Index   Back Top Print

[ EN  - LA ]

EPISTOLA

PATERNAE PROVIDEQUAE*

SS. D.N. LEONIS PP. XIII

ad Archiepiscopos et Episcopos Brasiliae

Venerabiles fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem

 

Paternae providaeque Nostrae in gentem vestram sollicitudinis magnopere laetamur haud mediocrem fructum, vestra potissimum industria, Venerabiles Fratres, fuisse perceptum. Apostolicis enim Litteris inhaerentes, quas dedimus die II mensis Iulii anno MDCCCXCIV, studio ac labore vestro effecistis ut et excitaretur in populo pietas, et in sacri, ordinis viris vetus disciplina revivisceret. Neque vero Nos latet quantum operae contuleritis ad incolumitatem et iura tuenda religiosorum Sodalium, qui ex antiquis Familiis istius regionis superfuerunt ad eosque in pristinum instituti florem re vocandos; quibus utilissime consociantur alii ex Europa Fratres, quorum nobilem impetum non longitudo itineris, non inclementia caeli, non dissimulimi mores retardarunt. Accedunt recentius institutae Congregationes, eaeque complures, concordi studio vestro accitae, sive condendis aut moderandis ephebeis, sive sacris missionibus obeundis, sive aliis praestandis in sacerdotali munere, ad quae impar numero clerus iste minime sufficeret. Non ultimam denique afferant solatii causam Seminaria apud vos vel aucta numero vel in melius restituta.

Fausta haec initia et habiti huc usque progressus spem iniiciunt brevi fore, ut amplificatae per Nos istic sacrae Hierarchiae maiora in dies incrementa respondeant. Quod quidem quum probata industria ac perspecta diligentia vestra, Venerabiles Fratres, tum etiam prona ad pietatem et indole et consuetudine Brasilianorum gens satis polliceri videntur.

Sunt quaedam tamen ad rei catholicae profectum ita necessaria, ut ea semel attigisse non satis sit; commemorari saepius et commendari velint. Huc potissimum pertinet cura in Seminariis collocanda, quorum cum statu fortuna Ecclesiae coniungitur maxime. In eorum igitur disciplina instauranda illud in primis cordi est, quod nonnulli sacrorum antistites iam feliciter praestiterunt, ut separatis aedibus, suisque seorsim institutis ac legibus, degant alumni, qui spem afferant sese Deo mancipandi per sacros ordines, eorumque domus retineant Seminarii nomen; aliae, instituendis ad civilia munia adolescentibus, Convictus vel Collegia episcopalia nuncupentur. Quotidiano enim usu constat, mixta Seminaria Ecclesiae consilio ac providentiae minus respondere; ea contubernia cum laicis causam esse quamobrem clerici plerumque a sancto proposito dimoveantur. Hos decet vel a prima aetate iugo Domini assuescere, pietati vacare plurimum, in servire sacris ministeriis, vitae sacerdotalis exemplo conformari. Arcendi ergo mature a periculis, seiungendi a profanis, instituendi iuxta propositas a sancto Carolo Borromeo leges saluberrimas, quemadmodum in Europae Seminariis praecipuis fieri videmus.

Eadem vitandi periculi ratio suadet ut comparetur alumnis rusticatio ad feriandum, nec arbitrium relinquatur suae cuique ipsorum adeundae familiae. Multa enim pravitatis exempla manent incautos, praesertim in colonicis iis domibus, ubi operariorum familiae glomerantur; quo fit ut, in iuveniles cupiditates proni, aut ab incoepto deterreamur, aut sacerdotes futuri sint offensioni populo. Rem istic iam tentatam feliciter a quibusdam Episcopis maxime commendamus, auctoresque sumus vobis, Venerabiles Fratres, ut facta communiter eiusmodi lege adolescentis cleri tutelae melius in posterum prospiciatis.

Nec minus in votis est, quod alias significavimus, ut scribendis vulgandisque catholicis diariis naviter eaque ac prudenter impendatur opera. Vix enim, quae nostra aetas est, aliunde haurit vulgus opiniones sibique fingit mores, quam ex quotidianis hisce lectionibus. Interim aegre est iacere arma haec apud bonos, quae impiorum manibus tractata lenocinio callidissimo, miserrimum fidei et moribus exitium parant. Acuendus igitur stilus est excitandaeque litterae, ut veritati vanitas cedat et incorruptae voci rationis atque iustitiae sensim obsequantur praeiudicatae mentes.

Huic utilitati finitima est alia, quae ex accessione catholicorum hominum ad rempublicam eorumque cooptatione in coetum oratorum legibus ferendis derivatur. Neque enim voce minus quam scripto, neque gratia et auctoritate minus quam litteris optimae quaeque causae iuvari possunt. Adscisci etiam aliquando in eos coetus sacri ordinis viros haud inopportunum videtur; quin etiam iis praesidiis et quasi Religionis excubiis optime licet Ecclesiae iura tueri. Verum illud cavendum maxime, ne ad haec fiat tanta contentio, ut misera ambitione magis aut partium caeco studio, quam rei catholicae cura impelli videantur. Quid enim indignius, quam digladiari sacros ministros ut ex procuratione reipublicae rem perniciosissimam in civitatem inducant, seditionem atque discordiam? Quid vero si in deteriorum consilia ruentes constitutae auctoritati perpetuo adversentur? Quae omnia mirum quantum offensionis habent in populo et quantum invidiae conflant in clerum. Modeste igitur utendum iure suffragii; vitanda omnis suspicio amotionis, reipublicae munia capessenda prudenter ; a supremae vero auctoritatis obsequio desciscendum nunquam.

Placuit iterum, Venerabiles Fratres, hortatores esse ad eas artes, quibus christianae rei bono apud vos opportune consulatur. Atque utinam egregiae voluntati vestrae non essent impares vires, nec optimis consiliis in usum deducendis impedimento esset angustia pecuniae. Neque enim, ut antea, ex publico aerario suppeditantur sumptus aut Vobis, aut Canonicorum Collegiis, aut Seminariis, aut Curionibus, aut aedificationi templorum. Una paene restat, cui liceat inniti, gratiflcandi popularis voluntas. Nihilominus hac in re spem affert eximiam Brasilianae gentis consuetudo, ex animi sui nobilitate, in largitiones paratissima, praesertim in iis quae pertinent ad bene de Ecclesia merendum. Atque hanc scilicet ipsorum laudem Litteris Nostris superius memoratis exornavimus, quum de dote constituenda novis dioecesibus, quae opis indigent maxime, nihil habere Nos diximus quod praeciperemus; in Brasiliani populi pietate ac religione satis Nobis esse fiduciae, ipsum episcopis non defuturam. Ac libenter quidem in exemplum proponeremus effusam benignitatem, qua septentrionalis Americae filii suis episcopis, longe numero pluribus, itemque catholicis collegiis, scholis, ceterisque piis institutis certa tim occurrunt, nisi vestra natio domesticis exemplis iisque splendidissimis abundaret. Memoria ne excidat quot conspicua templa maiores vestri extruenda curaverint, quot monasteriis dotem constituerint, quam grandia christianae pietatis ac beneficentiae vobis monumenta reliquerint.

Opitulandi autem Ecclesiae necessitatibus modi suppetunt plures. In his perutile ducimus ut sua in quaque dioecesi constituatur arca, quo annuam conferant stipem fideles, ab delectis e coetu nobiliore viris ac feminis colligendam, nutu et ductu Curionum. Decet autem horum primas esse in largiendo partes; quod optime efficient, si ex certis redditibus, quibus ipsi fruuntur saepe lautissimis, aliquid cedant, et super incertos proventus vim aliquam pecuniae sibi solvendam imponant, instar vectigalis. — Nec minus auxilio esse possunt episcopis inopia laborantibus monasteria illa piaeque sodalitates, quibus amplior est res; Tectisque publico bono fuerit consultum si arcae dioecesanae destinetur haud exigua illa pecuniae summa, quae in profana spectacula solet a quibusdam ex memoratis sodalitatibus coniici. — Si qui denique, fortunae bonis prae ceteris affluentes, maiorem sectari morem laudabilem velint ac testamento cavere sive piis sodalitatibus sive coetibus aliis exercendae beneficentiae gratia, eos vehementer hortamur ut pecuniae summam aliquam meminerint legare episcopis, qua hi relevati et res Ecclesiae et dignitatem suam tueri valeant.

Vestram egimus causam, Venerabiles Fratres, Nos ipsi, quos temporum iniuria cogit Petri stipem rogare constantius. Ceterum vos primum erigat cogitatio fiduciae in Deo collocandae, quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. V, 7); animoque subeant Apostoli verba: qui autem administrat semen seminanti, et panem ad mandueandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae (II Cor. IX, 10). Clerus vero ac populus, quibus regendis Spiritus Sanctus vos posuit episcopos, sibi oculis proponant pristinam illam credentium liberalitatem, quorum multitudinis erat cor unum et anima una (Act. IV, 32); qui de sancta Ecclesiae societate multo magis quam suis de fortunis solliciti, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum (Act. IV, 34-35). Meminerint Pauli verba, quibus eos ad ultimum compellamus: Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum (I Thess. V, 12-13).

Interea, caelestium munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem, Vobis, Venerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum XVIII Sept. ann. MDCCCXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

 

LEO PP. XIII



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana