Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTOLA APOSTOLICA SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
AD COPTOS QUOAD UNITATEM CHRISTIANAM INSTAURANDAM*

 

Unitatis christianae propositum, instaurandae per Orientem vel affirmandae, vix Nos Patriarchis illarum gentium in consilium accitis, aggressi eramus, quum ab isto catholicorum Clero accepimus litteras obsequio in Nos et obsecratione referías. Eas paulo post alterae subsecutae sunt, similem filiorum pietatem spirantes similiterque supplices, ab optimatibus nationis vestrae communiter datae: quae pariter atque illae tam acciderunt ineundae, ut intimam erga vos animi caritatem permoverint. Hoc autem eo vel magis factum, quia ex utrisque luculenter testatum vidimus singulare, quo ardetis studium reconciliationis salutisque iuvandae vestrorum civium, quos a gratia sua iam pridem Apostolica Sedes dolet seiunctos. Dignus plane est professione catholica animus iste vester, dignus vera Christi fraternitate. Neque Nos cunctati profecto sumus ad postulata quae detulistis peculiares quasdam cogitationes convertere; rescribere tamen ad vos consulto in hoc tempus distulimus. Visum est enim rationibus vestris id fore utilius, si mentem nostram pleniore licuisset modo patefacere, simulque cum quaesito paternae curae solatio, nonnihil vobis hortationis apostolicae impertire.

Inditae ecclesiae gentique vestrae maxima Nos benevolentia, nec vos opinio fallit, omnino favemus, nihil habentes potius, quam ut afflictas eius res praesenti ope erigamus. — Siquidem, a religionis inde primordiis, arctissima et praeclara necessitudinis vincula intercesserunt Romanam inter et Alexandrinam ecclesiam. Hanc ipse apostolorum Princeps per Marcum discipulum et interpretem suum condendam regendamque curavit, futuram non uno nomine eximiam. Nec quisquam ignorat quam digne eam tenuerint viri sanctimonia et sapientia insignes, in his Dionysius, Petrus martyr, Athanasius, Cyrillus; qui, ex praeconio sancti Caelestini I, semper defensores catholici dogmatis extiterunt (Ep. ad S. Cyrillum Alex. n. 1), et quorum summa cum Pontifice romano consensio auctoritatisque eius par observantia multis factis elucet. Fuit etiam apud cathedram Marci schola electae doctrinae late nobilissima; in qua iam tum patuit quid disciplinae humanae utiliter possint ad veritatem divinam sive illustrandam sive tuendam, prudenti iudicio advocatae. Sed clarior praeterea laus ecclesiae vestrae, specimina excellentis virtutis protulisse; in omnemque posteritatem manabit eorum memoria, qui desertas Aegypti solitudines in domicilia evangelicae perfectionis, magni Antonii instituto admirabili, commutarunt. — Infesta catholicae unitati successere tempora, eaque diu Alexandrinae quoque ecclesiae calamitosa: non defuere tamen ex ipsa, qui argumenta ederent non obscura pristinae repetendae romanae fidei et communionis. Illud quidem commemorabile sub exitum magni Concilii Florentini, quum Eugenius IV decessor Noster, splendida Coptorum atque Aethiopum legatione admissa, Alexandrinam sedem addictasque gentes Sedi Apostolicae reconciliavit, magna Ecclesiae laetitia. Atque utinam integra apud eas omnes permansisset concordia pacta, neque alienationis causae rursus acerbae incidissent. Nihilo tamen minus eodem providentiae caritatisque studio romani Pontifices in discordes filios constiterunt affecti: vosque ipsi nomina potissimum Pii VI, Gregorii XIII, Innocentii XI et XII, Clementis XI itemque XII, Benedicti XIV, Pii VII, in litteris vestris recoluistis grato animo et memori.

Ad Nos quod attinet, iucundum enimvero est, penitus vobis haerere in animis, ut religiose declarastis, eas de rebus vestris curas quas ab initio pontificatus suscepimus, multoque est iucundius nosse quam fideli eisdem curis voluntate et opera respondere nitamini. Id enim in primis est a Nobis consultum, ut aptum haberetis praesidium ab Alumnis Societatis Iesu : qui vobis adsunt quum sacrarum expeditionum muneribus, tum puerilis aetatis institutione, in eoque praecipue ut bonae indolis adolescentes rite ad clericatum educant. Mandato pariter Nostro, istuc deinde advecti sunt Missionales Africani Lugdunenses, homines apostolici, qui adhuc apud vos, in inferiore praesertim Aegypto, versantur. Egregiam autem eorum operam largeque fructuosam aequum est vos, ut facitis, collaudare, atque ex eo de resurgenti ecclesiae vestrae gloria, in tempus haud ita longinquum, optime augurari. Id ipsum adeo Nostram auget expectationem acuitque instantiam, ut nuper etiam aliquid rogationi vestrae concedendum libentissime censuerimus. Episcopum namque habetis a Nobis datum, popularem vestrum; virum, ut aetate, sic doctrina florentem, consilio, exemplo ; qui nullis profecto nec vigiliis nec laboribus parcet in vestram omnium salutem. Nobisque laetabilis vere fuit ampla ea significatio honoris, qua ipsum, prout novissimae nuncia verunt litterae vestrae, uno vos animo auspicantem dignitatis munia excepistis, debitae simul obtemperationis partes sancte polliciti. — Sed plura deinceps et maiora posse Nos efficere causa vestra, valde confidimus, favente Deo vobisque omni conspirantibus ope et pietate. Atque id vos primum curare studiosissime oportet, quemadmodum depositum fidei caute inviolateque custodiatis: nec enim vos fugit de bono agi omnium praestantissimo, eoque malis artibus fallaciisque quorumdam hominum istuc peregre commeantium nimis multum obnoxio. Et quoniam ad rectam fidei custodiam plurimum sane interest quali disciplinae ratione animi a teneris imbuantur, eam idcirco velle ab omni erroris periculo incolumem, atque adeo ministram religionis et probitatis, scholis multiplicatis optimis, enixe contendite. Qua in re tam gravi, a Nobis etiam bona vos habere volumus adiumenta. — Ista vero, quae commendavimus, non ita, ut opus est, benevertent, nisi accesserint christianae virtutis pietatisque exercitationes, ab illis maxime qui maiores natu, qui loco clariores: proinde agite, huc etiam pro virili parte alacriorem diligentiam conferte, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei (Coloss, 1, 10). Sacerdotum quidem copia, pro locorum atque hominum opportunitatibus, in desiderio est: attamen in hanc spem nonnulli ex vestra ipsa iuventute iam probe succrescunt. Qui si utraque ornentur laude et doctrinae sanae et vitae integerrimae, si religionis catholicae ardore et vera caritate patriae ducantur, laeta sane erunt vobis incrementa allaturi, ac subinde laetiora, aliis pluribus ad sacerdotium incitatis exemplo. Neque id minus curandum sperandumque est de virginibus sacris, educationi deditis puellari; quae floreant in tutela Catharinae vestrae, sapientis virginis et invictae. — Unum videtur reliquum, in quo vos peramanter hortemur; hoc est ut animorum coniunctionem diligere atque colere ne cessetis. Et clerici inter se et inter se laici homines quanta, maxime fieri possit sentiendi agendique conveniant similitudine: utrumque vero ordinem copulatum et obstrictum teneant vinculum perfectionis, caritas Christi. Quae documenta ut eo amplius in animis valeant, libet compellare vos eodem pastorali studio quo maiores vestros beatus Cyrillus e patriarchali throno alloquebatur (Hom. in mysticam coenam, X ex diversis, c. ult.): Imitentur, dilectissimi et caelestis vocationis participes imitemur, pro sua cuiusque facultate, ducem nostrae salutis et consummatorem Iesum. Amplectamur eam, quae in altum evehit, animi demissionem et caritatem, quae nos Deo coniungit, et erga divina mysteria sinceram fidem. Divisionem fugite, vitate discordiam... mutua vos caritate fovete; Christum audite edicentem: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Ioann. XIII, 35). — Inter multiplices autem fructus eiusdem concordissimae caritatis, singularis quidam inest in eo, quod vestri qui de religione dissident cives, tali exemplo commoti, propensius adducantur ut catholicam vobiscum communionem expetant et requirant. Cuius rei eventum quum merito vos tantopere exoptetis, eumdem ipsi urgeatis velimus, et apud eos omnibus christianae humanitatis officiis, et sanctis apud Deum precibus; id quod a Nobis vel proxime est catholicis universis indictum.

Hoc loco sentit maxime animus ac testari gestit sollicitae caritatis vim, qua vos, quotquot coptico estis ritu a Nobis disiuncti, vos ad unum omnes prosequimur cupimusque in visceribus Iesu Christi (Philipp. I, 8). Sinite, fratres et Alios dulci vos desiderio appellemus; sinite alamus spem quam de reditu vestro non tenuem exhibetis. Comperta quippe est vestra in Nos ac nostros benevolens gratia; aeque ac mens pia, qua factum commiserantes patrum, tempora illa, sanctitatis fecunda et gloriae, saepius revocatis. Idque fiduciam addit quod complures ad hanc Petri Cathedram, tamquam ad arcem veritatis et salutis perfugium, non sine ardore respicitis, nihil fere iam dubitantes ad optima erga ipsam consilia inclinare. — Consilia eiusmodi, rectis animis auctore divino Spiritu iniecta, ut studiose Nos complexi antehac sumus, sic incensa magis magisque voluntate complectimur, Deoque misericordi votis maximis commendamus. Quidquid autem possit ex Nobismetipsis ad ea perficienda conducere, id Nos, certissimum habetote, non modo nulla in parte desiderari patiemur, sed ultro abundeque pro conscientiae officio praestabimus. Nempe plenam prudentiae et benignitatis rationem quam in eadem re adhibuit Benedictus XIV, Decessor illustris beneque de natione vestra promeritus deliberatum Nobis est imitari, qui multa peropportune constituit, auctoritatem temperans indulgentia. Ex hac porro indulgentia, similiter Nos, ut est ille professus, uberem in dies spiritualium gaudiorum messem expectamus, lucrum scilicet animarum ad gremium Ecclesiae redeuntium: probe enim intelligent. Nos pastoris Iesu Christi vicem in terris tenentes, tantum quaerere et salvum velle quod perierat; ovesque inventas, non virga timoris, sed officio caritatis ad ovile congregare (Pastoralis Instr, ad Coptos, Eo quamvis tempore, anno 1745). — Cor nostrum ita patet ad vos: et quoniam alia nulla Nos movet ad hortandum causa, nisi caritas Christi Iesu, in suam vos hereditatem vocantis, eadem vos ad respondendum movet impellatque obsecramus.

Quae quum ita sint, si unitatis catholicae studia tota Aegypto quotidie invalescant, quique coepere boni fructus, uberius consequantur, tum vero poterit Alexandrina ecclesia, quod vos percupere signifìcastis ad praestantiam veteris prosperitatis fidenter niti; poterit iusta sibi et beneficia et ornamenta a romana Ecclesia, matre nunquam non amantissima, expectare. — Auspicia fauste emergentia benigne foveat Sanctorum praeclara cohors, quos in caelum Aegyptus transmisit, beatissimusque Petrus atque carissimus ei Marcus, vestrae auctores iidemque patroni ecclesiae; maxime vero sanctissima Virgo Maria, cui decus divinae matris Cyrillus idem constantia mirifica asseruit. Illud est denique exorandum, ut ipsa Familia Sacra quae divino iussu regionem istam profuga invisit beavitque hospitem, atque in proavis illis vestris semina prima indidit caelestis doctrinae et gratiae, ea vos salutariter respiciat singulos universos, muneribusque priscae pietatis cumulatissime donet.

Dat. Romae apud Sanctum Petrum die XI Iun. an. MDCCCXCV, Pontificatus Nostri decimo octavo.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVII (1894-1895), pp. 705-709.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana