Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII
QUIBUS CONCEDUNTUR PLURES INDULGENTIAE
PRO DIE 15 DECEMBRIS HUIUS ANNI, QUO SOLEMNI RITU CELEBRATUR
IUBILARE FESTUM PATRONALE S. IOSEPHI, V. MARIAE SPONSI

 

Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem.

Cum sicut ad Nos relatum pluribus in Catholici orbis dioecesibus hoc anno die decimaquinta proximi Decembris mensis solemni ritu iubilare festum patronale S. Iosephi Virginis Mariae Sponsi sit concelebrandam, Nos quibus nihil est magis gratum quam ut tam gravibus potissimum pro Ecclesia Dei temporibus fidelium pietas erga coelestem suum Patronum excitetur, ac maiora in dies suscipiat incrementa, hac ipsa auspicatissima occasione coelestes thesauros quorum Nobis Altissimus dispensationem commisit, reserare benigne censuimus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum, eius auctoritate confisi, omnibus et singulis in toto terrarum orbe degentibus fidelibus utriusque sexus, qui vere poenitentes ac confessi ac S. Communione refecti supramemorata decimaquinta mensis Decembris die vel uno e septem continuis immediate sequentibus ad cuiusque eorum lubitum sibi eligendo quamlibet Ecclesiam, in qua Sancti Iosephi Patriarchae festum agetur, dummodo tamen quinquies novemdialibus aut singulis triduanis diebus praecedentibus supplicationis solemnibus adfuerint, secus rite parochialem propriam cuiusque ecclesiam devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, Plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iisdem vero fidelibus saltem corde contritis, quo die novemdialibus vel triduanis hisce precibus intererint, biscentum dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes ac singulas indulgentias, peccatorum remissionem et poenitentiarum relaxationes, etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis, per modum suffragii, applicari posse indulgemus. Praesentibus hac vice tantum valituris. Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et persona in ecclesiastica dignitate constitutae praemonitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XXIV Septembris MDCCCXCV, Pontificatus Nostri anno decimo octavo.

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 204-205.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana