorum eorumdem Delegatis, iisve qui horumce vices obierint. Aliorum programmatum conficiendorum ius et cura penes Doctores singularum facultatum esto, quae cum Quebeci tum Monte Regio traduntur, servatis regulis et praescriptionibus quae continentur in Statutis: quae pariter programmata, posthabita voluntate Doctorum facultatum ad quos ea pertinent, eorumve quibus potestas est illorum nomine agendi immutari nequeant.

Quoniam vero Collegium extat Monte Regio a S. Maria appellatum, quod regitur a religiosis sodalibus e Societate Iesu et clarescit eximia praeceptorum doctrina et auditorum frequentia, Nos ne specialibus privilegiis quae eidem Societati iamdiu ab Apostolica Sede concessa sunt omnino derogetur, benigne indulgemus ut sodales ipsi examine instituto alumnorum suorum experimentum capiant, iisque quos probaverint scriptum, testimonium praebeant, quo digni declarentur iis honoris gradibus, qui iuvenibus pari peritia praeditis conferuntur ab Universitate Lavallensi in Collegiis eidem aggregatis. Quo exhibito testimonio, a Consilio, quod Universitati regendae praeest, diploma tradetur, quo eiusdem Universitatis alumni gradum illum adepti, honestantur.

Episcopi utriusque provinciae Quebecensis ac Marianopolitana quotannis una conveniant ut de Athenaei doctrina ac disciplina cognoscant; iidemque omnia, quae eadem super re ratione temporis statuere necesse sit, communi consensu decernant.

Profecto eorum prudentia factum iri confidimus, ut quaecumque deinceps se prodiderint dissidii germina confestim evellantur, et Universitas novis semper floreat laudum incrementis.

Insuper quum ab exordiis salutaris huius Instituti potentissima Angliae Regina illud muniverit auctoritate et patrocinio teserit suo, certa spe nitiniur validum hoc praesidium ei non defuturam in posterum, pariterque confidimus praesto eidem semper fore favorem et studia illustrium virorum qui foederatarum Canadae civitatum, quique Quebeci gubernationi praesunt.

Imprimis vero persuasum Nobis est, Catholicos Canadenses, semotis dissensionibus, viribusque collatis, constantem daturos operam ut insigne hoc Athenaeum quam maxime diuturnum permaneat, rebusque in dies magis prosperis ac secundis utatur.

Id ut feliciter ex sententia contingat, haec quae supra scripta sunt statuimus, praecipimus atque mandamus, decernentes praesentes Nostras Litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum, Palatii Apostolici Auditores, iudicari ac definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate fungente scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, nec non Apostolicis Constitutionibus et Ordinationibus aliisque speciali licet atque individua mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 2 Februarii Anno 1889, Pontificatus Nostri Undecimo.

 


*ASS, vol. XXI (1888), pp. 513-517.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana