Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS
SANCTISSIMI D. N. LEONIS XIII
QUIBUS INDULGENTIAE CONCEDUNTUR,
OCCASIONE QUA SOLEMNIA FIUNT IN HONOREM
S. ALOISII GONZAGAE XL KALENDAS IULIAS HUIUS ANNI,
ELAPSO, AB EIUS MORTE, SPATIO TRIUM SAECULORUM*

 

Opportune quidem et auspicato contingit, ut XI kalendas iulias hoc anno sacra solemnia in honorem SANCTI ALOISII GONZAGAE trium saeculorum a beatissimo exitu eius elapso spatio, sint memori pietate peragenda. Nuntiatum Nobis est, ex faustitate huius eventus mirabili amore pietatisque studio exarsisse animos christianorum adolescentium, quibus  optima sane huiusmodi occasio visa est, ut suam in caelestem iuventutis Patronum voluntatem et reverentiam multiplici significatione testarentur. Et id quidem evenire videtur non in iis tantum regionibus quae sanctum Aloisium terris coeloque genuere, sed late ubicumque Aloisii nomen et sanctitatis fama percrebuit. Nos iam a tenera aetate angelicum Iuvenem summo pietatis studio colere assueti, cum haec novimus periucundo laetitiae sensu affecti sumus. Deo autem opitulante confidimus eiusmodi solemnia non vacua futura fructu christianis hominibus, nominatim adolescentibus qui Patrono tutelari suo honores cum habebunt, in cogitationem facile deducentur clarissimorum virtutum quibus Ille, quoad vixit, ceteris in exemplum enituit. Quas quidem virtutes cum secum cogitent et admirentur, sperandum est fore ut adiuvante Deo animum mentemque suam ad eas velint informare, studeantque fieri imitatione meliores. Neque certe catholicis iuvenibus proponi potest praestantius ad imitandum exemplum illisque locupletius virtutibus quarum laude florere iuvenilem aetatem desiderari maxime solet. Ex vita enim et moribus Aloisii possunt adolescentes documenta plurima capere, unde ediscant qua cura et vigilantia vitae integritas et innocentia sit servanda, qua constantia castigandum corpus ad restinguendos cupiditatum ardores, quomodo despiciendae divitiae contemnendique honores, qua mente atque animo tum studiis vacandum tum cetera omnia aetatis suae officia et munia implenda, quodque his praesertim temporibus maximi est momenti, qua fide, quo amore sit Ecclesiae matri et Apostolicae Sedi adhaerendum. Siquidem angelicus Adulescens seu domesticos inter parietes degeret, seu nobilis ephebus in Aula Hispanica versaretur seu animo virtute et doctrina excolendo operam daret in Societatem Iesu abdicato principatu adscitus, ubi quod in votis habuerat et praeclusum dignitatibus aditum et vitam omnem proximorum saluti sibi unice impendendum esse gestiebat, talem in omni vitae genere sese impertiit, ut facile ceteris omni laude antecelleret et praeclara relinqueret sanctitatis argumenta. Quapropter sapienti sane consilio qui christianae iuventuti instituendae et erudiendae perficiuntur, sanctum Aloisium proponere solent tamquam nobilissimum ad imitandum exemplum, obsequentes consilio Decessoris Nostri Benedicti XIII, qui iuventuti studiis deditae praecipuum Patronum caelestem Aloisium constituit. Quare egregiam sane meritorum laudem sibi comparare videntur illae catholicorum iuvenum societates, quae non modo in italicis, sed etiam in externis urbibus sunt institutae eo proposito, ut huiusmodi Aloisiana sollemnitas singulari cultu celebretur. Nos non latet quantum studii operaeque illae contulerint in apparandis honoribus, qui toto orbe catholico Angelico Iuveni deferentur et quantam adhibeant curam ut catholicorum pietate pariter ac numero praestent piae peregrinationes vel ad natale solum Aloisii vel ad han calmam Urbem quae castas eius exuvias asservat et colit, suscipiendae  Pueris etiam, ut accepimus, puellisque oblata est ratio testandi Aloisio puri amoris et pietatis suae quasi primitias : pagellae enim late sunt diffusae, augustis iam nobilitatae Nominibus, in quibus ipsi se parentesque tamquam famulos et clientes inscribant. Singulari huic in re optima ardori et sanctis eiusmodi propositis et votis cupimus atque optamus, ut bonus faustusque iuvante Deo exitus obtingat. Interea cum admotae nuper sint ad Nos preces ut in uberiorem animarum fructum caelestibus Ecclesiae thesauris hanc sollemnitatem ditare et decorare velimus, Nos piis hisce precibus benigne annuendum censuimus. Quamobrem de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. Eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus qui triduanas quotidie vel quinquies saltem novendialibus supplicationibus quae habendae sunt ante Aloisiana sollemnia diebus a respectivo loci Ordinario designandis, et vel ipso die festo vel uno ex dictis diebus ad cuiuscumque arbitrium sibi eligendo vere poenitentes atque confessi ac s. Comunione refecti quamlibet Ecclesiam seu Oratorium publicum, ubi festum S. Aloisii celebrabitur, devote visitaverint, ibique pro christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac s. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iis vero fidelibus qui corde saltem contriti pias peregrinationes ad memorata loca confecerint, et parvulis etiam pro eorum captu eorumque parentibus qui nomina ad promerendum Aloisii patrocinium inscripserint dummodo triduanis vel novendialibus supplicationibus ut supra dictum est adstiterint, septem annos totidemque quadragenas in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissionem ac poenitentiarum relaxationem etiam animabus Christifidelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse indulgemus. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die I Ianuarii MDCCCXCI. Pontificatus Nostri anno XIII.

 

M . CARD. LEDOCHOWSKI


*ASS, vol. XXIII (1890-1891), pp. 437-439. 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana